<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035.opp-lat1"><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inoboediens <lb/>
            uirgo coniugatae oboedienti, sed minus oboediens oboedientiori <lb n="5"/>
            conparanda sit, quia et illa nuptialis castitas est et ideo <lb/>
            bonum est, sed minor quam uirginalis. tanto ergo minor in <lb/>
            bono oboedientiae, quanto maior in bono castitatis, si altera <lb/>
            alteri conparetur, quae praeponenda sit iudicat qui primo <lb/>
            ipsam castitatem et oboedientiam conparans uidet omnium uirtutum <lb n="10"/>
            quodam modo matrem esse oboedientiam. ac per hoc <lb/>
            ideo potest esse oboedientia sine uirginitate, quia uirginitas <lb/>
            ex consilio est, non ex praecepto. oboedientiam uero illam <lb/>
            dico, qua praeceptis obtemperatur. ideoque oboedientia praeceptorum <lb/>
            sine uirginitate quidem potest, sed sine castitate <lb n="15"/>
            esse non potest. ad castitatem namque pertinet non fornicari, <lb/>
            non moechari, nullo inlicito concubitu maculari: quae qui non <lb/>
            obseruant, contra praecepta dei faciunt et ob hoc extorres <lb/>
            sunt a uirtute oboedientiae. uirginitas autem propterea potest <lb/>
            esse sine oboedientia, quia potest femina consilio uirginitatis <lb n="20"/>
            accepto et custodita uirginitate praecepta contemnere: sicut <lb/>
            multas sacras uirgines nouimus uerbosas, curiosas, ebriosas, <lb/>
            litigiosas, auaras, superbas: quae omnia contra praecepta <lb/>
            sunt et sicut ipsam Euam inoboedientiae crimine occidunt. <lb/>
            quapropter non solum oboediens inoboedienti, sed oboedientior <lb n="25"/>
            coniugata minus oboedienti uirgini praeponenda est.

<note type="footnote"> 2 corporis C1?1 corporibus <hi rend="italic">C2.(2KFMENXa</hi> corporalibus <hi rend="italic">D</hi> corpores <hi rend="italic">B\'</hi> <lb/>
            bonia (a <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 3 zachei (h a. <hi rend="italic">I.) C, fHABMENa</hi> zacchei <hi rend="italic">PK</hi> <lb/>
            sanitatem <hi rend="italic">K</hi> febrR X 5 oboedientiori] obedienti <hi rend="italic">K</hi> 6 sint a <lb/>
            7 minus <hi rend="italic">pr. K</hi> 8 maior] minor <hi rend="italic">N</hi> altera] alter <hi rend="italic">KBN</hi> 9 altero <lb/>
            (o <hi rend="italic">in ras. m. 2) C, B</hi> iudicet <hi rend="italic">D</hi> 11 hac <hi rend="italic">K</hi> 14 quf <hi rend="italic">B</hi> obtemperat <lb/>
            <hi rend="italic">CB</hi> optemperatur <hi rend="italic">K</hi> 17 moecari <hi rend="italic">C</hi> mechari <hi rend="italic">AEX</hi> 18 praeceptum <lb/>
            <hi rend="italic">NEX</hi> 20 et consilio a 21 continere Nl 22 sacras <hi rend="italic">om. D</hi> <lb/>
            23 litigosas <hi rend="italic">HlMx</hi> praeceptum <hi rend="italic">EX</hi> 24 et <hi rend="italic">om. KNa</hi> Euamj <lb/>
            etiam <hi rend="italic">N</hi> crimina <hi rend="italic">A*IPDMNX</hi> occiderant <hi rend="italic">MENXa</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aq. Sect. V part 111. </note>

<note type="footnote"> 15 </note>
</p><p><pb n="226"/></p></div></div></body></text></TEI>