<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa<lb n="5"/>
            bis nupserit, haec uniuira cito uiduata diu uixerit, continuo <lb/>
            etiam te meliorem putes esse quam Ruth. 
</p><p><milestone n="7" unit="altchapter"/>Alia quippe propheticis temporibus sanctarum feminarum <lb/>
            dispensatio fuit, quas nubere oboedientia, non concupiscentia <lb/>
            conpellebat, ut propagaretur populus dei, in quo praemitterentur<lb n="10"/>
            prophetae Christi, cum et ipse populus per ea. <lb/>
            quae in figura contingebant in illis, siue in his qui <lb/>
            scirent siue in his qui illa nescirent, nihil aliud esset quam <lb/>
            propheta Christi, ex quo nasceretur etiam caro Christi. ut <lb/>
            ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis<lb n="15"/>
            sententiam, qui non suscitaret semen in Israhel. unde et <lb/>
            sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, <lb/>
            sed pietate pariendi, ut rectissime credantur coitum non fuisse <lb/>
            quaesiturae, si proles posset aliter prouenire, et uiris usus <lb/>
            plurium uiuarum concedebatur uxorum. cuius rei non concupiscentiam<lb n="20"/>
            carnis, sed prouidentiam generationis fuisse causam <lb/>
            illud ostendit, quod sicut sanctis uiris habere plures uxores <lb/>
            uiuas, non ita etiam sanctis feminis licebat misceri maritis <lb/>
            pluribus uiuis, quoniam tanto essent turpiores, quanto magis <lb/>
            adpeterent, unde non essent fecundiores. proinde sancta Ruth,

<note type="footnote"> 12 cf. I Cor. 10, 11 . 15 cf. Deut. 25, 5-10 </note>

<note type="footnote"> 2 in spiritu <hi rend="italic">IZ*</hi> 3 spiritus tuus <hi rend="italic">F-(HADNMENXbd</hi> ne <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            5 dixit t <hi rend="italic">cfli A</hi> 6 uni uiro <hi rend="italic">CIZBDMEN</hi> uno uiro <hi rend="italic">ATXbd</hi> diu <lb/>
            uixerit] adiunxerit <hi rend="italic">Z</hi> adiuxerit <hi rend="italic">I</hi> 7 te etiam <hi rend="italic">IZBE</hi> 9 omnia oboediencia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 10 conpellabat CM premitterentur <hi rend="italic">P</hi> pmitterentur <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            12 in <hi rend="italic">med. om. PlABDMENX</hi> illis <hi rend="italic">om. Pl</hi> siue—scirent OM. <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            13 quę <hi rend="italic">BDl</hi> illi <hi rend="italic">B</hi> nesciret X essent <hi rend="italic">CIZ</hi> esse <hi rend="italic">X</hi> 14 prophetia <lb/>
            Njt etiam nascetur <hi rend="italic">N</hi> 15 populus ille <hi rend="italic">T</hi> 16 in <hi rend="italic">om. <lb/>
            PHAMEXT</hi> 17 accendebatur <hi rend="italic">Dl</hi> 19 posse taliter T alter <hi rend="italic">B\'</hi> <lb/>
            20 plurimarum <hi rend="italic">BDTMENXbd</hi> plurimum <hi rend="italic">PrHAI</hi> concebatur <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            22 uiris sanctis <hi rend="italic">bd</hi> uiris <hi rend="italic">om. EX</hi> 23 feminis etiam <hi rend="italic">B</hi> 25 apeterent <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="315"/>
            cum semen, quale illo tempore necessarium fuit, in Israhel <lb/>
            non haberet, mortuo uiro quaesiuit alterum, de quo haberet. <lb/>
            hac itaque bis coniugata ideo Anna uniuira uidua beatior fuit, <lb/>
            quia et prophetissa Christi esse meruit. quam credendum est, <lb/>
            etiamsi filios nullos habuit — quod quidem scriptura reticendo <lb n="5"/>
            reliquit incertum — eo spiritu praeuidisse Christum ex uirgine <lb/>
            proxime esse uenturum, quo potuit agnoscere et paruulum: <lb/>
            unde merito etiam sine filiis, si tamen eos non habuit, <lb/>
            secundas nuptias recusauit, quia nouerat iam tempus esse, <lb/>
            quo Christo non officio pariendi, sed studio continendi nec <lb n="10"/>
            coniugalibus fetandis uisceribus, sed castificandis uidualibus <lb/>
            moribus melius seruiretur. si uero etiam sciebat Ruth per suam <lb/>
            carnem propagari semen, unde Christus carnem fuerat habiturus, <lb/>
            et huic scientiae nubendo exhibuit ministerium, non <lb/>
            audeo iam dicere beatiorem fuisse Annae uiduitatem quam <lb n="15"/>
            illius fecunditatem. 
</p></div></div></body></text></TEI>