Quae cum ita sint, haereticis quidem, siue Manichaeis siue quicumque alii patribus ueteris testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, quo eorum conuincant incontinentiam, satis superque responsum est: si tamen capiunt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia non lasciuiendi, sed gignendi causa illis feminis utebantur; neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur; neque contra praeceptum, quia nulla lege prohibebantur. illos uero, qui inlicite feminis usi sunt, uel arguit in scripturis illis diuina sententia uel nobis lectio iudicandos atque uitandos, non adprobandos imitandosue proponit. 3 cf. I Cor. 7, 32 2 uocatione PKrHAFRtDMENXa . homines sic utantur MENXa . 3 deo] domino PyHAFBDMENXa 5 ut om. a 6 ita dici P ita dici rA generalem om. E sancti antiqui] sanctitatiqui PF;1 sancti.... qui (a. I . anti) A sancti..... H sanctitati D sancti et antiqui (et, n s. l.) R 7 continentia K animi] Qil (in fine u.) Y 8 quia] quia B qua PKfHAFJRDMNEXabd 10 enim] ergo N 11 possent A exortatione (pr . t s. I.) A, KHE exoratione D dei Otu. C 12 seruiebat E 13 poterat D 14 sunt Cl hereticis CPKDM sine om. H manicheis codd . 15 ueteris] uestris Cl 16 argumentum (um in ras.) H putantes H 21 ea om. E 22 inlicitae P inliciti K inlicitis MENXa 23 illa KENXa 24 adque C