<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Verum ut apertius intellegatur, quomodo sit uirtus in <lb/>
            habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo, de quo<lb n="10"/>
            nullus dubitat catholicorum christianorum. dominus enim noster <lb/>
            Iesus Christus quod in ueritate carnis esurierit ac sitierit, <lb/>
            manducauerit et biberit, nullus ambigit eorum, qui ex eius <lb/>
            euangelio fideles sunt. num igitur non erat in illo continentiae <lb/>
            uirtus a cibo et potu, quanta erat in Iohanne Baptista? uenit <lb n="15"/>
            enim Iohannes non manducans neque bibens, et <lb/>
            dixerunt: daemonium habet. uenit filius hominis <lb/>
            manducans et bibens, et dixerunt: ecce uorax et <lb/>
            uinaria, amicus publicanorum et peccatorum. numquid <lb/>
            non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex <lb n="20"/>
            alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: ecce <lb/>
            homines libidinosi et inmundi, amatores feminarum et

<note type="footnote">4 Phil. 4, 12 15 Matth. 11, 18. 19 </note>

<note type="footnote"> 1 se <hi rend="italic">om. EXa</hi>. non <hi rend="italic">om. N</hi> 2 bene utantur <hi rend="italic">N</hi> quem C\' <lb/>
            temperent <hi rend="italic">CaRBMENXabd</hi> non utantur <hi rend="italic">N</hi> potest <hi rend="italic">CB:</hi> eis <lb/>
            potest <hi rend="italic">PKfAFBMENXabd</hi> potest eis <hi rend="italic">HD</hi> 3 sapienter—potest <hi rend="italic">inter <lb/>
            lin. add. P</hi> 4 habundare <hi rend="italic">KHAMENXa</hi> paenuriam (ae <hi rend="italic">etiam in <lb/>
            seqq.) i</hi> 6 habundare <hi rend="italic">ENXa</hi> quis non A1 quisquam <hi rend="italic">A*</hi> 7 et abundare <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> et habundantia <hi rend="italic">M</hi> habundantia <hi rend="italic">HD</hi> 10 habitum <hi rend="italic">Cl</hi> <lb/>
            11 kathoHcorum <hi rend="italic">EX</hi> 12 ac] et <hi rend="italic">B</hi> 13 manducauero H1 et] ac <hi rend="italic">KEN</hi> <lb/>
            eorum ambigit <hi rend="italic">a</hi> ambiget <hi rend="italic">AE</hi> 14 in <hi rend="italic">om. B</hi> illi <hi rend="italic">B</hi> 16 enim <lb/>
            iohannia <hi rend="italic">K</hi> 17 daemonium-dixerunt om. <hi rend="italic">B</hi> demonum X 18 et <lb/>
            mandncans <hi rend="italic">bd</hi> uorax] homo uorax <hi rend="italic">KrAFBDMENXa</hi>. bonus uorax <lb/>
            (8. nus <hi rend="italic">add</hi>. mo) <hi rend="italic">H</hi> 19 uinaria] uinarius <hi rend="italic">BH*A2b</hi> potator nini <hi rend="italic">FMENXa</hi> <lb/>
            potatur uini (ni 8. <hi rend="italic">t.) K</hi> et amicus <hi rend="italic">a</hi> 20 domeaticos (o <hi rend="italic">fin. ex</hi> u <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2) C</hi> 21 utendo <hi rend="italic">CB</hi> 22 lascibiorum <hi rend="italic">Cl</hi> lasciuiorum <hi rend="italic">BC1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="221"/>
            lasciuiarum? et tamen sicut in illo illud non erat uerum — quamuis <lb/>
            uerum esset, quod non sicut Iohannes abstineret a manducando <lb/>
            et bibendo; ipse enim apertissime uerissimeque ait: uenit <lb/>
            Iohannes non manducans neque bibens. uenit filius <lb/>
            hominis manducans et bibens - sic nec hoc in illis <lb n="5"/>
            patribus uerum est, quamuis uenerit modo apostolus Christi <lb/>
            non coniugatus nec generans, quem dicant pagani: magus <lb/>
            erat; uenerit autem tunc propheta Christi nuptias faciens et <lb/>
            filios procreans, quem dicant Manichaei: mulierosus erat. et <lb/>
            iustificata est sapientia a filiis suis quod dominus <lb n="10"/>
            ibi subiecit, cum de Iohanne ac de se illa dixisset, iustificata <lb/>
            est, inquit, sapientia a filiis suis, qui uident continentiae <lb/>
            uirtutem in habitu animi semper esse debere, in <lb/>
            opere autem pro rerum ac temporum oportunitate manifestari, <lb/>
            sicut uirtus patientiae sanctorum martyrum in opere apparuit, <lb n="15"/>
            ceterorum uero aeque sanctorum in habitu fuit. quocirca <lb/>
            sicut non est inpar meritum patientiae in Petro, qui passus <lb/>
            est, et in Iohanne, qui passus non est, sic non est inpar <lb/>
            meritum continentiae in Iohanne, qui nullas expertus est <lb/>
            nuptias, et in Abraham, qui filios generauit. et illius enim <lb n="20"/>
            celibatus et illius conubium pro temporum distributione Christo <lb/>
            militauerunt; sed continentiam Iohannes et in opere, Abraham <lb/>
            uero in solo habitu habebat. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Illo itaque tempore, cum et lex dies patriarcharum <lb/>
            subsequens maledictum dixit, qui non excitaret semen

<note type="footnote"> 9 Matth. 11, 19 24 cf. Dent. 25, 5-10 </note>

<note type="footnote"> 1 illud om. r 2 essent <hi rend="italic">N</hi> non <hi rend="italic">om. N</hi> o si <hi rend="italic">K</hi> 6 quamuis]. <lb/>
            quam <hi rend="italic">X</hi> 7 magnus <hi rend="italic">PKyHAFD</hi> 9 dicunt E manichei <hi rend="italic">coddr</hi> <lb/>
            10 est inquit <hi rend="italic">HRbd</hi> 11 ibi] sibi <hi rend="italic">KHBMEXa om. N</hi> se] sede <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            12 inquam <hi rend="italic">PKfHAFDMENXa</hi> 14 autem <hi rend="italic">er. in K</hi> ac temporum] <lb/>
            acceptorum (o <hi rend="italic">mut. in</hi> a) <hi rend="italic">A, D</hi> o*portunitate <hi rend="italic">C</hi> opportunitate <hi rend="italic">Pbd</hi> <lb/>
            15 patientiae (pati <hi rend="italic">m. 1 ex</hi> sapi) <hi rend="italic">P</hi> sapientiae <hi rend="italic">B</hi> in <hi rend="italic">om. D</hi> 16 sanctorum <lb/>
            <hi rend="italic">om. X</hi> 17 sicut <hi rend="italic">om</hi>. y petro apostolorum principe qui <hi rend="italic">seqq. N</hi> <lb/>
            18 <hi rend="italic">prim</hi>. est <hi rend="italic">om. B</hi> 21 pro] propter <hi rend="italic">B</hi> distributionS <hi rend="italic">B</hi> 22 mili- . <lb/>
            tarunt <hi rend="italic">Xbd</hi> et <hi rend="italic">er. KA om. D</hi> 23 habitu 8. <hi rend="italic">1. m. al. P</hi> 24 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. X</hi> lex <hi rend="italic">om. D</hi> patriarcarum C1 . </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="222"/>
            in Israhel, et qui poterat non promebat, sed tamen habebat; <lb/>
            ex quo autem uenit plenitudo temporis, ut diceretur: <lb/>
            qui potest capere, capiat, ex illo usque adhuc et <lb/>
            deinceps usque in finem qui habet operatur, qui operari noluerit, <lb/>
            non se habere mentiatur. ac per hoc ab eis, qui corrumpunt<lb n="5"/>
            bonos mores conloquiis malis, inani et uana uersutia <lb/>
            dicitur homini christiano continenti et nuptias recusanti: tu <lb/>
            ergo melior quam Abraham? quod ille cum audierit, non <lb/>
            perturbetur nec audeat dicere: melior, nec a proposito dela <lb/>
            batur — illud enim non uere dicit, hoc non recte facit - sed<lb n="10"/>
            dicat: ego quidem non sum melior quam Abraham, sed melior <lb/>
            est castitas celibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham <lb/>
            unam habebat in usu, ambas in habitu. caste quippe coniugaliter <lb/>
            uixit; esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc <lb/>
            non oportuit. ego uero facilius non utor nuptiis, quibus est<lb n="15"/>
            usus Abraham, quam sic utor nuptiis, quemadmodum est usus <lb/>
            Abraham; et ideo melior sum illis, qui per animi incontinentiam <lb/>
            non possunt quod ego, non illis, qui propter temporis <lb/>
            differentiam non fecerunt quod ego. quod enim ego nunc ago, <lb/>
            melius illi egissent, si tunc agendum esset; quod autem illi <lb n="20"/>
            egerunt, sic ego non agerem, et si nunc agendum esset. aut <lb/>
            si talem se iste sentit et nouit, ut salua et permanente in <lb/>
            habitu animi sui uirtute continentiae, si ad usum nuptiarum

<note type="footnote"> 2 cf. Gal. 4, 4 3 Matth. 19, 12 6 cf. I Cor. 15, 33 </note>

<note type="footnote"> 1 et in <hi rend="italic">mg. K</hi> tamen] tunc <hi rend="italic">MEXa</hi> dii N 2 plenitudo temporis <lb/>
            <hi rend="italic">uenit D 3 adhuc] huc AD 4 operare K</hi> 5 hac K 6 mores <lb/>
            bonos <hi rend="italic">PK-(HARDMENXa</hi> 8 habraham <hi rend="italic">HB</hi> 9 melior sum <hi rend="italic">H*MENXu</hi> <lb/>
            nec <hi rend="italic">B</hi> dilabatur <hi rend="italic">KDMENXaAigz</hi> delebatur Hl 10 non <hi rend="italic">alt. om. N</hi> <lb/>
            fecit <hi rend="italic">B</hi> 11 dicit <hi rend="italic">FD</hi> abraam Cx 12 celibjum (i <hi rend="italic">exp. m. 2) C</hi> <lb/>
            abraam <hi rend="italic">C</hi> 13 unum <hi rend="italic">B</hi> 14 caate <hi rend="italic">PyHAFRDB2</hi> castitas Bt 15 uero] <lb/>
            autem <hi rend="italic">X om</hi>. r nane est <hi rend="italic">N</hi> 16 abraam <hi rend="italic">C</hi> quam-Abraham <hi rend="italic">oni. <lb/>
            MEXa</hi>. qua tam tgpant utar ut abrahi <hi rend="italic">N</hi> utar <hi rend="italic">Bbd</hi> usus est <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            17 abraam <hi rend="italic">C</hi> non sum abraham sed melior sum illis <hi rend="italic">seqq. N</hi> continentiam <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 19 diffirentiam <hi rend="italic">K</hi> ago (a <hi rend="italic">supra</hi> e) <hi rend="italic">PH</hi> 20 essept A <lb/>
            21 egerunt] gerunt <hi rend="italic">K</hi> aut] et <hi rend="italic">KMENXa</hi> 22 se <hi rend="italic">ante</hi> talem in A, <lb/>
            <hi rend="italic">om. D</hi> iste <hi rend="italic">om. AD</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="223"/>
            ex aliquo religionis officio descendisset, talis maritus et talis <lb/>
            pater esset. qualis fuit Abraham, audeat plane respondere illi <lb/>
            captioso interrogatori et dicere: non sum quidem melior quam <lb/>
            Abraham, in hoc dumtaxat genere continentiae, qua ille non <lb/>
            carebat, etsi non apparebat; sed sum talis non aliud habens, <lb n="5"/>
            sed aliud agens. dicat plane ista, quia et si uoluerit gloriari, <lb/>
            non erit insipiens; ueritatem enim dicit. si autem parcit, ne <lb/>
            quis eum existimet super id quod eum uidet aut audit aliquid <lb/>
            ex illo, auferat a persona sua nodum quaestionis et non de <lb/>
            homine, sed de re ipsa respondeat et dicat: qui tantum potest, <lb n="10"/>
            talis est, qualis fuit Abraham. potest autem fieri, ut minor <lb/>
            sit continentiae uirtus in animo eius, qui non utitur nuptiis <lb/>
            quibus est usus Abraham; sed tamen maior est, quam in <lb/>
            animo eius, qui propterea tenuit coniugii castitatem, quia non <lb/>
            potuit ampliorem. sic et femina innupta. quae cogitat ea <lb n="15"/>
            quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et <lb/>
            spiritu, cum audierit inprudentem illum percontatorem <lb/>
            dicentem: tu ergo melior quam Sarra? respondeat: ego melior <lb/>
            sum, sed his, quae uirtute huius continentiae carent, quod <lb/>
            de Sarra non credo. fecit ergo illa cum ista uirtute, quod <lb n="20"/>
            illi tempori congruebat, a quo ego sum inmunis, ut in meo <lb/>
            etiam corpore appareat quod illa in animo conseruabat. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Res ergo ipsas si comparemus, nullo modo

<note type="footnote"> 6 cf. II Cor. 12, 6 15 cf. I Cor. 7, 34 </note>

<note type="footnote"> 1 relegionis <hi rend="italic">K</hi> discendisset <hi rend="italic">KH</hi> 2 est <hi rend="italic">DAl</hi> abraam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            3 aptioso Hl melior quidem <hi rend="italic">MNXa</hi> quidam <hi rend="italic">Al om. E</hi> 4 qual <lb/>
            quam <hi rend="italic">PHl</hi> quo <hi rend="italic">KMENXa</hi>. 6 iste <hi rend="italic">ENXa</hi>. uoluero <hi rend="italic">D</hi> 8 uidit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            aliquis <hi rend="italic">N</hi> 9 aufero 01 nopduxn <hi rend="italic">01</hi> no.dum <hi rend="italic">A</hi> non <hi rend="italic">om. D, s. L A</hi> <lb/>
            de\' de y 11 non minor (non 8. <hi rend="italic">l.) A</hi> 13 usus est <hi rend="italic">N</hi> abraam C1 <lb/>
            maior] minor <hi rend="italic">AD</hi> est in opere eius <hi rend="italic">KMENXa</hi>. 14 coniugi <hi rend="italic">KN</hi> <lb/>
            17 inprudentem <hi rend="italic">CB:</hi> inpadentem <hi rend="italic">PKrHAFRDMENXa.bd</hi> percantatorem <lb/>
            01 percfitatorem <hi rend="italic">P</hi> percunctatorem <hi rend="italic">a</hi> 18 sara <hi rend="italic">FRBMENXabd</hi> <lb/>
            melior sara non sum <hi rend="italic">NK2, A in mg</hi>. 19 hiis <hi rend="italic">K2F2</hi> qui <hi rend="italic">AD</hi> uişrtute <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> continentia huius <hi rend="italic">N</hi> 20 credat <hi rend="italic">(sic)</hi> i 21 illi] illo <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">om. KMENXa</hi>. eo <hi rend="italic">(s. I</hi>. J sic: ut in meo) <hi rend="italic">A</hi> 22 apareat <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            obseruabat a construebat <hi rend="italic">PjHAFRD</hi> 23 si] non <hi rend="italic">EX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="224"/>
            dubitandum est meliorem esse castitatem continentiae quam <lb/>
            castitatem nuptialem, cum tamen utrumque sit bonum; homines <lb/>
            uero cum comparamus, ille est melior, qui bonum amplius <lb/>
            quam alius habet. porro qui amplius eiusdem generis habet, <lb/>
            et id quod minus est habet; qui autem tantummodo quod<lb n="5"/>
            minus est habet, id quod est amplius non utique habet. in <lb/>
            sexaginta enim sunt et triginta, non in triginta sunt et sexaginta. <lb/>
            non operari autem ex eo, quod habet, in distributione <lb/>
            officiorum positum est, non in egestate uirtutum, quia nec <lb/>
            bono misericordiae caret, qui non inuenit miseros, quibus<lb n="10"/>
            possit misericorditer subuenire. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Huc accedit, quia non recte conparantur homines hominibus <lb/>
            ex uno aliquo bono. fieri enim potest, ut alius non <lb/>
            habeat aliquid quod alius habet, sed aliud habeat quod pluris <lb/>
            aestimandum est. maius enim bonum est oboedientiae quam <lb n="15"/>
            continentiae. nam conubium nusquam nostrarum scripturarum <lb/>
            auctoritate damnatur, inoboedientia uero nusquam absoluitur. <lb/>
            si ergo proponatur uirgo permansura, sed tamen inoboediens, <lb/>
            et maritata, quae uirgo permanere non posset, sed tamen oboediens, <lb/>
            quam meliorem dicamus? minus laudabilem quam si uirgo <lb n="20"/>
            esset, an damnabilem, sicut uirgo est? ita si conferas ebriosam <lb/>
            uirginem sobriae coniugatae, quis dubitet eandem ferre sententiam? <lb/>
            nuptiae quippe et uirginitas duo bona sunt, quorum <lb/>
            alterum maius; sobrietas autem et ebriositas, sicut oboedientia <lb/>
            et contumacia, illa bona sunt, haec mala. melius est autem

<note type="footnote">3 conparemus <hi rend="italic">Bla</hi>. 4 alius <hi rend="italic">A1</hi> 5 qui-habet <hi rend="italic">om. CB</hi> 6 id] et <lb/>
            id <hi rend="italic">CB</hi> amplius est <hi rend="italic">E</hi> non <hi rend="italic">om, B</hi> 7 sexagenta 01 sexaginta] <lb/>
            quadraginta <hi rend="italic">AD</hi> 8 quod quis (quis 8. <hi rend="italic">I.) A</hi> 9 neque <hi rend="italic">E</hi> 10 bono <lb/>
            <hi rend="italic">(0 fin. ex</hi> u) <hi rend="italic">K</hi> bonQ <hi rend="italic">MXE</hi> 14 habet] habeat <hi rend="italic">KMENXa</hi>. habet <lb/>
            şęq. atipd babeat aUq?i«i qŲC;)(Į ę.Įjųş babet sed <hi rend="italic">P</hi> habet <hi rend="italic">AD</hi> plures <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            15 magis <hi rend="italic">A</hi> maius est <hi rend="italic">M</hi> est enim bonum <hi rend="italic">EXa</hi> est <hi rend="italic">om. MN</hi> <lb/>
            17 auctoritatS <hi rend="italic">K</hi> damnantur <hi rend="italic">B</hi> 18 sic <hi rend="italic">P</hi> sic <hi rend="italic">H</hi> 19 non] <hi rend="italic">b er. D</hi> <lb/>
            possit <hi rend="italic">MENa</hi> tamen <hi rend="italic">om. X</hi> «obediens (fi <hi rend="italic">er.) D</hi> 21 an] ac <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            est] esset <hi rend="italic">N</hi> 22 coniugatae sobriae <hi rend="italic">AD</hi> dubitet et <hi rend="italic">C</hi> dubitat 7 <lb/>
            ferre] forte <hi rend="italic">C</hi> 24 ebrietas <hi rend="italic">MENX</hi> 25 contumacia (ac <hi rend="italic">supra er. 2 <lb/>
            litt. m. 2) B</hi> contumacitas (tae <hi rend="italic">in ras.; m. 2 ad</hi> tas <hi rend="italic">add</hi>. i) 7 sunt <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> mala sunt <hi rend="italic">MENXa</hi> autem est <hi rend="italic">D</hi> est <hi rend="italic">om. PaF. s. I. A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="225"/>
            habere omnia bona uel minora quam magnum bonum cum <lb/>
            magno malo, quia et in corporis bonis melius est habere <lb/>
            Zachaei staturam cum sanitate quam Goliae cum febre. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inoboediens <lb/>
            uirgo coniugatae oboedienti, sed minus oboediens oboedientiori <lb n="5"/>
            conparanda sit, quia et illa nuptialis castitas est et ideo <lb/>
            bonum est, sed minor quam uirginalis. tanto ergo minor in <lb/>
            bono oboedientiae, quanto maior in bono castitatis, si altera <lb/>
            alteri conparetur, quae praeponenda sit iudicat qui primo <lb/>
            ipsam castitatem et oboedientiam conparans uidet omnium uirtutum <lb n="10"/>
            quodam modo matrem esse oboedientiam. ac per hoc <lb/>
            ideo potest esse oboedientia sine uirginitate, quia uirginitas <lb/>
            ex consilio est, non ex praecepto. oboedientiam uero illam <lb/>
            dico, qua praeceptis obtemperatur. ideoque oboedientia praeceptorum <lb/>
            sine uirginitate quidem potest, sed sine castitate <lb n="15"/>
            esse non potest. ad castitatem namque pertinet non fornicari, <lb/>
            non moechari, nullo inlicito concubitu maculari: quae qui non <lb/>
            obseruant, contra praecepta dei faciunt et ob hoc extorres <lb/>
            sunt a uirtute oboedientiae. uirginitas autem propterea potest <lb/>
            esse sine oboedientia, quia potest femina consilio uirginitatis <lb n="20"/>
            accepto et custodita uirginitate praecepta contemnere: sicut <lb/>
            multas sacras uirgines nouimus uerbosas, curiosas, ebriosas, <lb/>
            litigiosas, auaras, superbas: quae omnia contra praecepta <lb/>
            sunt et sicut ipsam Euam inoboedientiae crimine occidunt. <lb/>
            quapropter non solum oboediens inoboedienti, sed oboedientior <lb n="25"/>
            coniugata minus oboedienti uirgini praeponenda est.

<note type="footnote"> 2 corporis C1?1 corporibus <hi rend="italic">C2.(2KFMENXa</hi> corporalibus <hi rend="italic">D</hi> corpores <hi rend="italic">B\'</hi> <lb/>
            bonia (a <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 3 zachei (h a. <hi rend="italic">I.) C, fHABMENa</hi> zacchei <hi rend="italic">PK</hi> <lb/>
            sanitatem <hi rend="italic">K</hi> febrR X 5 oboedientiori] obedienti <hi rend="italic">K</hi> 6 sint a <lb/>
            7 minus <hi rend="italic">pr. K</hi> 8 maior] minor <hi rend="italic">N</hi> altera] alter <hi rend="italic">KBN</hi> 9 altero <lb/>
            (o <hi rend="italic">in ras. m. 2) C, B</hi> iudicet <hi rend="italic">D</hi> 11 hac <hi rend="italic">K</hi> 14 quf <hi rend="italic">B</hi> obtemperat <lb/>
            <hi rend="italic">CB</hi> optemperatur <hi rend="italic">K</hi> 17 moecari <hi rend="italic">C</hi> mechari <hi rend="italic">AEX</hi> 18 praeceptum <lb/>
            <hi rend="italic">NEX</hi> 20 et consilio a 21 continere Nl 22 sacras <hi rend="italic">om. D</hi> <lb/>
            23 litigosas <hi rend="italic">HlMx</hi> praeceptum <hi rend="italic">EX</hi> 24 et <hi rend="italic">om. KNa</hi> Euamj <lb/>
            etiam <hi rend="italic">N</hi> crimina <hi rend="italic">A*IPDMNX</hi> occiderant <hi rend="italic">MENXa</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aq. Sect. V part 111. </note>

<note type="footnote"> 15 </note>
</p><p><pb n="226"/></p></div></div></body></text></TEI>