Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa bis nupserit, haec uniuira cito uiduata diu uixerit, continuo etiam te meliorem putes esse quam Ruth. Alia quippe propheticis temporibus sanctarum feminarum dispensatio fuit, quas nubere oboedientia, non concupiscentia conpellebat, ut propagaretur populus dei, in quo praemitterentur prophetae Christi, cum et ipse populus per ea. quae in figura contingebant in illis, siue in his qui scirent siue in his qui illa nescirent, nihil aliud esset quam propheta Christi, ex quo nasceretur etiam caro Christi. ut ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis sententiam, qui non suscitaret semen in Israhel. unde et sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, sed pietate pariendi, ut rectissime credantur coitum non fuisse quaesiturae, si proles posset aliter prouenire, et uiris usus plurium uiuarum concedebatur uxorum. cuius rei non concupiscentiam carnis, sed prouidentiam generationis fuisse causam illud ostendit, quod sicut sanctis uiris habere plures uxores uiuas, non ita etiam sanctis feminis licebat misceri maritis pluribus uiuis, quoniam tanto essent turpiores, quanto magis adpeterent, unde non essent fecundiores. proinde sancta Ruth, 12 cf. I Cor. 10, 11 . 15 cf. Deut. 25, 5-10 2 in spiritu IZ* 3 spiritus tuus F-(HADNMENXbd ne 1 5 dixit t cfli A 6 uni uiro CIZBDMEN uno uiro ATXbd diu uixerit] adiunxerit Z adiuxerit I 7 te etiam IZBE 9 omnia oboediencia T 10 conpellabat CM premitterentur P pmitterentur X 12 in med. om. PlABDMENX illis om. Pl siue—scirent OM. X 13 quę BDl illi B nesciret X essent CIZ esse X 14 prophetia Njt etiam nascetur N 15 populus ille T 16 in om. PHAMEXT 17 accendebatur Dl 19 posse taliter T alter B\' 20 plurimarum BDTMENXbd plurimum PrHAI concebatur X 22 uiris sanctis bd uiris om. EX 23 feminis etiam B 25 apeterent B cum semen, quale illo tempore necessarium fuit, in Israhel non haberet, mortuo uiro quaesiuit alterum, de quo haberet. hac itaque bis coniugata ideo Anna uniuira uidua beatior fuit, quia et prophetissa Christi esse meruit. quam credendum est, etiamsi filios nullos habuit — quod quidem scriptura reticendo reliquit incertum — eo spiritu praeuidisse Christum ex uirgine proxime esse uenturum, quo potuit agnoscere et paruulum: unde merito etiam sine filiis, si tamen eos non habuit, secundas nuptias recusauit, quia nouerat iam tempus esse, quo Christo non officio pariendi, sed studio continendi nec coniugalibus fetandis uisceribus, sed castificandis uidualibus moribus melius seruiretur. si uero etiam sciebat Ruth per suam carnem propagari semen, unde Christus carnem fuerat habiturus, et huic scientiae nubendo exhibuit ministerium, non audeo iam dicere beatiorem fuisse Annae uiduitatem quam illius fecunditatem. Tu autem, quae et filios habes et eo saeculi fine uiuis, quo iam tempus est non mittendi lapides, sed colligendi, non amplectendi, sed continendi ab amplexu — cum clamet apostolus: hoc autem dico, fratres: tempus breue est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint — profecto, si secundas nuptias adpetisses, nullum prophetiae uel legis obsequium, nullum prolis saltem carnale desiderium, sed solius incontinentiae fuisset indicium. fecisses enim, quod ait 18 cf. Eccle. 3, 5 20 I Cor. 7, 29 2 in mortuo P?HADTMNX alterius B 3 haac A oniuira CJPjH: uniuiro CHZABDMENX uno uiro T uiduata TD2 6 reliquid C1 relinquit Pl \'eos y ex om. P1 7 que B puit T paruolura jsP 10 quod HAMEX non] nec N 11 fecundis Pl castifidis 1 castigandis TX 12 seruaretur y om. X 13 carnem ips X carnem] corpus B 15 anne P1 anime I 17 alt . et om. PAD eo saeculi] in eo saeculi Dbd in saeculi H2TMENX 18 finem (;1 quod P est om. PyHADT 19 ampletendi Bs sed continendi om. AD1 21 reliqum pi et om. X 23 prophetiae] profcccione T 24 legis om. EX saltim yMX apostolus, cum dixisset: bonum esse illis, si sic permanserint sicut et ego; continuo quippe addidit: quodsi se non continent, nubant; malo enim nubere eas quam uri. hoc enim dixit, ut effrenatae libidinis malum non praecipitaretur in turpitudinem flagitiorum, cum exciperetur honestate nuptiarum. gratias autem domino, quoniam peperisti quod esse noluisti et uirginitas prolis tuae conpensauit dispendium uirginitatis tuae; nam diligenter interrogata doctrina christiana et primas nuptias iam isto tempore, nisi incontinentia sit inpedimento, contemnendas esse respondet. qui enim dixit: si se non continent, nubant, potuit dicere: si filios non habent, nubant, si post resurrectionem praedicationemque Christi, quando iam ex omnibus gentibus filiorum spiritaliter gignendorum tanta suppetit copia, tale officium esset ex carne filios propagare, quale primis temporibus fuit. et quod alibi dicit: uolo igitur iuniores nubere, filios procreare. matres familias esse, nuptiarum bonum apostolica sobrietate et auctoritate commendat, non procreandi officium etiam eis, quae continentiae bonum capiunt, tamquam ad obsequellam legis inponit. denique cur hoc dixerit, pandit, cum adiungit et dicit: nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia; iam enim quaedam conuersae sunt retro post satanan, ut his uerbis eius intellegamus eas, quas nubere uoluit, melius potuisse continere quam nubere, 1 1 Cor. 7, 8. 9 11 I Cor. 7, 9 16 I Tim. 5. 14 21 1 Tim. 5, 15 1 est T 2 continuf; X 3 nubent Cx mallo OJ enim] ergo N eas nubere PjHADTMENXbd eos CIZ 4 uiri T libidis Bl 6 honeste Pl 7 uirginitatis E tua CIZ compessauit T 9 incontinentiae H 10 contennenda T 11 non otn. I continent tcon 8. l. m. 2) P 12 nubant om. ADT postj potest I 13 quamdo T iam om T ex om. bd spiritualiter T 14 iam ex X 17 familias matres T 18 procreando X 19 eius X qui PjHADTMEJ..X ad] et I obsequelam CUZIPBaDTMENXbd 20 iponit (I s. I.) A 23 satbanam T satanam Bbd eius om D 24 quas om. X potuisse—melins nubere om. y po;se 1\'HADMENX \'pse = post se T sed melius nubere quam retro ire post satanan, id est ab excellenti illo uirginalis uel uidualis castitatis proposito in posteriora respiciendo cadere et interire. proinde quae se non continent, nubant, antequam continentiam profiteantur, antequam deo uoueant: quod nisi reddant, iure damnantur. alio quippe loco de talibus dicit: cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quoniam primam fidem inritam fecerunt, id est uoluntatem ad nuptias a proposito continentiae deflexerunt. irritam quippe fecerunt fidem, qua prius uouerant quod perseuerantia inplere noluerunt. nuptiarum igitur bonum semper est quidem bonum; sed in populo dei fuit aliquando legis obsequium, nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam uero humanitatis solacium. filiorum quippe procreationi operam dare non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto ordine coniugali non est in homine inprobandus affectus; etiam ipsum tamen laudabilius transcendit et uincit caelestia cogitans animus Christianus. Sed quoniam, sicut ait dominus, non omnes capiunt uerbum hoc, quae potest ergo capere, capiat et quae se non continet, nubat; quae non coepit, deliberet; quae adgressa est, perseueret: nulla aduersario detur occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio. in coniugali quippe uinculo si pudicitia conseruatur, damnatio non timetur; sed in uiduali et uirginali continentia excellentia muneris amplioris expetitur: 6 I Tim. 5, 11 19 Matth. 19, 11 1 post aatanam ire Hbd ire-proposito om. X satanam TENbd 2 illo excellenti illo Pr H illo excellenti illi A illo excellenti DMENXbd uirginali THAEDI in] ire post X 4 continentĮųęųţ P 5 reddat X 6 delitiis I 7 dampnationem I 9 uoluntate CB\'*( defluxerunt IZB 10 inritam P quam IZBH1 quia N perseueranter I perseuerantiam X 13 est om. MN 14 procreatione (PIlZ 15 conino Hl 16 pprobandus N improbus T effectus AD 20 ergo potest BMENX ergo om. PL et om. P(HADTMENX 22 est om. N detur occasio aduersario T 23 xpi CIZB: xpo PyHADTMENXbd 24 construatur CIBZ 25 in uirginali T qua expetita et electa et uoti debito oblata iam non solum capessere nuptias, sed etiamsi non nubatur, nubere uelle damnabile est. nam ut hoc demonstraret apostolus. non ait: cum in deliciis egerint in Christo, nubunt, sed, nubere uolunt habentes. inquit, damnationem, quoniam primam fidem inritam fecerunt etsi non nubendo, tantum uolendo: non quia ipsae nuptiae uel talium damnandae indicantur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta uoti fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore; postremo damnantur tales, non quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem inritam fecerunt. quod ut breuiter insinuaret apostolus. noluit eas dicere habere damnationem, quae post amplioris sanctitatis propositum nubunt — non quia non damnantur. sed ne in eis ipsae nuptiae damnari putarentur — sed, cum dixisset: nubere uolunt, continuo addidit: habentes damnationem, et dixit quare: quoniam priorem fidem inritam fecerunt, ut uoluntatem, quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, siue subsequantur nuptiae siue desint. Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias. sed potius adulteria, non mihi uidentur satis acute ac diligenter considerare quid dicant; fallit eos quippe similitudo ueritatis. quia enim coniugium Christi dicuntur eligere quae 4 I Tim. 5, 11. 12 16 I Tim. 5. 11. 12 1 qua Tbd: quae CPjHAIZBDMEXX expedita IZ debito om . y oblato CIZB solum (ol m. 2 s. 1.) B 2 nabat B 3 eat damnabile N 4 delitiis IZ delicis P1 5 inquid C 6 etsi] sed si PyADNH tantum] tamen MNX sed tantum (sed add. m. 2) Bll 7 ipse AE talium] aliam IZ dãp\' X 8 fracti D 9 sed damnatur N ex] a D 13 litteris dã finitur cod. T fol. 62• quae] quoniam ENX 14 non alt. om. PDAHi damnentur N 15 ne om. PADaHf 17 dixit om. lIIENX primum Pl 18 ut om . 7 cae- cidit C 19 appareat om. y dix esse (dix s. I.) f 21 dicant (n s l.) M 22 acutae C 23 considerate E similitudine PyAH1 24 dicunt X christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam dicentes: si uiro suo uiuo quae alteri nubit, adultera est, sicut ipse dominus in euangelio definiuit, uiuo ergo Christo, cui mors ultra non dominatur, quae coniugium eius elegerat. si homini nubit, adultera est. qui haec dicunt, acute quidem mouentur, sed parum adtendunt hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. cum enim laudabiliter etiam uiuente uiro ex eius consensu continentiam femina Christo uoueat, iam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsum Christum, quod sentire nefas est, adulterum faciat, cui uiuente marito nubit. deinde cum primae nuptiae melioris sint meriti quam secundae, absit, ut sanctarum uiduarum iste sit sensus, ut Christus eis uideatur quasi secundus maritus; ipsum enim habebant et antea, quando uiris suis fideliter subditae seruiebant, non carnaliter, sed spiritaliter uirum: cui ecclesia ipsa, cuius membra sunt, coniux est, quae fidei, spei, caritatis integritate non in solis uirginibus sanctis, sed etiam in uiduis et coniugatis fidelibus tota uirgo est. uniuersae quippe ecclesiae, cuius illa omnia membra sunt, apostolus dicit: aptaui uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. nouit autem ille coniugem uirginem sine corruptione fetare, quem in ipsa etiam carne potuit mater sine corruptione procreare. fit autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito 3 cf. Matth. 19, 9 4 cf. Rom. 6, 9 20 II Cor. 11, 2 1 bic y quiddam PHy 2 alteri] adulteri Z a#»lteri I 3 ait corr. m. al. in definiuit P designauit I)2 uiuoJ uiro X 4 dominabitnr NEMX 5 eligerat IZB adutera X hoc bd acutę 1 acutae y1 7 sequantur X 9 nullo CZ nam D 10 decet D adulterium PHXflAl 11 cui] cti B uiro uiuente D marito] uiro PrHA MENX om. D 12 meliores X uiduarum] feminarum PHAMENX 13 eis] eius BX 14 quandoJ qua E 15 seruiebant subditae bd non se N 16 uirum] utrum N coniunx IZB 17 spei et D 20 ait X optaui Al uiro om. Pl 21 exhibe E coniugem om. X 22 fętare D 23 minus per hanc B 24 a eanetu-feminarum om . y feminarum, si nupserint, non esse coniugia, non paruum malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores; et cum uolunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros ueros, cum suis uxoribus uiuis alteras duxerint.