<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Quapropter non possum quidem dicere a proposito <lb/>
            meliore lapsas, si nupserint, feminas adulteria esse, non coniugia, <lb/>
            sed plane non dubitauerim dicere lapsus et ruinas a <lb/>
            castitate sanctiore, quae uouetur domino, adulteriis esse peiores. <lb/>
            si enim, quod nullo modo dubitandum est, ad offensionem<lb n="10"/>
            Christi pertinet, cum membrum eius fidem non seruat marito, <lb/>
            quanto grauius offenditur, cum illi ipsi non seruatur fides <lb/>
            in eo quod exigit oblatum, qui non exegerat offerendum ! cum <lb/>
            enim quisque non reddit, quod non imperio conpulsus, sed <lb/>
            consilio commonitus uouit, tanto magis fraudati uoti auget<lb n="15"/>
            iniquitatem, quanto minus habuit uouendi necessitatem. haec <lb/>
            ideo disputo, ne arbitreris uel secundas nuptias crimen esse <lb/>
            uel quascumque nuptias, cum sint nuptiae, malum esse. non <lb/>
            itaque illas abs te damnatas uelis esse, sed spretas. bonum <lb/>
            ergo continentiae uidualis luculentius decet, cum pro illo<lb n="20"/>
            uouendo et profitendo possunt contemnere feminae quod et <lb/>
            libet et licet; sed post uoti professionem perseueranter frenandum <lb/>
            et uincendum est quod libet, quia iam non licet. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> De tertiis et de quartis et de ultra pluribus nuptiis

<note type="footnote"> 1 non esse] sine <hi rend="italic">B</hi> coniagitus <hi rend="italic">B</hi> parum <hi rend="italic">IZX</hi> 2 ut <hi rend="italic">om</hi>. 7 <lb/>
            siniijt <hi rend="italic">(exp. m. al.) P</hi> 3 et non <hi rend="italic">D</hi> continentiae reddere D 4 adulterios <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> aduteros <hi rend="italic">X</hi> ueros] Miros <hi rend="italic">CIZi AB</hi> uioribus suis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            6 a <hi rend="italic">om. AD</hi> a proposito] apposito <hi rend="italic">X</hi> 7 labsas <hi rend="italic">C</hi> adnlterialapsus <lb/>
            <hi rend="italic">om. D</hi> 8 dubitarim <hi rend="italic">X</hi> labsus <hi rend="italic">C</hi> lapsis <hi rend="italic">H</hi> et <hi rend="italic">om. X</hi> <lb/>
            ruinis <hi rend="italic">Hl</hi> 9 sanctiorem X uocetur <hi rend="italic">A I</hi> deo <hi rend="italic">PyHAMENX</hi> <lb/>
            adulteros <hi rend="italic">PrH</hi> adulteris <hi rend="italic">MEXDlAl</hi> 11 eius] <hi rend="italic">xpi MENX</hi> 13 exegit C <lb/>
            exigerat <hi rend="italic">ClPA</hi> 15 communitus <hi rend="italic">IZ</hi> gouit (8. ij <hi rend="italic">add</hi>. u) <hi rend="italic">C</hi> 17 ne] <lb/>
            fi <hi rend="italic">X</hi> 18 uel—esse <hi rend="italic">om. CIZB</hi> qualescumque <hi rend="italic">2f</hi> 19 sprą.etu <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            pretatas <hi rend="italic">(alt</hi>. ta 8. <hi rend="italic">I.) H</hi> 20 uidualis continentiae <hi rend="italic">D</hi> 21 uouendo1 <lb/>
            monendo <hi rend="italic">PjHlAD</hi> uolendo <hi rend="italic">I</hi> uiuendo <hi rend="italic">B</hi> 23 est <hi rend="italic">om</hi>. P1 licet1 <lb/>
            libet <hi rend="italic">E</hi> 24 <hi rend="italic">alt</hi>. de <hi rend="italic">om. MENX</hi> quartis nuptiis <hi rend="italic">E</hi> nnptiis in <lb/>
            <hi rend="italic">ntr/. E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="321"/>
            solent homines mouere quaestionem. unde ut breuiter respondeam, <lb/>
            nec ullas nuptias audeo damnare nec eis uerecundiam <lb/>
            numerositatis auferre. sed ne cuiquam breuitas huius responsionis <lb/>
            meae forte displiceat, uberius disputantem reprehensorem <lb/>
            meum audire paratus sum. fortassis enim adferat aliquam <lb n="5"/>
            rationem, quare secundae nuptiae non damnentur, tertiae damnentur. <lb/>
            nam ego, sicut in exordio sermonis huius admonui, <lb/>
            non audeo plus sapere quam oportet sapere. quis enim <lb/>
            sum, qui putem definiendum, quod nec apostolum uideo <lb/>
            definisse? ait enim: mulier alligata est, quamdiu uir <lb n="10"/>
            eius uiuit; non dixit: primus aut secundus aut tertius aut <lb/>
            quartus; sed, mulier, inquit, alligata est, quamdiu uir <lb/>
            eius uiuit; si autem mortuus fuerit uir eius, liberata <lb/>
            est. cui uult nubat, tantum in domino; beatior <lb/>
            autem erit, si sic permanserit. quid huic sententiae, <lb n="15"/>
            quantum ad hanc rem adtinet, addi uel detrahi possit, ignoro. <lb/>
            deinde ipsum quoque apostolorum ac nostrum magistrum et <lb/>
            dominum audio Sadducaeis respondentem, cum proposuissent <lb/>
            mulierem non uniuiram uel biuiram, sed, si dici potest, septiuiram <lb/>
            in resurrectionem cuius futura esset uxor. increpans enim <lb n="20"/>
            eos ait: erratis, non scientes scripturas neque uirtutem <lb/>
            dei. in resurrectione enim nec nubent nec uxores ducent; <lb/>
            non enim incipient mori, sed erunt aequales

<note type="footnote"> 8 cf. Rom. 12, 3 10 I Cor. 7, 39. 40 17 cf. Mattb. 22, 23-30 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ut] et ADX</hi> 2 eis] eius X <hi rend="italic">4 forte om. MNX</hi> uberius in <lb/>
            <hi rend="italic">ras</hi>. m. <hi rend="italic">2 D</hi> repraehensorem <hi rend="italic">C</hi> 5 adferat <hi rend="italic">CBX</hi> afferat <hi rend="italic">IZB2</hi> affert <lb/>
            <hi rend="italic">PfHADMENXbd</hi> 6 nuptiae secundae <hi rend="italic">N</hi> 7 ammonui <hi rend="italic">PAMEXf</hi> <lb/>
            8 sapere <hi rend="italic">alt. om. X</hi> 9 putfiyt <hi rend="italic">(corr. m..2) B</hi> diffiniendum <hi rend="italic">BD</hi> apostoluş <lb/>
            <hi rend="italic">(supra</hi> 9 <hi rend="italic">add</hi>. m) <hi rend="italic">P</hi> 10 diffinisse <hi rend="italic">D</hi> mulier <hi rend="italic">om. CIZB</hi> <lb/>
            11 non-uinit <hi rend="italic">om. ADX</hi> 12 quartus] quotuslibet <hi rend="italic">PyHMEN</hi> 13 autem] <lb/>
            aut <hi rend="italic">A</hi> 14 in domino <hi rend="italic">om. Nl</hi> 17 dehinc <hi rend="italic">D ipsi\'» B</hi> apostolum <lb/>
            <hi rend="italic">CIZ</hi> apostoli* <hi rend="italic">B</hi> nostrorum <hi rend="italic">Pr AD</hi> 18 aadduceis <hi rend="italic">For HADM</hi> saduceis <lb/>
            <hi rend="italic">BENX</hi> 19 uel] sed <hi rend="italic">N om. I</hi> biuiram <hi rend="italic">om. I</hi> si <hi rend="italic">om. Dx</hi> <lb/>
            20 resarrectione <hi rend="italic">A 2 HNXbd</hi> factura <hi rend="italic">A</hi> enim <hi rend="italic">om. HMENX</hi> <lb/>
            21 non scientes] nescientes <hi rend="italic">ADMXN</hi> 22 neque nubent <hi rend="italic">N</hi> ducunt <lb/>
            <hi rend="italic">1ZBX</hi> ducent uxoree <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Seet. V para 111. </note>

<note type="footnote"> 21 </note> <lb/>
             
<pb n="322"/>
            angelis dei. eorum itaque resurrectionem commemorauit, qui <lb/>
            resurgunt ad uitam, non qui resurgunt ad poenam. potuit ergo <lb/>
            dicere: erratis, nescientes scripturas neque uirtutem dei; in <lb/>
            illa enim resurrectione multinubae istae esse non poterunt, <lb/>
            deinde addere: quia nec aliqua ibi nubit. sed nec ipse, ut<lb n="5"/>
            uidemus, tot maritorum mulierem ulla suae sententiae significatione <lb/>
            damnauit. quapropter nec contra humanae uerecundiae <lb/>
            sensum audeo dicere, ut, quotiens uoluerit, uiris mortuis nubat <lb/>
            femina, nec ex meo corde praeter scripturae sanctae auctoritatem <lb/>
            quotaslibet nuptias audeo condemnare. quod autem dico<lb n="10"/>
            uniuirae uiduae, hoc dico omni uiduae: beatior eris, si sic <lb/>
            permanseris. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Nam et illud non insipienter proponi solet, ut <lb/>
            dicat qui potest, quaenam uidua meritis praeferenda sit: <lb/>
            utrum uniuira, quae cum uixisset diutius cum marito, filiis<lb n="15"/>
            procreatis saluisque uiduata continentiam professa est, an ea, <lb/>
            quae adulescentula intra duos annos amissis duobus uiris <lb/>
            nullis. ad consolationem extantibus liberis continentiam deo <lb/>
            uouit et in ea perseuerantissima sanctitate consenuit. hic se <lb/>
            exerceant, si possunt, disputando et nobis aliquid demonstrando,<lb n="20"/>
            qui de numero uirorum, non de ipsius continentiae <lb/>
            uiribus pensant merita uiduarum. si enim dixerint illi biuirae <lb/>
            illam uniuiram esse praeferendam, nisi adtulerint spiritalem <lb/>
            aliquam rationem uel auctoritatem, profecto inuenientur uirtuti

<note type="footnote"> 2 resurgent <hi rend="italic">Pj H..tiJMENXbd</hi> resurgent <hi rend="italic">PjHADMNXbd</hi> 4 multinuptae <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> multi Nuptae <hi rend="italic">A</hi> non poterunt esse <hi rend="italic">E</hi> potuerunt <hi rend="italic">HA</hi> <lb/>
            5 ipsae C7 ipsi <hi rend="italic">CHZBbd</hi> 6 mnlierem] numerum <hi rend="italic">D</hi> ullae T <lb/>
            sententiae suae <hi rend="italic">X</hi> 8 audio <hi rend="italic">Pl</hi> quoties <hi rend="italic">XHDbd</hi> uoluerie <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            10 quaslibet <hi rend="italic">PfHADMENX</hi> contempnare <hi rend="italic">E</hi> autem] enim <hi rend="italic">ENX</hi> <lb/>
            11 uniuiri <hi rend="italic">AD</hi> sic si <hi rend="italic">B1</hi> 12 permanser P1 13 et] ut <hi rend="italic">PjA</hi> praeponi <lb/>
            <hi rend="italic">PjAN</hi> 15 uniuira X 16 an <hi rend="italic">om.. X</hi> 17 adoliscentuia T <lb/>
            18 exspectantibus 7 19 uiuit <hi rend="italic">C\'A</hi> 20 possent <hi rend="italic">Bl</hi> et om. X <lb/>
            aliquit <hi rend="italic">I</hi> 21 uiuorum <hi rend="italic">I</hi> 22 dixerint <hi rend="italic">om. PyHADMENX</hi> 28 praeferendam <lb/>
            (censuer <hi rend="italic">N)</hi> censuerint <hi rend="italic">HMEXN</hi> praeferendam putant <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            spale <hi rend="italic">NEX</hi> specialem <hi rend="italic">bd</hi> 24 inueniuntur <hi rend="italic">PjHADMENX</hi> uirtute <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            animi uirtutem D </note> <lb/>
             
<pb n="323"/>
            animi non maiorem uirtutem animi, sed carnis felicitatem <lb/>
            anteponere. ad felicitatem quippe carnis pertinuit et diu cum <lb/>
            uiro uiuere et filios procreare. sed si non eam ob hoc praeponunt, <lb/>
            quia filios habuit, id ipsum certe, quod diu cum uiro <lb/>
            uixit, quid aliud quam carnis felicitas fuit? meritum porro <lb n="5"/>
            Annae illius eo maxime commendatur, quia cum tam cito <lb/>
            extulisset uirum, per prolixam aetatem suam diu cum carne <lb/>
            conflixit et uicit. sic enim scriptum est: et erat Anna prophetissa, <lb/>
            filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat <lb/>
            in diebus multis et uixerat cum uiro suo annis <lb n="10"/>
            septem a uirginitate sua; et haec uidua usque ad <lb/>
            annos octoginta quattuor, quae non discedebat de <lb/>
            templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac <lb/>
            die. uides, quemadmodum sancta uidua non solum eo praedicatur, <lb/>
            quod uniuira fuerit, uerum etiam quod paucos annos <lb n="15"/>
            cum marito uixerit a uirginitate sua et uidualis continentiae <lb/>
            munus usque ad tantam senectutem tanta pietatis seruitute <lb/>
            perduxerit. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Constituamus igitur ante oculos nostros uiduas <lb/>
            tres habentes singula eorum, quae huic inerant omnia: unam <lb n="20"/>
            ponamus uniuiram, cui desit et tanta prolixitas uiduitatis, <lb/>
            quod diu cum marito uixerit, et tantum studium pietatis, <lb/>
            quod non ita ieiuniis et obsecrationibus seruiat; alteram, quae <lb/>
            post prioris mariti breuissimam uitam etiam secundum cito <lb/>
            amiserit et diuturna aetate sit uidua, sed etiam ipsa non tantum <lb n="25"/>
            det operam ieiuniorum et obsecrationum religiosissimae

<note type="footnote"> 8 Luc. 2, 36. 37 23 cf. Luc. 2, 37 </note>

<note type="footnote"> 2 anteponere et <hi rend="italic">(m. 2 exp.) B</hi> pertennit r 3 si <hi rend="italic">om. D</hi> ob] <lb/>
            ab <hi rend="italic">1</hi> proponunt <hi rend="italic">AENX</hi> 7 eItu.lisent <hi rend="italic">H</hi> exulissent <hi rend="italic">EX</hi> per <lb/>
            <hi rend="italic">om. DN</hi> cum <hi rend="italic">om</hi>. y 9 fanuel <hi rend="italic">CIZABDE</hi> fanuhel <hi rend="italic">PjB</hi> asser <hi rend="italic">HBEX</hi> <lb/>
            11 erat uidua <hi rend="italic">E</hi> 12 non] nec X 13 die ac nocte <hi rend="italic">MENX</hi> 14 quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> quA admodum <hi rend="italic">B</hi> uidua sancta <hi rend="italic">D</hi> 17 tantS <hi rend="italic">Bl</hi> <lb/>
            saenectntem <hi rend="italic">C</hi> 18 prodnxerit <hi rend="italic">E</hi> 20 earum <hi rend="italic">D</hi> erant <hi rend="italic">PyADMENX</hi> <lb/>
            21 et <hi rend="italic">om. D</hi> pietatis prolixitas <hi rend="italic">I</hi> 23 obsacrationibus <hi rend="italic">X</hi> serniebat <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> Beruiat (8. <hi rend="italic">l</hi>. t erit) <hi rend="italic">Z</hi> altera <hi rend="italic">X</hi> 25 tantam <hi rend="italic">PAMbd</hi> <lb/>
            26 religiosissime OfP1 </note>

<note type="footnote"> 21* </note> <lb/>
             
<pb n="324"/>
            seruituti; tertiam, quae non solum duos uiros habuerit, sed <lb/>
            etiam cum ambobus singillatim uel cum aliquo eorum diutius <lb/>
            uixerit et posteriore aetate uiduata, in qua quidem si nubere <lb/>
            uoluisset, posset et filios procreare, suscepit continentiam <lb/>
            uidualem, sed plus intenta in deum plus sit sollicita quae<lb n="5"/>
            illi placeant actitare, nocte et die sicut Anna ieiuniis et <lb/>
            obsecrationibus seruiens. si contendatur, quaenam istarum <lb/>
            sit meritis potior, quis non uideat in hoc certamine palmam <lb/>
            dandam esse maiori feruentiorique pietati? ita et si tres aliae <lb/>
            constituantur, quibus illarum trium bina insint, singula desint,<lb n="10"/>
            quis dubitet eas meliores fore, quibus praepollentius fuerit in <lb/>
            suis bonis duobus pia humilitas, ut alta sit pietas? 
</p></div></div></body></text></TEI>