Verum ut apertius intellegatur, quomodo sit uirtus in habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo, de quo nullus dubitat catholicorum christianorum. dominus enim noster Iesus Christus quod in ueritate carnis esurierit ac sitierit, manducauerit et biberit, nullus ambigit eorum, qui ex eius euangelio fideles sunt. num igitur non erat in illo continentiae uirtus a cibo et potu, quanta erat in Iohanne Baptista? uenit enim Iohannes non manducans neque bibens, et dixerunt: daemonium habet. uenit filius hominis manducans et bibens, et dixerunt: ecce uorax et uinaria, amicus publicanorum et peccatorum. numquid non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: ecce homines libidinosi et inmundi, amatores feminarum et 4 Phil. 4, 12 15 Matth. 11, 18. 19 1 se om. EXa . non om. N 2 bene utantur N quem C\' temperent CaRBMENXabd non utantur N potest CB: eis potest PKfAFBMENXabd potest eis HD 3 sapienter—potest inter lin. add. P 4 habundare KHAMENXa paenuriam (ae etiam in seqq.) i 6 habundare ENXa quis non A1 quisquam A* 7 et abundare bd et habundantia M habundantia HD 10 habitum Cl 11 kathoHcorum EX 12 ac] et B 13 manducauero H1 et] ac KEN eorum ambigit a ambiget AE 14 in om. B illi B 16 enim iohannia K 17 daemonium-dixerunt om. B demonum X 18 et mandncans bd uorax] homo uorax KrAFBDMENXa . bonus uorax (8. nus add . mo) H 19 uinaria] uinarius BH*A2b potator nini FMENXa potatur uini (ni 8. t.) K et amicus a 20 domeaticos (o fin. ex u m. 2) C 21 utendo CB 22 lascibiorum Cl lasciuiorum BC1 lasciuiarum? et tamen sicut in illo illud non erat uerum — quamuis uerum esset, quod non sicut Iohannes abstineret a manducando et bibendo; ipse enim apertissime uerissimeque ait: uenit Iohannes non manducans neque bibens. uenit filius hominis manducans et bibens - sic nec hoc in illis patribus uerum est, quamuis uenerit modo apostolus Christi non coniugatus nec generans, quem dicant pagani: magus erat; uenerit autem tunc propheta Christi nuptias faciens et filios procreans, quem dicant Manichaei: mulierosus erat. et iustificata est sapientia a filiis suis quod dominus ibi subiecit, cum de Iohanne ac de se illa dixisset, iustificata est, inquit, sapientia a filiis suis, qui uident continentiae uirtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum oportunitate manifestari, sicut uirtus patientiae sanctorum martyrum in opere apparuit, ceterorum uero aeque sanctorum in habitu fuit. quocirca sicut non est inpar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Iohanne, qui passus non est, sic non est inpar meritum continentiae in Iohanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generauit. et illius enim celibatus et illius conubium pro temporum distributione Christo militauerunt; sed continentiam Iohannes et in opere, Abraham uero in solo habitu habebat.