Ex hac oboedientia pater ille, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit. unicum enim non inmerito dixerim, de quo audiuit a domino: in Isaac uocabitur tibi semen. quanto ergo citius, ut etiam sine uxore esset, si hoc iuberetur, audiret! unde non frustra saepe miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes neglegenter oboedire praeceptis, cum tam ardenter adripuerint non uti concessis. unde quis dubitat et excellentiae sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium non recte conparari mares et feminas nostri temporis, quamuis ab omni concubitu inmunes in uirtute oboedientiae minores, etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in istorum opere manifestum est? sequantur ergo agnum pueri cantantes canticum nouum, sicut in Apocalypsi scriptum est, qui cum mulieribus se non contaminauerunt, non ob aliud nisi quia uirgines permanserunt. nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt. earum quippe usus ita se habet, ut, si quid in eis per carnis conmixtionem, quod excedat generandi necessitatem, quamuis uenialiter factum fuerit, contaminatio sit. nam quid expiat uenia, si omnino non contaminat illa progressio? a qua contaminatione mirum si inmunes essent pueri sequentes agnum, nisi uirgines permanerent. Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque 2 cf. Retr. II 22, 2 3 Gen. 21, 12 15 cf. Apoc. 14, 4 1 hac autem a 2 sine (ne s. I.) C occiso] oti«ao 7 8 a] in (s. Z . t a) M isa*ac C ysaac EX 5 essent N 6 nonnnllo y1 7 neglienter NX tamen N om. B 8 ot A 10 et] şę4 (s. l . vel) A 12 et] etiam N 13 ergo] antem A om. D 14 apokalypsi M apocalipsi YBDNXa 15 non se D non contaminauerunt Be N couquinauerunt A inquinauerunt D 16 nisi om. C 17 meliores (es s. 1. i H 18 eorum B 19 commixtione K 20 excedit E 21 sit om . Y 22 post progressio sequ. 227, 1 quod autem-sanctitate; tum u . 22 a qua-fide castitatis quod autem in p. 227, 1 sqq. AD omnes homines in causa generandi est et in fide castitatis; quod autem ad populum dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum uir eius uiuit, nec saltem ipsa causa pariendi: quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter quam fiunt soluitur uinculum nuptiale nisi coniugis morte. quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio remoueatur, sacramento domini semel inposito non carebit, quamuis ad iudicium permanente. generationis itaque causa fieri nuptias apostolus ita testis est. uolo, inquit, iuniores nubere. et quasi ei diceretur: ut quid? continuo subiecit: filios procreare, matres familias esse. ad fidem autem castitatis illud pertinet: uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. ad sacramenti sanctitatem illud: uxorem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari, et uir uxorem non dimittat. haec omnia bona sunt,propter quae nuptiae bonum sunt: proles, fides, sacramentum. nec prolem autem carnalem iam hoc tempore quaerere ac per hoc ab omni tali opere inmunitatem quandam perpetuam retinere atque uni uiro Christo 12 I Tim. 5, 14 15 I Cor. 7, 4 18 I Cor. 7, 10. 11 1 generanda X in causa fide X 2 autem om. H 3 discedente CPHRFDf discedente (8. 1 . t intercedente) A discendente Bl discindente B2 4 saltem] alterim (s . i m. 2 add . v) C aterâ B saltim ΚΗγ 1 om . 2V ipsam PDrI ipsam A causS 1Jr1 5 sit propter qui (propter s. I.) A quil D ea re] care (supra e add . itate) H subsequenter KMXEa 6 n soluitur (ñ 8. I.) A mortem C 8 tamen om. i 11 ad om. AD iudicio (o in ras.) A, D permanentS EXa . 14 continua EX 15 autem om. K 16 similiter autem X 17 et om. H 19 discesj.cesserit A innnptam manere (manere 8. I.) H innupta K 20 uxorem suam A non] ne PKHFBf 21 haec (h ex n) H nec K bonum] bonae ARBDbd 24 quandam] quandoque (que s. 1.) H 15* spiritaliter subdi melius est utique et sanctius; si tamen ea uacatione sic utantur homines, quomodo scriptum est, ut cogitent quae sunt domini, quomodo placeant deo, id est, ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat oboedientia: quam uirtutem tamquam radicalem atque, ut dici solet, matricem et plane generalem sancti antiqui patres in opere exercuerunt, illam uero continentiam in animi habitu tenuerunt, qui profecto per oboedientiam, quia iusti et sancti erant et ad omne opus bonum semper parati, etiamsi ab omni concubitu abstinere iuberentur, efficerent. quanto enim facilius possent uel iussione uel exhortatione dei non concumbere, qui prolem, cui uni propagandae concumbendo seruiebant, oboediendo poterant inmolare! Quae cum ita sint, haereticis quidem, siue Manichaeis siue quicumque alii patribus ueteris testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, quo eorum conuincant incontinentiam, satis superque responsum est: si tamen capiunt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia non lasciuiendi, sed gignendi causa illis feminis utebantur; neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur; neque contra praeceptum, quia nulla lege prohibebantur. illos uero, qui inlicite feminis usi sunt, uel arguit in scripturis illis diuina sententia uel nobis lectio iudicandos atque uitandos, non adprobandos imitandosue proponit. 3 cf. I Cor. 7, 32 2 uocatione PKrHAFRtDMENXa . homines sic utantur MENXa . 3 deo] domino PyHAFBDMENXa 5 ut om. a 6 ita dici P ita dici rA generalem om. E sancti antiqui] sanctitatiqui PF;1 sancti.... qui (a. I . anti) A sancti..... H sanctitati D sancti et antiqui (et, n s. l.) R 7 continentia K animi] Qil (in fine u.) Y 8 quia] quia B qua PKfHAFJRDMNEXabd 10 enim] ergo N 11 possent A exortatione (pr . t s. I.) A, KHE exoratione D dei Otu. C 12 seruiebat E 13 poterat D 14 sunt Cl hereticis CPKDM sine om. H manicheis codd . 15 ueteris] uestris Cl 16 argumentum (um in ras.) H putantes H 21 ea om. E 22 inlicitae P inliciti K inlicitis MENXa 23 illa KENXa 24 adque C Nostros autem qui coniuges habent, quantum possumus, admonemus, ne secundum suam infirmitatem de illis sanctis patribus audeant iudicare, conparantes, ut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis et ideo non intellegentes, quantas uires habeat animus iustitiae contra libidines seruiens, ne carnalibus huiusce modi motibus adquiescat eosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi aut progredi sinat, quantum ordo naturae, quantum morum consuetudo, quantum legum scita praescribunt. hoc quippe ideo de illis patribus homines suspicantur, quia ipsi per incontinentiam uel nuptias elegerunt uel coniugibus intemperanter utuntur. at uero continentes uel mares, qui defunctis uxoribus, uel feminae, quae defunctis uiris, uel utrique, qui pari consensu continentiam deo uouerunt, sciant sibi quidem mercedis amplius deberi, quam coniugalis castitas poscit; sed sanctorum patrum nuptias, qui prophetice coniungebantur, qui neque in concubitu nisi prolem neque in ipsa prole nisi quod in carne uenturo Christo proficeret requirebant, non solum prae suo proposito non contemnant, uerum etiam suo proposito sine dubitatione praeponant. Pueros quoque ac uirgines integritatem ipsam deo dicantes multo maxime commonemus, ut tanta norint humilitate tuendum esse, quod in terra interim uiuunt, quanto magis caeli est quod uouerunt. nempe scriptum est: quanto 4 cf. II Cor. 10, 12 24 Eccli 3, 18 1 nostros] nos nostros D habent om. B 2 ammonemus PyHRK DMXEa . 3 comparentes HxRl 6 aeruientes Cl seruientis BG1 nec C litteris cemodi incipit codex 16860 = T acquiescant B 7 concubitu PHAFBD 8 fi sinat T sinant B ainat H 9 seita (s. P add. m. 2 c) B ideo quippe N 10 ipse K incontentiam Al 12 ad (}IX incontinentes a 13 quae] qui K consenBO* C 14 uouerunt (u init. ex n) E 16 prophetic«e A propheticae r prophetiae H coniugebantur P 17 ipsa in A 18 reficeret E solo K pro CPKMENXT praeposito y 19 non om. PA 21 quosque B 22 commanemua Bl tanto KJIENX 23 uiont P noaer (in ras.) A magnus es, tanto humila to in omnibus. nostrum ergo est de magnitudine eorum aliquid dicere, illorum de magna humilitate cogitare. exceptis igitur quibusdam illis coniugatis patribus et matribus sanctis, quibus ideo isti meliores non sunt, quamuis coniugati non sint, quia si coniugati essent, pares non essent, ceteros omnino huius temporis coniugatos, uel post expertum concubitum continentes, a se superari non dubitent, non quantum ab Anna Susanna, sed quantum ambae a Maria superantur. quod ad ipsam pertinet sanctam carnis integritatem, loquor; nam quae alia sint Mariae menta, quis ignorat? mores itaque congruos huic tanto proposito adiungant, ut de praepollenti praemio certam securitatem gerant, scientes sane sibi atque omnibus fidelibus dilectis et electis Christi membris multis ab oriente et occidente uenientibus, etsi inter se distante pro meritis gloriae luce fulgentibus, hoc tamen magnum in commune praestari, ut cum Abraham et Isaac et Iacob recumbant in regno dei, qui non propter hoc saeculum, sed propter Christum coniuges, propter Christum patres fuerunt. 17 cf. Matth. 8, 11 1 tanto om. MENXa post tanto er . te in y humila CP humilifca B humilia KfHAFBDMENXTabd 2 est ergo MNXo . aliquid om. MENXa 3 illis om. T 8 susanna om. Pl 9 ambae om. MENXa a] a beata MENXa atte K qui (a . i add . ae) H pertinent (n fin. 8. Z.) H 10 nam quae] namque 01 nam quod J.2Sa non quae D1 lia F aliaę Å alie D sunt B 12 adiungant (n fin. s. I.) A ut de] unde FD 13 sane om. X adque C1 dilectis om. B 14 electis] CPlestis X 15 dsi] et N 16 tamen] tam ENX magno (o in ras.) C prestari C 17 abraam C1 isac C ysaac D 19 Explicit de bono coniugali. Incipit de bono uidnitatis fol. 195b C Explicit liber sci Augustini de bono coniugali fol. 22* P Explicit de bono coniugali. Incipit de sca. uirginitate fol. 77* K Explicit liber sci Augustini de bono coniugali fol. 22• y Explicit liber sci augustini de bono coniugali. Inč eiusdem de sca uirginitate fol . 22* H; a codice A subscriptio abest fol. 14 b; item a codice F fol. 95b Explicit liber sci Augustini de bono coniugali fol. 54 R Nec distuli atque id dei munus est qua magna et quanta humilitate custodiendam est uno sicut potui .. uolumine ostendi. Explicit Augustini de bcno coniugali. Incipit eiusdem de sca uirginitate fol. 30b D Explicit de bono coniugali fol. 84b B Explicit liber de bono coniugali. Incipit liber de sancta uirginitate fol . 78* M Explicit liber de bono coniugali fol . 45a E subscriptio abest a codd. N fol. 70b , T fol. 4 u, a fol. 106a Explicit liber de bono coniugali. Explicit liber de bono coniugali fol. 70* X