<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Ex hac oboedientia pater ille, qui sine uxore non fuit, <lb/>
            esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit. unicum enim <lb/>
            non inmerito dixerim, de quo audiuit a domino: in Isaac <lb/>
            uocabitur tibi semen. quanto ergo citius, ut etiam sine <lb/>
            uxore esset, si hoc iuberetur, audiret! unde non frustra saepe<lb n="5"/>
            miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes <lb/>
            neglegenter oboedire praeceptis, cum tam ardenter adripuerint <lb/>
            non uti concessis. unde quis dubitat et excellentiae <lb/>
            sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium <lb/>
            non recte conparari mares et feminas nostri temporis, quamuis <lb n="10"/>
            ab omni concubitu inmunes in uirtute oboedientiae minores, <lb/>
            etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in <lb/>
            istorum opere manifestum est? sequantur ergo agnum pueri <lb/>
            cantantes canticum nouum, sicut in Apocalypsi scriptum est, <lb/>
            qui cum mulieribus se non contaminauerunt, non<lb n="15"/>
            ob aliud nisi quia uirgines permanserunt. nec ideo se arbitrentur <lb/>
            meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut <lb/>
            ita dicam, nuptialiter usi sunt. earum quippe usus ita se <lb/>
            habet, ut, si quid in eis per carnis conmixtionem, quod <lb/>
            excedat generandi necessitatem, quamuis uenialiter factum <lb n="20"/>
            fuerit, contaminatio sit. nam quid expiat uenia, si omnino non <lb/>
            contaminat illa progressio? a qua contaminatione mirum si <lb/>
            inmunes essent pueri sequentes agnum, nisi uirgines permanerent. <lb/>
            </p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/> Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque

<note type="footnote"> 2 cf. Retr. II 22, 2 3 Gen. 21, 12 15 cf. Apoc. 14, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 hac autem a 2 sine <hi rend="italic">(ne s. I.) C</hi> occiso] oti«ao 7 8 a] in <lb/>
            <hi rend="italic">(s. Z</hi>. t a) <hi rend="italic">M</hi> isa*ac <hi rend="italic">C</hi> ysaac <hi rend="italic">EX</hi> 5 essent <hi rend="italic">N</hi> 6 nonnnllo y1 <lb/>
            7 neglienter <hi rend="italic">NX</hi> tamen <hi rend="italic">N om. B</hi> 8 ot <hi rend="italic">A</hi> 10 et] şę4 <hi rend="italic">(s. l</hi>. vel) A <lb/>
            12 et] etiam <hi rend="italic">N</hi> 13 ergo] antem <hi rend="italic">A om. D</hi> 14 apokalypsi <hi rend="italic">M</hi> apocalipsi <lb/>
            <hi rend="italic">YBDNXa</hi> 15 non se <hi rend="italic">D</hi> non contaminauerunt Be <hi rend="italic">N</hi> couquinauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> inquinauerunt <hi rend="italic">D</hi> 16 nisi <hi rend="italic">om. C</hi> 17 meliores (es <lb/>
            <hi rend="italic">s. 1. i H</hi> 18 eorum <hi rend="italic">B</hi> 19 commixtione <hi rend="italic">K</hi> 20 excedit <hi rend="italic">E</hi> 21 sit <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. Y 22 <hi rend="italic">post</hi> progressio <hi rend="italic">sequ. 227, 1</hi> quod autem-sanctitate; <hi rend="italic">tum <lb/>
            u</hi>. 22 a qua-fide castitatis quod autem <hi rend="italic">in p. 227, 1 sqq. AD</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="227"/>
            omnes homines in causa generandi est et in fide castitatis; quod <lb/>
            autem ad populum dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, <lb/>
            per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, <lb/>
            dum uir eius uiuit, nec saltem ipsa causa pariendi: quae cum <lb/>
            sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter <lb n="5"/>
            quam fiunt soluitur uinculum nuptiale nisi coniugis morte. <lb/>
            quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, <lb/>
            etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in <lb/>
            illis ordinatis sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa <lb/>
            quisquam ab officio remoueatur, sacramento domini semel <lb n="10"/>
            inposito non carebit, quamuis ad iudicium permanente. generationis <lb/>
            itaque causa fieri nuptias apostolus ita testis est. uolo, <lb/>
            inquit, iuniores nubere. et quasi ei diceretur: ut quid? <lb/>
            continuo subiecit: filios procreare, matres familias <lb/>
            esse. ad fidem autem castitatis illud pertinet: uxor non <lb n="15"/>
            habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter <lb/>
            et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. <lb/>
            ad sacramenti sanctitatem illud: uxorem a uiro non <lb/>
            discedere; quodsi discesserit, manere innuptam <lb/>
            aut uiro suo reconciliari, et uir uxorem non dimittat. <lb n="20"/>
            haec omnia bona sunt,propter quae nuptiae bonum sunt: <lb/>
            proles, fides, sacramentum. nec prolem autem carnalem iam <lb/>
            hoc tempore quaerere ac per hoc ab omni tali opere inmunitatem <lb/>
            quandam perpetuam retinere atque uni uiro Christo

<note type="footnote"> 12 I Tim. 5, 14 15 I Cor. 7, 4 18 I Cor. 7, 10. 11 </note>

<note type="footnote"> 1 generanda <hi rend="italic">X</hi> in causa fide X 2 autem <hi rend="italic">om. H</hi> 3 discedente <lb/>
            <hi rend="italic">CPHRFDf</hi> discedente <hi rend="italic">(8. 1</hi>. t intercedente) <hi rend="italic">A</hi> discendente <hi rend="italic">Bl</hi> discindente <lb/>
            <hi rend="italic">B2</hi> 4 saltem] alterim <hi rend="italic">(s</hi>. i m. <hi rend="italic">2 add</hi>. v) <hi rend="italic">C</hi> aterâ <hi rend="italic">B</hi> saltim <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ΚΗγ</foreign>1 <lb/>
            om</hi>. 2V ipsam <hi rend="italic">PDrI</hi> ipsam <hi rend="italic">A</hi> causS 1Jr1 5 sit propter qui <lb/>
            (propter <hi rend="italic">s. I.) A</hi> quil <hi rend="italic">D</hi> ea re] care <hi rend="italic">(supra</hi> e <hi rend="italic">add</hi>. itate) <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            subsequenter <hi rend="italic">KMXEa</hi> 6 n soluitur (ñ 8. <hi rend="italic">I.) A</hi> mortem <hi rend="italic">C</hi> 8 tamen <lb/>
            <hi rend="italic">om. i</hi> 11 ad <hi rend="italic">om. AD</hi> iudicio (o <hi rend="italic">in ras.) A, D</hi> permanentS <hi rend="italic">EXa</hi>. <lb/>
            14 continua <hi rend="italic">EX</hi> 15 autem <hi rend="italic">om. K</hi> 16 similiter autem X 17 et <hi rend="italic">om. H</hi> <lb/>
            19 <hi rend="italic">discesj.cesserit A</hi> innnptam manere (manere 8. <hi rend="italic">I.) H</hi> innupta <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            20 uxorem suam <hi rend="italic">A</hi> non] ne <hi rend="italic">PKHFBf</hi> 21 haec (h <hi rend="italic">ex</hi> n) <hi rend="italic">H</hi> nec <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            bonum] bonae <hi rend="italic">ARBDbd</hi> 24 quandam] quandoque (que <hi rend="italic">s. 1.) H</hi> </note>

<note type="footnote"> 15* </note> <lb/>
             
<pb n="228"/>
            spiritaliter subdi melius est utique et sanctius; si tamen ea <lb/>
            uacatione sic utantur homines, quomodo scriptum est, ut <lb/>
            cogitent quae sunt domini, quomodo placeant deo, id <lb/>
            est, ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat <lb/>
            oboedientia: quam uirtutem tamquam radicalem atque, ut<lb n="5"/>
            dici solet, matricem et plane generalem sancti antiqui patres <lb/>
            in opere exercuerunt, illam uero continentiam in animi habitu <lb/>
            tenuerunt, qui profecto per oboedientiam, quia iusti et sancti <lb/>
            erant et ad omne opus bonum semper parati, etiamsi ab omni <lb/>
            concubitu abstinere iuberentur, efficerent. quanto enim facilius<lb n="10"/>
            possent uel iussione uel exhortatione dei non concumbere, qui <lb/>
            prolem, cui uni propagandae concumbendo seruiebant, oboediendo <lb/>
            poterant inmolare! 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Quae cum ita sint, haereticis quidem, siue Manichaeis <lb/>
            siue quicumque alii patribus ueteris testamenti de<lb n="15"/>
            pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, <lb/>
            quo eorum conuincant incontinentiam, satis superque <lb/>
            responsum est: si tamen capiunt non esse peccatum, quod <lb/>
            neque contra naturam committitur, quia non lasciuiendi, sed <lb/>
            gignendi causa illis feminis utebantur; neque contra morem, <lb n="20"/>
            quia illis temporibus ea factitabantur; neque contra praeceptum, <lb/>
            quia nulla lege prohibebantur. illos uero, qui inlicite feminis <lb/>
            usi sunt, uel arguit in scripturis illis diuina sententia uel <lb/>
            nobis lectio iudicandos atque uitandos, non adprobandos imitandosue <lb/>
            proponit.

<note type="footnote"> 3 cf. I Cor. 7, 32 </note>

<note type="footnote"> 2 uocatione <hi rend="italic">PKrHAFRtDMENXa</hi>. homines sic utantur <hi rend="italic">MENXa</hi>. <lb/>
            3 deo] domino <hi rend="italic">PyHAFBDMENXa</hi> 5 ut om. a 6 ita dici <hi rend="italic">P</hi> ita <lb/>
            dici <hi rend="italic">rA</hi> generalem <hi rend="italic">om. E</hi> sancti antiqui] sanctitatiqui <hi rend="italic">PF;1</hi> <lb/>
            sancti.... qui (a. <hi rend="italic">I</hi>. anti) <hi rend="italic">A</hi> sancti..... <hi rend="italic">H</hi> sanctitati <hi rend="italic">D</hi> sancti et antiqui <lb/>
            (et, n s. <hi rend="italic">l.) R</hi> 7 continentia <hi rend="italic">K</hi> animi] Qil <hi rend="italic">(in fine u.)</hi> Y 8 quia] <lb/>
            quia <hi rend="italic">B</hi> qua <hi rend="italic">PKfHAFJRDMNEXabd</hi> 10 enim] ergo <hi rend="italic">N</hi> 11 possent <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            exortatione <hi rend="italic">(pr</hi>. t <hi rend="italic">s. I.) A, KHE</hi> exoratione <hi rend="italic">D</hi> dei <hi rend="italic">Otu. C</hi> 12 seruiebat <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 13 poterat <hi rend="italic">D</hi> 14 sunt <hi rend="italic">Cl</hi> hereticis <hi rend="italic">CPKDM</hi> sine <lb/>
            <hi rend="italic">om. H</hi> manicheis <hi rend="italic">codd</hi>. 15 ueteris] uestris Cl 16 argumentum <lb/>
            (um <hi rend="italic">in ras.) H</hi> putantes <hi rend="italic">H</hi> 21 ea <hi rend="italic">om. E</hi> 22 inlicitae P inliciti <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            inlicitis <hi rend="italic">MENXa</hi> 23 illa <hi rend="italic">KENXa</hi> 24 adque <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="229"/>
            
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/> Nostros autem qui coniuges habent, quantum <lb/>
            possumus, admonemus, ne secundum suam infirmitatem de <lb/>
            illis sanctis patribus audeant iudicare, conparantes, ut ait <lb/>
            apostolus, semet ipsos sibimet ipsis et ideo non intellegentes, <lb/>
            quantas uires habeat animus iustitiae contra libidines <lb n="5"/>
            seruiens, ne carnalibus huiusce modi motibus adquiescat <lb/>
            eosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi <lb/>
            aut progredi sinat, quantum ordo naturae, quantum morum <lb/>
            consuetudo, quantum legum scita praescribunt. hoc quippe <lb/>
            ideo de illis patribus homines suspicantur, quia ipsi per incontinentiam <lb n="10"/>
            uel nuptias elegerunt uel coniugibus intemperanter <lb/>
            utuntur. at uero continentes uel mares, qui defunctis uxoribus, <lb/>
            uel feminae, quae defunctis uiris, uel utrique, qui pari consensu <lb/>
            continentiam deo uouerunt, sciant sibi quidem mercedis amplius <lb/>
            deberi, quam coniugalis castitas poscit; sed sanctorum patrum <lb n="15"/>
            nuptias, qui prophetice coniungebantur, qui neque in concubitu <lb/>
            nisi prolem neque in ipsa prole nisi quod in carne uenturo <lb/>
            Christo proficeret requirebant, non solum prae suo proposito <lb/>
            non contemnant, uerum etiam suo proposito sine dubitatione <lb/>
            praeponant. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Pueros quoque ac uirgines integritatem ipsam deo <lb/>
            dicantes multo maxime commonemus, ut tanta norint humilitate <lb/>
            tuendum esse, quod in terra interim uiuunt, quanto magis <lb/>
            caeli est quod uouerunt. nempe scriptum est: quanto

<note type="footnote"> 4 cf. II Cor. 10, 12 24 Eccli 3, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 nostros] nos nostros <hi rend="italic">D</hi> habent <hi rend="italic">om. B</hi> 2 ammonemus <hi rend="italic">PyHRK<lb/>
             DMXEa</hi>. 3 comparentes <hi rend="italic">HxRl</hi> 6 aeruientes <hi rend="italic">Cl</hi> seruientis <hi rend="italic">BG1</hi> <lb/>
            nec <hi rend="italic">C litteris</hi> cemodi incipit <hi rend="italic">codex 16860 = T</hi> acquiescant <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            7 concubitu <hi rend="italic">PHAFBD</hi> 8 fi sinat <hi rend="italic">T</hi> sinant <hi rend="italic">B</hi> ainat <hi rend="italic">H</hi> 9 seita (s. P <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2</hi> c) <hi rend="italic">B</hi> ideo quippe <hi rend="italic">N</hi> 10 ipse <hi rend="italic">K</hi> incontentiam <hi rend="italic">Al</hi> <lb/>
            12 ad (}IX incontinentes a 13 quae] qui <hi rend="italic">K</hi> consenBO* <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 uouerunt (u <hi rend="italic">init. ex</hi> n) <hi rend="italic">E</hi> 16 prophetic«e <hi rend="italic">A</hi> propheticae r prophetiae <lb/>
            <hi rend="italic">H</hi> coniugebantur <hi rend="italic">P</hi> 17 ipsa in <hi rend="italic">A</hi> 18 reficeret <hi rend="italic">E</hi> solo <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            pro <hi rend="italic">CPKMENXT</hi> praeposito y 19 non <hi rend="italic">om. PA</hi> 21 quosque <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 commanemua <hi rend="italic">Bl</hi> tanto <hi rend="italic">KJIENX</hi> 23 uiont P noaer <hi rend="italic">(in <lb/>
            ras.) A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="230"/>
            magnus es, tanto humila to in omnibus. nostrum <lb/>
            ergo est de magnitudine eorum aliquid dicere, illorum de <lb/>
            magna humilitate cogitare. exceptis igitur quibusdam illis <lb/>
            coniugatis patribus et matribus sanctis, quibus ideo isti <lb/>
            meliores non sunt, quamuis coniugati non sint, quia si coniugati<lb n="5"/>
            essent, pares non essent, ceteros omnino huius temporis <lb/>
            coniugatos, uel post expertum concubitum continentes, a se <lb/>
            superari non dubitent, non quantum ab Anna Susanna, sed <lb/>
            quantum ambae a Maria superantur. quod ad ipsam pertinet <lb/>
            sanctam carnis integritatem, loquor; nam quae alia sint Mariae<lb n="10"/>
            menta, quis ignorat? mores itaque congruos huic tanto proposito <lb/>
            adiungant, ut de praepollenti praemio certam securitatem <lb/>
            gerant, scientes sane sibi atque omnibus fidelibus dilectis <lb/>
            et electis Christi membris multis ab oriente et occidente <lb/>
            uenientibus, etsi inter se distante pro meritis gloriae luce<lb n="15"/>
            fulgentibus, hoc tamen magnum in commune praestari, ut cum <lb/>
            Abraham et Isaac et Iacob recumbant in regno dei, qui non <lb/>
            propter hoc saeculum, sed propter Christum coniuges, propter <lb/>
            Christum patres fuerunt.

<note type="footnote"> 17 cf. Matth. 8, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 tanto <hi rend="italic">om. MENXa post</hi> tanto <hi rend="italic">er</hi>. te <hi rend="italic">in</hi> y humila <hi rend="italic">CP</hi> humilifca <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> humilia <hi rend="italic">KfHAFBDMENXTabd</hi> 2 est ergo <hi rend="italic">MNXo</hi>. aliquid <lb/>
            <hi rend="italic">om. MENXa</hi> 3 illis <hi rend="italic">om. T</hi> 8 susanna <hi rend="italic">om. Pl</hi> 9 ambae <hi rend="italic">om. MENXa</hi> <lb/>
            a] a beata <hi rend="italic">MENXa</hi> atte <hi rend="italic">K</hi> qui <hi rend="italic">(a</hi>. i <hi rend="italic">add</hi>. ae) <hi rend="italic">H</hi> pertinent <lb/>
            (n <hi rend="italic">fin. 8. Z.) H</hi> 10 nam quae] namque <hi rend="italic">01</hi> nam quod <hi rend="italic">J.2Sa</hi> non quae <hi rend="italic">D1</hi> <lb/>
            lia <hi rend="italic">F aliaę Å</hi> alie <hi rend="italic">D</hi> sunt <hi rend="italic">B</hi> 12 adiungant (n <hi rend="italic">fin. s. I.) A</hi> ut de] <lb/>
            unde <hi rend="italic">FD</hi> 13 sane <hi rend="italic">om. X</hi> adque <hi rend="italic">C1</hi> dilectis <hi rend="italic">om. B</hi> 14 electis] <lb/>
            CPlestis X 15 dsi] et <hi rend="italic">N</hi> 16 tamen] tam <hi rend="italic">ENX</hi> magno (o <hi rend="italic">in ras.) C</hi> <lb/>
            prestari <hi rend="italic">C</hi> 17 abraam C1 isac <hi rend="italic">C</hi> ysaac <hi rend="italic">D</hi> 19 Explicit de bono <lb/>
            coniugali. Incipit de bono uidnitatis <hi rend="italic">fol. 195b C</hi> Explicit liber sci Augustini <lb/>
            de bono coniugali <hi rend="italic">fol. 22* P</hi> Explicit de bono coniugali. Incipit <lb/>
            de sca. uirginitate <hi rend="italic">fol. 77* K</hi> Explicit liber sci Augustini de bono coniugali <lb/>
            <hi rend="italic">fol. 22•</hi> y Explicit liber sci augustini de bono coniugali. Inč <lb/>
            eiusdem de sca uirginitate <hi rend="italic">fol</hi>. 22* <hi rend="italic">H; a codice A subscriptio abest<lb/>
             fol. 14 b; item a codice F fol. 95b</hi> Explicit liber sci Augustini de bono <lb/>
            coniugali <hi rend="italic">fol. 54 R</hi> Nec distuli atque id dei munus est qua magna </note> <lb/>
             
<pb n="231"/>
            et quanta humilitate custodiendam est uno sicut potui .. uolumine ostendi. <lb/>
            Explicit Augustini de bcno coniugali. Incipit eiusdem de sca uirginitate <lb/>
            <hi rend="italic">fol. 30b D</hi> Explicit de bono coniugali <hi rend="italic">fol. 84b B</hi> Explicit liber de bono <lb/>
            coniugali. Incipit liber de sancta uirginitate <hi rend="italic">fol</hi>. 78* <hi rend="italic">M</hi> Explicit liber <lb/>
            de bono coniugali <hi rend="italic">fol</hi>. 45a <hi rend="italic">E subscriptio abest a codd. N fol. 70b , T<lb/>
             fol. 4 u,</hi> a <hi rend="italic">fol. 106a</hi> Explicit liber de bono coniugali. Explicit liber de <lb/>
            bono coniugali <hi rend="italic">fol. 70* X</hi> 
</p></div></div></body></text></TEI>