<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Verum ut apertius intellegatur, quomodo sit uirtus in <lb/>
            habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo, de quo<lb n="10"/>
            nullus dubitat catholicorum christianorum. dominus enim noster <lb/>
            Iesus Christus quod in ueritate carnis esurierit ac sitierit, <lb/>
            manducauerit et biberit, nullus ambigit eorum, qui ex eius <lb/>
            euangelio fideles sunt. num igitur non erat in illo continentiae <lb/>
            uirtus a cibo et potu, quanta erat in Iohanne Baptista? uenit <lb n="15"/>
            enim Iohannes non manducans neque bibens, et <lb/>
            dixerunt: daemonium habet. uenit filius hominis <lb/>
            manducans et bibens, et dixerunt: ecce uorax et <lb/>
            uinaria, amicus publicanorum et peccatorum. numquid <lb/>
            non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex <lb n="20"/>
            alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: ecce <lb/>
            homines libidinosi et inmundi, amatores feminarum et

<note type="footnote">4 Phil. 4, 12 15 Matth. 11, 18. 19 </note>

<note type="footnote"> 1 se <hi rend="italic">om. EXa</hi>. non <hi rend="italic">om. N</hi> 2 bene utantur <hi rend="italic">N</hi> quem C\' <lb/>
            temperent <hi rend="italic">CaRBMENXabd</hi> non utantur <hi rend="italic">N</hi> potest <hi rend="italic">CB:</hi> eis <lb/>
            potest <hi rend="italic">PKfAFBMENXabd</hi> potest eis <hi rend="italic">HD</hi> 3 sapienter—potest <hi rend="italic">inter <lb/>
            lin. add. P</hi> 4 habundare <hi rend="italic">KHAMENXa</hi> paenuriam (ae <hi rend="italic">etiam in <lb/>
            seqq.) i</hi> 6 habundare <hi rend="italic">ENXa</hi> quis non A1 quisquam <hi rend="italic">A*</hi> 7 et abundare <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> et habundantia <hi rend="italic">M</hi> habundantia <hi rend="italic">HD</hi> 10 habitum <hi rend="italic">Cl</hi> <lb/>
            11 kathoHcorum <hi rend="italic">EX</hi> 12 ac] et <hi rend="italic">B</hi> 13 manducauero H1 et] ac <hi rend="italic">KEN</hi> <lb/>
            eorum ambigit <hi rend="italic">a</hi> ambiget <hi rend="italic">AE</hi> 14 in <hi rend="italic">om. B</hi> illi <hi rend="italic">B</hi> 16 enim <lb/>
            iohannia <hi rend="italic">K</hi> 17 daemonium-dixerunt om. <hi rend="italic">B</hi> demonum X 18 et <lb/>
            mandncans <hi rend="italic">bd</hi> uorax] homo uorax <hi rend="italic">KrAFBDMENXa</hi>. bonus uorax <lb/>
            (8. nus <hi rend="italic">add</hi>. mo) <hi rend="italic">H</hi> 19 uinaria] uinarius <hi rend="italic">BH*A2b</hi> potator nini <hi rend="italic">FMENXa</hi> <lb/>
            potatur uini (ni 8. <hi rend="italic">t.) K</hi> et amicus <hi rend="italic">a</hi> 20 domeaticos (o <hi rend="italic">fin. ex</hi> u <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2) C</hi> 21 utendo <hi rend="italic">CB</hi> 22 lascibiorum <hi rend="italic">Cl</hi> lasciuiorum <hi rend="italic">BC1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="221"/>
            lasciuiarum? et tamen sicut in illo illud non erat uerum — quamuis <lb/>
            uerum esset, quod non sicut Iohannes abstineret a manducando <lb/>
            et bibendo; ipse enim apertissime uerissimeque ait: uenit <lb/>
            Iohannes non manducans neque bibens. uenit filius <lb/>
            hominis manducans et bibens - sic nec hoc in illis <lb n="5"/>
            patribus uerum est, quamuis uenerit modo apostolus Christi <lb/>
            non coniugatus nec generans, quem dicant pagani: magus <lb/>
            erat; uenerit autem tunc propheta Christi nuptias faciens et <lb/>
            filios procreans, quem dicant Manichaei: mulierosus erat. et <lb/>
            iustificata est sapientia a filiis suis quod dominus <lb n="10"/>
            ibi subiecit, cum de Iohanne ac de se illa dixisset, iustificata <lb/>
            est, inquit, sapientia a filiis suis, qui uident continentiae <lb/>
            uirtutem in habitu animi semper esse debere, in <lb/>
            opere autem pro rerum ac temporum oportunitate manifestari, <lb/>
            sicut uirtus patientiae sanctorum martyrum in opere apparuit, <lb n="15"/>
            ceterorum uero aeque sanctorum in habitu fuit. quocirca <lb/>
            sicut non est inpar meritum patientiae in Petro, qui passus <lb/>
            est, et in Iohanne, qui passus non est, sic non est inpar <lb/>
            meritum continentiae in Iohanne, qui nullas expertus est <lb/>
            nuptias, et in Abraham, qui filios generauit. et illius enim <lb n="20"/>
            celibatus et illius conubium pro temporum distributione Christo <lb/>
            militauerunt; sed continentiam Iohannes et in opere, Abraham <lb/>
            uero in solo habitu habebat. 
</p></div></div></body></text></TEI>