Sed quoniam, sicut ait dominus, non omnes capiunt uerbum hoc, quae potest ergo capere, capiat et quae se non continet, nubat; quae non coepit, deliberet; quae adgressa est, perseueret: nulla aduersario detur occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio. in coniugali quippe uinculo si pudicitia conseruatur, damnatio non timetur; sed in uiduali et uirginali continentia excellentia muneris amplioris expetitur: 6 I Tim. 5, 11 19 Matth. 19, 11 1 post aatanam ire Hbd ire-proposito om. X satanam TENbd 2 illo excellenti illo Pr H illo excellenti illi A illo excellenti DMENXbd uirginali THAEDI in] ire post X 4 continentĮųęųţ P 5 reddat X 6 delitiis I 7 dampnationem I 9 uoluntate CB\'*( defluxerunt IZB 10 inritam P quam IZBH1 quia N perseueranter I perseuerantiam X 13 est om. MN 14 procreatione (PIlZ 15 conino Hl 16 pprobandus N improbus T effectus AD 20 ergo potest BMENX ergo om. PL et om. P(HADTMENX 22 est om. N detur occasio aduersario T 23 xpi CIZB: xpo PyHADTMENXbd 24 construatur CIBZ 25 in uirginali T qua expetita et electa et uoti debito oblata iam non solum capessere nuptias, sed etiamsi non nubatur, nubere uelle damnabile est. nam ut hoc demonstraret apostolus. non ait: cum in deliciis egerint in Christo, nubunt, sed, nubere uolunt habentes. inquit, damnationem, quoniam primam fidem inritam fecerunt etsi non nubendo, tantum uolendo: non quia ipsae nuptiae uel talium damnandae indicantur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta uoti fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore; postremo damnantur tales, non quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem inritam fecerunt. quod ut breuiter insinuaret apostolus. noluit eas dicere habere damnationem, quae post amplioris sanctitatis propositum nubunt — non quia non damnantur. sed ne in eis ipsae nuptiae damnari putarentur — sed, cum dixisset: nubere uolunt, continuo addidit: habentes damnationem, et dixit quare: quoniam priorem fidem inritam fecerunt, ut uoluntatem, quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, siue subsequantur nuptiae siue desint.