<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Quapropter non possum quidem dicere a proposito <lb/>
            meliore lapsas, si nupserint, feminas adulteria esse, non coniugia, <lb/>
            sed plane non dubitauerim dicere lapsus et ruinas a <lb/>
            castitate sanctiore, quae uouetur domino, adulteriis esse peiores. <lb/>
            si enim, quod nullo modo dubitandum est, ad offensionem<lb n="10"/>
            Christi pertinet, cum membrum eius fidem non seruat marito, <lb/>
            quanto grauius offenditur, cum illi ipsi non seruatur fides <lb/>
            in eo quod exigit oblatum, qui non exegerat offerendum ! cum <lb/>
            enim quisque non reddit, quod non imperio conpulsus, sed <lb/>
            consilio commonitus uouit, tanto magis fraudati uoti auget<lb n="15"/>
            iniquitatem, quanto minus habuit uouendi necessitatem. haec <lb/>
            ideo disputo, ne arbitreris uel secundas nuptias crimen esse <lb/>
            uel quascumque nuptias, cum sint nuptiae, malum esse. non <lb/>
            itaque illas abs te damnatas uelis esse, sed spretas. bonum <lb/>
            ergo continentiae uidualis luculentius decet, cum pro illo<lb n="20"/>
            uouendo et profitendo possunt contemnere feminae quod et <lb/>
            libet et licet; sed post uoti professionem perseueranter frenandum <lb/>
            et uincendum est quod libet, quia iam non licet. 
</p></div></div></body></text></TEI>