<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Sed quoniam, sicut ait dominus, non omnes <lb/>
            capiunt uerbum hoc, quae potest ergo capere, capiat et <lb n="20"/>
            quae se non continet, nubat; quae non coepit, deliberet; quae <lb/>
            adgressa est, perseueret: nulla aduersario detur occasio, nulla <lb/>
            Christo subtrahatur oblatio. in coniugali quippe uinculo si <lb/>
            pudicitia conseruatur, damnatio non timetur; sed in uiduali <lb/>
            et uirginali continentia excellentia muneris amplioris expetitur:

<note type="footnote"> 6 I Tim. 5, 11 19 Matth. 19, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 post aatanam ire <hi rend="italic">Hbd</hi> ire-proposito <hi rend="italic">om. X</hi> satanam <hi rend="italic">TENbd</hi> <lb/>
            2 illo excellenti illo <hi rend="italic">Pr H</hi> illo excellenti illi <hi rend="italic">A</hi> illo excellenti <hi rend="italic">DMENXbd</hi> <lb/>
            uirginali <hi rend="italic">THAEDI</hi> in] ire post <hi rend="italic">X</hi> 4 continentĮųęųţ <hi rend="italic">P</hi> 5 reddat <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            6 delitiis <hi rend="italic">I</hi> 7 dampnationem <hi rend="italic">I</hi> 9 uoluntate <hi rend="italic">CB\'*(</hi> defluxerunt <hi rend="italic">IZB</hi> <lb/>
            10 inritam <hi rend="italic">P</hi> quam <hi rend="italic">IZBH1</hi> quia <hi rend="italic">N</hi> perseueranter <hi rend="italic">I</hi> perseuerantiam <lb/>
            <hi rend="italic">X</hi> 13 est <hi rend="italic">om. MN</hi> 14 procreatione <hi rend="italic">(PIlZ</hi> 15 conino <hi rend="italic">Hl</hi> <lb/>
            16 pprobandus <hi rend="italic">N</hi> improbus <hi rend="italic">T</hi> effectus <hi rend="italic">AD</hi> 20 ergo potest <hi rend="italic">BMENX</hi> <lb/>
            ergo <hi rend="italic">om. PL</hi> et <hi rend="italic">om. P(HADTMENX</hi> 22 est <hi rend="italic">om. N</hi> detur <lb/>
            occasio aduersario <hi rend="italic">T</hi> 23 xpi <hi rend="italic">CIZB:</hi> xpo <hi rend="italic">PyHADTMENXbd</hi> 24 construatur <lb/>
            <hi rend="italic">CIBZ</hi> 25 in uirginali <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="318"/>
            qua expetita et electa et uoti debito oblata iam non solum <lb/>
            capessere nuptias, sed etiamsi non nubatur, nubere uelle <lb/>
            damnabile est. nam ut hoc demonstraret apostolus. non ait: <lb/>
            cum in deliciis egerint in Christo, nubunt, sed, nubere <lb/>
            uolunt habentes. inquit, damnationem, quoniam<lb n="5"/>
            primam fidem inritam fecerunt etsi non nubendo, tantum <lb/>
            uolendo: non quia ipsae nuptiae uel talium damnandae <lb/>
            indicantur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta uoti <lb/>
            fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex <lb/>
            bono superiore; postremo damnantur tales, non quia coniugalem<lb n="10"/>
            fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam <lb/>
            fidem inritam fecerunt. quod ut breuiter insinuaret apostolus. <lb/>
            noluit eas dicere habere damnationem, quae post amplioris <lb/>
            sanctitatis propositum nubunt — non quia non damnantur. <lb/>
            sed ne in eis ipsae nuptiae damnari putarentur — sed, cum<lb n="15"/>
            dixisset: nubere uolunt, continuo addidit: habentes <lb/>
            damnationem, et dixit quare: quoniam priorem fidem <lb/>
            inritam fecerunt, ut uoluntatem, quae a proposito cecidit, <lb/>
            appareat esse damnatam, siue subsequantur nuptiae siue <lb/>
            desint. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>