<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Tu autem, quae et filios habes et eo saeculi <lb/>
            fine uiuis, quo iam tempus est non mittendi lapides, <lb/>
            sed colligendi, non amplectendi, sed continendi ab <lb/>
            amplexu — cum clamet apostolus: hoc autem dico, <lb n="20"/>
            fratres: tempus breue est; reliquum est, ut et qui <lb/>
            habent uxores, tamquam non habentes sint — profecto, <lb/>
            si secundas nuptias adpetisses, nullum prophetiae uel <lb/>
            legis obsequium, nullum prolis saltem carnale desiderium, sed <lb/>
            solius incontinentiae fuisset indicium. fecisses enim, quod ait

<note type="footnote"> 18 cf. Eccle. 3, 5 20 I Cor. 7, 29 </note>

<note type="footnote"> 2 in mortuo <hi rend="italic">P?HADTMNX</hi> alterius <hi rend="italic">B</hi> 3 haac <hi rend="italic">A</hi> oniuira <lb/>
            <hi rend="italic">CJPjH:</hi> uniuiro <hi rend="italic">CHZABDMENX</hi> uno uiro <hi rend="italic">T</hi> uiduata <hi rend="italic">TD2</hi> 6 reliquid <lb/>
            C1 relinquit Pl \'eos y ex <hi rend="italic">om. P1</hi> 7 que <hi rend="italic">B</hi> puit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            paruolura <hi rend="italic">jsP</hi> 10 quod <hi rend="italic">HAMEX</hi> non] nec <hi rend="italic">N</hi> 11 fecundis <hi rend="italic">Pl</hi> <lb/>
            castifidis 1 castigandis <hi rend="italic">TX</hi> 12 seruaretur y <hi rend="italic">om. X</hi> 13 carnem <lb/>
            ips X carnem] corpus <hi rend="italic">B</hi> 15 anne P1 anime <hi rend="italic">I</hi> 17 <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. PAD</hi> <lb/>
            eo saeculi] in eo saeculi <hi rend="italic">Dbd</hi> in saeculi <hi rend="italic">H2TMENX</hi> 18 finem (;1 <lb/>
            quod P est <hi rend="italic">om. PyHADT</hi> 19 ampletendi <hi rend="italic">Bs</hi> sed continendi <lb/>
            <hi rend="italic">om. AD1</hi> 21 reliqum pi et <hi rend="italic">om. X</hi> 23 prophetiae] profcccione <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            24 legis <hi rend="italic">om. EX</hi> saltim <hi rend="italic">yMX</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="316"/>
            apostolus, cum dixisset: bonum esse illis, si sic permanserint <lb/>
            sicut et ego; continuo quippe addidit: quodsi <lb/>
            se non continent, nubant; malo enim nubere eas <lb/>
            quam uri. hoc enim dixit, ut effrenatae libidinis malum non <lb/>
            praecipitaretur in turpitudinem flagitiorum, cum exciperetur<lb n="5"/>
            honestate nuptiarum. gratias autem domino, quoniam peperisti <lb/>
            quod esse noluisti et uirginitas prolis tuae conpensauit dispendium <lb/>
            uirginitatis tuae; nam diligenter interrogata doctrina <lb/>
            christiana et primas nuptias iam isto tempore, nisi incontinentia <lb/>
            sit inpedimento, contemnendas esse respondet. qui enim<lb n="10"/>
            dixit: si se non continent, nubant, potuit dicere: si filios <lb/>
            non habent, nubant, si post resurrectionem praedicationemque <lb/>
            Christi, quando iam ex omnibus gentibus filiorum spiritaliter <lb/>
            gignendorum tanta suppetit copia, tale officium esset ex carne <lb/>
            filios propagare, quale primis temporibus fuit. et quod alibi<lb n="15"/>
            dicit: uolo igitur iuniores nubere, filios procreare. <lb/>
            matres familias esse, nuptiarum bonum apostolica sobrietate <lb/>
            et auctoritate commendat, non procreandi officium etiam <lb/>
            eis, quae continentiae bonum capiunt, tamquam ad obsequellam <lb/>
            legis inponit. denique cur hoc dixerit, pandit, cum adiungit<lb n="20"/>
            et dicit: nullam occasionem dare aduersario <lb/>
            maledicti gratia; iam enim quaedam conuersae <lb/>
            sunt retro post satanan, ut his uerbis eius intellegamus <lb/>
            eas, quas nubere uoluit, melius potuisse continere quam nubere,

<note type="footnote"> 1 1 Cor. 7, 8. 9 11 I Cor. 7, 9 16 I Tim. 5. 14 21 1 <lb/>
            Tim. 5, 15 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 est T</hi> 2 continuf; X <hi rend="italic">3 nubent Cx</hi> mallo OJ enim] ergo N <lb/>
            eas nubere <hi rend="italic">PjHADTMENXbd</hi> eos <hi rend="italic">CIZ</hi> 4 uiri <hi rend="italic">T</hi> libidis <hi rend="italic">Bl</hi> <lb/>
            6 honeste <hi rend="italic">Pl</hi> 7 uirginitatis <hi rend="italic">E</hi> tua <hi rend="italic">CIZ</hi> compessauit <hi rend="italic">T</hi> 9 incontinentiae <lb/>
            <hi rend="italic">H</hi> 10 contennenda <hi rend="italic">T</hi> 11 non <hi rend="italic">otn. I</hi> continent tcon <lb/>
            <hi rend="italic">8. l. m. 2) P</hi> 12 nubant <hi rend="italic">om. ADT</hi> postj potest <hi rend="italic">I</hi> 13 quamdo <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            iam <hi rend="italic">om T</hi> ex <hi rend="italic">om. bd</hi> spiritualiter <hi rend="italic">T</hi> 14 iam ex X 17 familias <lb/>
            matres <hi rend="italic">T</hi> 18 procreando X 19 eius X qui <hi rend="italic">PjHADTMEJ..X</hi> <lb/>
            ad] et <hi rend="italic">I</hi> obsequelam <hi rend="italic">CUZIPBaDTMENXbd</hi> 20 iponit (I s. <hi rend="italic">I.) A</hi> <lb/>
            23 satbanam <hi rend="italic">T</hi> satanam <hi rend="italic">Bbd</hi> eius <hi rend="italic">om D</hi> 24 quas om. X potuisse—melins <lb/>
            nubere <hi rend="italic">om. y</hi> po;se <hi rend="italic">1\'HADMENX</hi> \'pse = post se <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="317"/>
            sed melius nubere quam retro ire post satanan, id est ab <lb/>
            excellenti illo uirginalis uel uidualis castitatis proposito in <lb/>
            posteriora respiciendo cadere et interire. proinde quae se non <lb/>
            continent, nubant, antequam continentiam profiteantur, antequam <lb/>
            deo uoueant: quod nisi reddant, iure damnantur. alio <lb n="5"/>
            quippe loco de talibus dicit: cum enim in deliciis egerint <lb/>
            in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, <lb/>
            quoniam primam fidem inritam fecerunt, id <lb/>
            est uoluntatem ad nuptias a proposito continentiae deflexerunt. <lb/>
            irritam quippe fecerunt fidem, qua prius uouerant quod perseuerantia <lb n="10"/>
            inplere noluerunt. nuptiarum igitur bonum semper <lb/>
            est quidem bonum; sed in populo dei fuit aliquando legis <lb/>
            obsequium, nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam uero <lb/>
            humanitatis solacium. filiorum quippe procreationi operam dare <lb/>
            non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto <lb n="15"/>
            ordine coniugali non est in homine inprobandus affectus; etiam <lb/>
            ipsum tamen laudabilius transcendit et uincit caelestia cogitans <lb/>
            animus Christianus. 
</p></div></div></body></text></TEI>