<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa<lb n="5"/>
            bis nupserit, haec uniuira cito uiduata diu uixerit, continuo <lb/>
            etiam te meliorem putes esse quam Ruth. 
</p><p><milestone n="7" unit="altchapter"/>Alia quippe propheticis temporibus sanctarum feminarum <lb/>
            dispensatio fuit, quas nubere oboedientia, non concupiscentia <lb/>
            conpellebat, ut propagaretur populus dei, in quo praemitterentur<lb n="10"/>
            prophetae Christi, cum et ipse populus per ea. <lb/>
            quae in figura contingebant in illis, siue in his qui <lb/>
            scirent siue in his qui illa nescirent, nihil aliud esset quam <lb/>
            propheta Christi, ex quo nasceretur etiam caro Christi. ut <lb/>
            ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis<lb n="15"/>
            sententiam, qui non suscitaret semen in Israhel. unde et <lb/>
            sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, <lb/>
            sed pietate pariendi, ut rectissime credantur coitum non fuisse <lb/>
            quaesiturae, si proles posset aliter prouenire, et uiris usus <lb/>
            plurium uiuarum concedebatur uxorum. cuius rei non concupiscentiam<lb n="20"/>
            carnis, sed prouidentiam generationis fuisse causam <lb/>
            illud ostendit, quod sicut sanctis uiris habere plures uxores <lb/>
            uiuas, non ita etiam sanctis feminis licebat misceri maritis <lb/>
            pluribus uiuis, quoniam tanto essent turpiores, quanto magis <lb/>
            adpeterent, unde non essent fecundiores. proinde sancta Ruth,

<note type="footnote"> 12 cf. I Cor. 10, 11 . 15 cf. Deut. 25, 5-10 </note>

<note type="footnote"> 2 in spiritu <hi rend="italic">IZ*</hi> 3 spiritus tuus <hi rend="italic">F-(HADNMENXbd</hi> ne <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            5 dixit t <hi rend="italic">cfli A</hi> 6 uni uiro <hi rend="italic">CIZBDMEN</hi> uno uiro <hi rend="italic">ATXbd</hi> diu <lb/>
            uixerit] adiunxerit <hi rend="italic">Z</hi> adiuxerit <hi rend="italic">I</hi> 7 te etiam <hi rend="italic">IZBE</hi> 9 omnia oboediencia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 10 conpellabat CM premitterentur <hi rend="italic">P</hi> pmitterentur <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            12 in <hi rend="italic">med. om. PlABDMENX</hi> illis <hi rend="italic">om. Pl</hi> siue—scirent OM. <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            13 quę <hi rend="italic">BDl</hi> illi <hi rend="italic">B</hi> nesciret X essent <hi rend="italic">CIZ</hi> esse <hi rend="italic">X</hi> 14 prophetia <lb/>
            Njt etiam nascetur <hi rend="italic">N</hi> 15 populus ille <hi rend="italic">T</hi> 16 in <hi rend="italic">om. <lb/>
            PHAMEXT</hi> 17 accendebatur <hi rend="italic">Dl</hi> 19 posse taliter T alter <hi rend="italic">B\'</hi> <lb/>
            20 plurimarum <hi rend="italic">BDTMENXbd</hi> plurimum <hi rend="italic">PrHAI</hi> concebatur <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            22 uiris sanctis <hi rend="italic">bd</hi> uiris <hi rend="italic">om. EX</hi> 23 feminis etiam <hi rend="italic">B</hi> 25 apeterent <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="315"/>
            cum semen, quale illo tempore necessarium fuit, in Israhel <lb/>
            non haberet, mortuo uiro quaesiuit alterum, de quo haberet. <lb/>
            hac itaque bis coniugata ideo Anna uniuira uidua beatior fuit, <lb/>
            quia et prophetissa Christi esse meruit. quam credendum est, <lb/>
            etiamsi filios nullos habuit — quod quidem scriptura reticendo <lb n="5"/>
            reliquit incertum — eo spiritu praeuidisse Christum ex uirgine <lb/>
            proxime esse uenturum, quo potuit agnoscere et paruulum: <lb/>
            unde merito etiam sine filiis, si tamen eos non habuit, <lb/>
            secundas nuptias recusauit, quia nouerat iam tempus esse, <lb/>
            quo Christo non officio pariendi, sed studio continendi nec <lb n="10"/>
            coniugalibus fetandis uisceribus, sed castificandis uidualibus <lb/>
            moribus melius seruiretur. si uero etiam sciebat Ruth per suam <lb/>
            carnem propagari semen, unde Christus carnem fuerat habiturus, <lb/>
            et huic scientiae nubendo exhibuit ministerium, non <lb/>
            audeo iam dicere beatiorem fuisse Annae uiduitatem quam <lb n="15"/>
            illius fecunditatem. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Tu autem, quae et filios habes et eo saeculi <lb/>
            fine uiuis, quo iam tempus est non mittendi lapides, <lb/>
            sed colligendi, non amplectendi, sed continendi ab <lb/>
            amplexu — cum clamet apostolus: hoc autem dico, <lb n="20"/>
            fratres: tempus breue est; reliquum est, ut et qui <lb/>
            habent uxores, tamquam non habentes sint — profecto, <lb/>
            si secundas nuptias adpetisses, nullum prophetiae uel <lb/>
            legis obsequium, nullum prolis saltem carnale desiderium, sed <lb/>
            solius incontinentiae fuisset indicium. fecisses enim, quod ait

<note type="footnote"> 18 cf. Eccle. 3, 5 20 I Cor. 7, 29 </note>

<note type="footnote"> 2 in mortuo <hi rend="italic">P?HADTMNX</hi> alterius <hi rend="italic">B</hi> 3 haac <hi rend="italic">A</hi> oniuira <lb/>
            <hi rend="italic">CJPjH:</hi> uniuiro <hi rend="italic">CHZABDMENX</hi> uno uiro <hi rend="italic">T</hi> uiduata <hi rend="italic">TD2</hi> 6 reliquid <lb/>
            C1 relinquit Pl \'eos y ex <hi rend="italic">om. P1</hi> 7 que <hi rend="italic">B</hi> puit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            paruolura <hi rend="italic">jsP</hi> 10 quod <hi rend="italic">HAMEX</hi> non] nec <hi rend="italic">N</hi> 11 fecundis <hi rend="italic">Pl</hi> <lb/>
            castifidis 1 castigandis <hi rend="italic">TX</hi> 12 seruaretur y <hi rend="italic">om. X</hi> 13 carnem <lb/>
            ips X carnem] corpus <hi rend="italic">B</hi> 15 anne P1 anime <hi rend="italic">I</hi> 17 <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. PAD</hi> <lb/>
            eo saeculi] in eo saeculi <hi rend="italic">Dbd</hi> in saeculi <hi rend="italic">H2TMENX</hi> 18 finem (;1 <lb/>
            quod P est <hi rend="italic">om. PyHADT</hi> 19 ampletendi <hi rend="italic">Bs</hi> sed continendi <lb/>
            <hi rend="italic">om. AD1</hi> 21 reliqum pi et <hi rend="italic">om. X</hi> 23 prophetiae] profcccione <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            24 legis <hi rend="italic">om. EX</hi> saltim <hi rend="italic">yMX</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="316"/>
            apostolus, cum dixisset: bonum esse illis, si sic permanserint <lb/>
            sicut et ego; continuo quippe addidit: quodsi <lb/>
            se non continent, nubant; malo enim nubere eas <lb/>
            quam uri. hoc enim dixit, ut effrenatae libidinis malum non <lb/>
            praecipitaretur in turpitudinem flagitiorum, cum exciperetur<lb n="5"/>
            honestate nuptiarum. gratias autem domino, quoniam peperisti <lb/>
            quod esse noluisti et uirginitas prolis tuae conpensauit dispendium <lb/>
            uirginitatis tuae; nam diligenter interrogata doctrina <lb/>
            christiana et primas nuptias iam isto tempore, nisi incontinentia <lb/>
            sit inpedimento, contemnendas esse respondet. qui enim<lb n="10"/>
            dixit: si se non continent, nubant, potuit dicere: si filios <lb/>
            non habent, nubant, si post resurrectionem praedicationemque <lb/>
            Christi, quando iam ex omnibus gentibus filiorum spiritaliter <lb/>
            gignendorum tanta suppetit copia, tale officium esset ex carne <lb/>
            filios propagare, quale primis temporibus fuit. et quod alibi<lb n="15"/>
            dicit: uolo igitur iuniores nubere, filios procreare. <lb/>
            matres familias esse, nuptiarum bonum apostolica sobrietate <lb/>
            et auctoritate commendat, non procreandi officium etiam <lb/>
            eis, quae continentiae bonum capiunt, tamquam ad obsequellam <lb/>
            legis inponit. denique cur hoc dixerit, pandit, cum adiungit<lb n="20"/>
            et dicit: nullam occasionem dare aduersario <lb/>
            maledicti gratia; iam enim quaedam conuersae <lb/>
            sunt retro post satanan, ut his uerbis eius intellegamus <lb/>
            eas, quas nubere uoluit, melius potuisse continere quam nubere,

<note type="footnote"> 1 1 Cor. 7, 8. 9 11 I Cor. 7, 9 16 I Tim. 5. 14 21 1 <lb/>
            Tim. 5, 15 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 est T</hi> 2 continuf; X <hi rend="italic">3 nubent Cx</hi> mallo OJ enim] ergo N <lb/>
            eas nubere <hi rend="italic">PjHADTMENXbd</hi> eos <hi rend="italic">CIZ</hi> 4 uiri <hi rend="italic">T</hi> libidis <hi rend="italic">Bl</hi> <lb/>
            6 honeste <hi rend="italic">Pl</hi> 7 uirginitatis <hi rend="italic">E</hi> tua <hi rend="italic">CIZ</hi> compessauit <hi rend="italic">T</hi> 9 incontinentiae <lb/>
            <hi rend="italic">H</hi> 10 contennenda <hi rend="italic">T</hi> 11 non <hi rend="italic">otn. I</hi> continent tcon <lb/>
            <hi rend="italic">8. l. m. 2) P</hi> 12 nubant <hi rend="italic">om. ADT</hi> postj potest <hi rend="italic">I</hi> 13 quamdo <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            iam <hi rend="italic">om T</hi> ex <hi rend="italic">om. bd</hi> spiritualiter <hi rend="italic">T</hi> 14 iam ex X 17 familias <lb/>
            matres <hi rend="italic">T</hi> 18 procreando X 19 eius X qui <hi rend="italic">PjHADTMEJ..X</hi> <lb/>
            ad] et <hi rend="italic">I</hi> obsequelam <hi rend="italic">CUZIPBaDTMENXbd</hi> 20 iponit (I s. <hi rend="italic">I.) A</hi> <lb/>
            23 satbanam <hi rend="italic">T</hi> satanam <hi rend="italic">Bbd</hi> eius <hi rend="italic">om D</hi> 24 quas om. X potuisse—melins <lb/>
            nubere <hi rend="italic">om. y</hi> po;se <hi rend="italic">1\'HADMENX</hi> \'pse = post se <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="317"/>
            sed melius nubere quam retro ire post satanan, id est ab <lb/>
            excellenti illo uirginalis uel uidualis castitatis proposito in <lb/>
            posteriora respiciendo cadere et interire. proinde quae se non <lb/>
            continent, nubant, antequam continentiam profiteantur, antequam <lb/>
            deo uoueant: quod nisi reddant, iure damnantur. alio <lb n="5"/>
            quippe loco de talibus dicit: cum enim in deliciis egerint <lb/>
            in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, <lb/>
            quoniam primam fidem inritam fecerunt, id <lb/>
            est uoluntatem ad nuptias a proposito continentiae deflexerunt. <lb/>
            irritam quippe fecerunt fidem, qua prius uouerant quod perseuerantia <lb n="10"/>
            inplere noluerunt. nuptiarum igitur bonum semper <lb/>
            est quidem bonum; sed in populo dei fuit aliquando legis <lb/>
            obsequium, nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam uero <lb/>
            humanitatis solacium. filiorum quippe procreationi operam dare <lb/>
            non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto <lb n="15"/>
            ordine coniugali non est in homine inprobandus affectus; etiam <lb/>
            ipsum tamen laudabilius transcendit et uincit caelestia cogitans <lb/>
            animus Christianus. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Sed quoniam, sicut ait dominus, non omnes <lb/>
            capiunt uerbum hoc, quae potest ergo capere, capiat et <lb n="20"/>
            quae se non continet, nubat; quae non coepit, deliberet; quae <lb/>
            adgressa est, perseueret: nulla aduersario detur occasio, nulla <lb/>
            Christo subtrahatur oblatio. in coniugali quippe uinculo si <lb/>
            pudicitia conseruatur, damnatio non timetur; sed in uiduali <lb/>
            et uirginali continentia excellentia muneris amplioris expetitur:

<note type="footnote"> 6 I Tim. 5, 11 19 Matth. 19, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 post aatanam ire <hi rend="italic">Hbd</hi> ire-proposito <hi rend="italic">om. X</hi> satanam <hi rend="italic">TENbd</hi> <lb/>
            2 illo excellenti illo <hi rend="italic">Pr H</hi> illo excellenti illi <hi rend="italic">A</hi> illo excellenti <hi rend="italic">DMENXbd</hi> <lb/>
            uirginali <hi rend="italic">THAEDI</hi> in] ire post <hi rend="italic">X</hi> 4 continentĮųęųţ <hi rend="italic">P</hi> 5 reddat <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            6 delitiis <hi rend="italic">I</hi> 7 dampnationem <hi rend="italic">I</hi> 9 uoluntate <hi rend="italic">CB\'*(</hi> defluxerunt <hi rend="italic">IZB</hi> <lb/>
            10 inritam <hi rend="italic">P</hi> quam <hi rend="italic">IZBH1</hi> quia <hi rend="italic">N</hi> perseueranter <hi rend="italic">I</hi> perseuerantiam <lb/>
            <hi rend="italic">X</hi> 13 est <hi rend="italic">om. MN</hi> 14 procreatione <hi rend="italic">(PIlZ</hi> 15 conino <hi rend="italic">Hl</hi> <lb/>
            16 pprobandus <hi rend="italic">N</hi> improbus <hi rend="italic">T</hi> effectus <hi rend="italic">AD</hi> 20 ergo potest <hi rend="italic">BMENX</hi> <lb/>
            ergo <hi rend="italic">om. PL</hi> et <hi rend="italic">om. P(HADTMENX</hi> 22 est <hi rend="italic">om. N</hi> detur <lb/>
            occasio aduersario <hi rend="italic">T</hi> 23 xpi <hi rend="italic">CIZB:</hi> xpo <hi rend="italic">PyHADTMENXbd</hi> 24 construatur <lb/>
            <hi rend="italic">CIBZ</hi> 25 in uirginali <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="318"/>
            qua expetita et electa et uoti debito oblata iam non solum <lb/>
            capessere nuptias, sed etiamsi non nubatur, nubere uelle <lb/>
            damnabile est. nam ut hoc demonstraret apostolus. non ait: <lb/>
            cum in deliciis egerint in Christo, nubunt, sed, nubere <lb/>
            uolunt habentes. inquit, damnationem, quoniam<lb n="5"/>
            primam fidem inritam fecerunt etsi non nubendo, tantum <lb/>
            uolendo: non quia ipsae nuptiae uel talium damnandae <lb/>
            indicantur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta uoti <lb/>
            fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex <lb/>
            bono superiore; postremo damnantur tales, non quia coniugalem<lb n="10"/>
            fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam <lb/>
            fidem inritam fecerunt. quod ut breuiter insinuaret apostolus. <lb/>
            noluit eas dicere habere damnationem, quae post amplioris <lb/>
            sanctitatis propositum nubunt — non quia non damnantur. <lb/>
            sed ne in eis ipsae nuptiae damnari putarentur — sed, cum<lb n="15"/>
            dixisset: nubere uolunt, continuo addidit: habentes <lb/>
            damnationem, et dixit quare: quoniam priorem fidem <lb/>
            inritam fecerunt, ut uoluntatem, quae a proposito cecidit, <lb/>
            appareat esse damnatam, siue subsequantur nuptiae siue <lb/>
            desint. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias. <lb/>
            sed potius adulteria, non mihi uidentur satis acute ac diligenter <lb/>
            considerare quid dicant; fallit eos quippe similitudo <lb/>
            ueritatis. quia enim coniugium Christi dicuntur eligere quae

<note type="footnote"> 4 I Tim. 5, 11. 12 16 I Tim. 5. 11. 12 </note>

<note type="footnote"> 1 qua <hi rend="italic">Tbd:</hi> quae <hi rend="italic">CPjHAIZBDMEXX</hi> expedita <hi rend="italic">IZ</hi> debito <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. y oblato <hi rend="italic">CIZB</hi> solum (ol m. 2 s. <hi rend="italic">1.) B</hi> 2 nabat <hi rend="italic">B</hi> 3 eat <lb/>
            <hi rend="italic">damnabile N 4 delitiis IZ delicis P1 5 inquid C</hi> 6 etsi] sed si <lb/>
            <hi rend="italic">PyADNH</hi> tantum] tamen <hi rend="italic">MNX</hi> sed tantum (sed <hi rend="italic">add. m. 2) Bll</hi> <lb/>
            7 ipse <hi rend="italic">AE</hi> talium] aliam <hi rend="italic">IZ</hi> dãp\' X 8 fracti <hi rend="italic">D</hi> 9 sed damnatur <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> ex] a D 13 <hi rend="italic">litteris</hi> dã <hi rend="italic">finitur cod. T fol. 62•</hi> quae] <lb/>
            quoniam <hi rend="italic">ENX</hi> 14 non <hi rend="italic">alt. om. PDAHi</hi> damnentur <hi rend="italic">N</hi> 15 ne <hi rend="italic">om. <lb/>
             PADaHf</hi> 17 dixit <hi rend="italic">om. lIIENX</hi> primum Pl 18 ut <hi rend="italic">om</hi>. 7 cae- <lb/>
            <hi rend="italic">cidit C 19 appareat om. y dix esse (dix s. I.) f</hi> 21 dicant (n <lb/>
            <hi rend="italic">s</hi> l.) <hi rend="italic">M</hi> 22 acutae <hi rend="italic">C</hi> 23 considerate <hi rend="italic">E</hi> similitudine <hi rend="italic">PyAH1</hi> <lb/>
            24 dicunt X </note> <lb/>
             
<pb n="319"/>
            christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam <lb/>
            dicentes: si uiro suo uiuo quae alteri nubit, adultera est, <lb/>
            sicut ipse dominus in euangelio definiuit, uiuo ergo Christo, <lb/>
            cui mors ultra non dominatur, quae coniugium eius <lb/>
            elegerat. si homini nubit, adultera est. qui haec dicunt, acute <lb n="5"/>
            quidem mouentur, sed parum adtendunt hanc argumentationem <lb/>
            quanta rerum sequatur absurditas. cum enim laudabiliter etiam <lb/>
            uiuente uiro ex eius consensu continentiam femina Christo <lb/>
            uoueat, iam secundum istorum rationem nulla hoc facere <lb/>
            debet, ne ipsum Christum, quod sentire nefas est, adulterum <lb n="10"/>
            faciat, cui uiuente marito nubit. deinde cum primae nuptiae <lb/>
            melioris sint meriti quam secundae, absit, ut sanctarum uiduarum <lb/>
            iste sit sensus, ut Christus eis uideatur quasi secundus <lb/>
            maritus; ipsum enim habebant et antea, quando uiris suis <lb/>
            fideliter subditae seruiebant, non carnaliter, sed spiritaliter <lb n="15"/>
            uirum: cui ecclesia ipsa, cuius membra sunt, coniux est, quae <lb/>
            fidei, spei, caritatis integritate non in solis uirginibus sanctis, <lb/>
            sed etiam in uiduis et coniugatis fidelibus tota uirgo est. <lb/>
            uniuersae quippe ecclesiae, cuius illa omnia membra sunt, <lb/>
            apostolus dicit: aptaui uos uni uiro uirginem castam <lb n="20"/>
            exhibere Christo. nouit autem ille coniugem uirginem sine <lb/>
            corruptione fetare, quem in ipsa etiam carne potuit mater <lb/>
            sine corruptione procreare. fit autem per hanc minus consideratam <lb/>
            opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito

<note type="footnote"> 3 cf. Matth. 19, 9 4 cf. Rom. 6, 9 20 II Cor. 11, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 bic y quiddam <hi rend="italic">PHy</hi> 2 alteri] adulteri <hi rend="italic">Z</hi> a#»lteri <hi rend="italic">I</hi> 3 ait <lb/>
            <hi rend="italic">corr. m. al. in</hi> definiuit <hi rend="italic">P</hi> designauit <hi rend="italic">I)2</hi> uiuoJ uiro X 4 dominabitnr <lb/>
            <hi rend="italic">NEMX</hi> 5 eligerat <hi rend="italic">IZB</hi> adutera <hi rend="italic">X</hi> hoc <hi rend="italic">bd</hi> acutę <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            acutae y1 7 sequantur X 9 nullo <hi rend="italic">CZ</hi> nam <hi rend="italic">D</hi> 10 decet <hi rend="italic">D</hi> adulterium <lb/>
            <hi rend="italic">PHXflAl</hi> 11 cui] <hi rend="italic">cti B</hi> uiro uiuente <hi rend="italic">D</hi> marito] uiro <hi rend="italic">PrHA<lb/>
             MENX om. D</hi> 12 meliores X uiduarum] feminarum <hi rend="italic">PHAMENX</hi> <lb/>
            13 eis] eius <hi rend="italic">BX</hi> 14 quandoJ qua <hi rend="italic">E</hi> 15 seruiebant subditae <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            non se <hi rend="italic">N</hi> 16 uirum] utrum <hi rend="italic">N</hi> coniunx <hi rend="italic">IZB</hi> 17 spei et <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            20 ait <hi rend="italic">X</hi> optaui Al uiro <hi rend="italic">om. Pl</hi> 21 exhibe <hi rend="italic">E</hi> coniugem <lb/>
            <hi rend="italic">om. X</hi> 22 fętare <hi rend="italic">D</hi> 23 minus per hanc <hi rend="italic">B</hi> 24 a eanetu-feminarum <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. y </note> <lb/>
             
<pb n="320"/>
            feminarum, si nupserint, non esse coniugia, non paruum <lb/>
            malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, <lb/>
            non uxores; et cum uolunt eas separatas reddere continentiae, <lb/>
            faciunt maritos earum adulteros ueros, cum suis uxoribus <lb/>
            uiuis alteras duxerint. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>