<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Nam et illud non insipienter proponi solet, ut <lb/>
            dicat qui potest, quaenam uidua meritis praeferenda sit: <lb/>
            utrum uniuira, quae cum uixisset diutius cum marito, filiis<lb n="15"/>
            procreatis saluisque uiduata continentiam professa est, an ea, <lb/>
            quae adulescentula intra duos annos amissis duobus uiris <lb/>
            nullis. ad consolationem extantibus liberis continentiam deo <lb/>
            uouit et in ea perseuerantissima sanctitate consenuit. hic se <lb/>
            exerceant, si possunt, disputando et nobis aliquid demonstrando,<lb n="20"/>
            qui de numero uirorum, non de ipsius continentiae <lb/>
            uiribus pensant merita uiduarum. si enim dixerint illi biuirae <lb/>
            illam uniuiram esse praeferendam, nisi adtulerint spiritalem <lb/>
            aliquam rationem uel auctoritatem, profecto inuenientur uirtuti

<note type="footnote"> 2 resurgent <hi rend="italic">Pj H..tiJMENXbd</hi> resurgent <hi rend="italic">PjHADMNXbd</hi> 4 multinuptae <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> multi Nuptae <hi rend="italic">A</hi> non poterunt esse <hi rend="italic">E</hi> potuerunt <hi rend="italic">HA</hi> <lb/>
            5 ipsae C7 ipsi <hi rend="italic">CHZBbd</hi> 6 mnlierem] numerum <hi rend="italic">D</hi> ullae T <lb/>
            sententiae suae <hi rend="italic">X</hi> 8 audio <hi rend="italic">Pl</hi> quoties <hi rend="italic">XHDbd</hi> uoluerie <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            10 quaslibet <hi rend="italic">PfHADMENX</hi> contempnare <hi rend="italic">E</hi> autem] enim <hi rend="italic">ENX</hi> <lb/>
            11 uniuiri <hi rend="italic">AD</hi> sic si <hi rend="italic">B1</hi> 12 permanser P1 13 et] ut <hi rend="italic">PjA</hi> praeponi <lb/>
            <hi rend="italic">PjAN</hi> 15 uniuira X 16 an <hi rend="italic">om.. X</hi> 17 adoliscentuia T <lb/>
            18 exspectantibus 7 19 uiuit <hi rend="italic">C\'A</hi> 20 possent <hi rend="italic">Bl</hi> et om. X <lb/>
            aliquit <hi rend="italic">I</hi> 21 uiuorum <hi rend="italic">I</hi> 22 dixerint <hi rend="italic">om. PyHADMENX</hi> 28 praeferendam <lb/>
            (censuer <hi rend="italic">N)</hi> censuerint <hi rend="italic">HMEXN</hi> praeferendam putant <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            spale <hi rend="italic">NEX</hi> specialem <hi rend="italic">bd</hi> 24 inueniuntur <hi rend="italic">PjHADMENX</hi> uirtute <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            animi uirtutem D </note> <lb/>
             
<pb n="323"/>
            animi non maiorem uirtutem animi, sed carnis felicitatem <lb/>
            anteponere. ad felicitatem quippe carnis pertinuit et diu cum <lb/>
            uiro uiuere et filios procreare. sed si non eam ob hoc praeponunt, <lb/>
            quia filios habuit, id ipsum certe, quod diu cum uiro <lb/>
            uixit, quid aliud quam carnis felicitas fuit? meritum porro <lb n="5"/>
            Annae illius eo maxime commendatur, quia cum tam cito <lb/>
            extulisset uirum, per prolixam aetatem suam diu cum carne <lb/>
            conflixit et uicit. sic enim scriptum est: et erat Anna prophetissa, <lb/>
            filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat <lb/>
            in diebus multis et uixerat cum uiro suo annis <lb n="10"/>
            septem a uirginitate sua; et haec uidua usque ad <lb/>
            annos octoginta quattuor, quae non discedebat de <lb/>
            templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac <lb/>
            die. uides, quemadmodum sancta uidua non solum eo praedicatur, <lb/>
            quod uniuira fuerit, uerum etiam quod paucos annos <lb n="15"/>
            cum marito uixerit a uirginitate sua et uidualis continentiae <lb/>
            munus usque ad tantam senectutem tanta pietatis seruitute <lb/>
            perduxerit. 
</p></div></div></body></text></TEI>