<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Ex hac oboedientia pater ille, qui sine uxore non fuit, <lb/>
            esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit. unicum enim <lb/>
            non inmerito dixerim, de quo audiuit a domino: in Isaac <lb/>
            uocabitur tibi semen. quanto ergo citius, ut etiam sine <lb/>
            uxore esset, si hoc iuberetur, audiret! unde non frustra saepe<lb n="5"/>
            miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes <lb/>
            neglegenter oboedire praeceptis, cum tam ardenter adripuerint <lb/>
            non uti concessis. unde quis dubitat et excellentiae <lb/>
            sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium <lb/>
            non recte conparari mares et feminas nostri temporis, quamuis <lb n="10"/>
            ab omni concubitu inmunes in uirtute oboedientiae minores, <lb/>
            etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in <lb/>
            istorum opere manifestum est? sequantur ergo agnum pueri <lb/>
            cantantes canticum nouum, sicut in Apocalypsi scriptum est, <lb/>
            qui cum mulieribus se non contaminauerunt, non<lb n="15"/>
            ob aliud nisi quia uirgines permanserunt. nec ideo se arbitrentur <lb/>
            meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut <lb/>
            ita dicam, nuptialiter usi sunt. earum quippe usus ita se <lb/>
            habet, ut, si quid in eis per carnis conmixtionem, quod <lb/>
            excedat generandi necessitatem, quamuis uenialiter factum <lb n="20"/>
            fuerit, contaminatio sit. nam quid expiat uenia, si omnino non <lb/>
            contaminat illa progressio? a qua contaminatione mirum si <lb/>
            inmunes essent pueri sequentes agnum, nisi uirgines permanerent. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>