<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035.opp-lat1"><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><ab><title type="sub">LOCI LIBR. RETRACTATIONVM. </title></ab><p>De bono coniugali pag. 210, 21 sqq.; 226, 1. 2. 
    </p><p>Retract. II 22. Dixi etiam quodam loco: quod enim est <lb/>
      cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad <lb/>
      salutem generis et utrumque non est sine delectatione <lb/>
      carnali, quae tamen modificata et temperantia <lb/>
      refrenante in usum naturalem redacta <lb/>
      libido esse non potest. quod ideo dictum est, quoniam <lb/>
      libido non est bonus et rectus usus libidinis. sicut enim <lb/>
      malum est male uti bonis, ita bonum est bene uti malis: de <lb/>
      qua re alias, maxime contra nouos haereticos Pelagianos, diligentius <lb/>
      disputaui. de Abraham quod dixi: ex hac oboedientia <lb/>
      pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, <lb/>
      esse siue unico filio et a se occiso paratus fuit, <lb/>
      non satis approbo. magis enim filium, si esset occisus, resuscitatione <lb/>
      sibi mox fuisse reddendum credidisse credendus est, <lb/>
      sicut in epistula legitur quae est ad Hebraeos (11, 19)
    </p><pb n="694"/></div></div></body></text></TEI>