<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035.opp-lat1"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Bonum, inquam, sunt nuptiae et contra omnes calumnias <lb/>
            possunt sana ratione defendi. nuptiis tamen sanctorum <lb/>
            patrum non quas nuptias, sed quam continentiam conparem <lb/>
            quaero, immo non nuptias nuptiis — nam par in omnibus <lb/>
            munus est mortali hominum naturae datum — sed homines,<lb n="15"/>
            qui nuptiis utuntur, illis hominibus qui longe aliter nuptiis <lb/>
            usi sunt quos conferam quoniam non inuenio, quinam continentes <lb/>
            illis coniugatis conferendi sint requirendum est. nisi <lb/>
            forte Abraham continere se non posset a nuptiis propter <lb/>
            regnum caelorum, qui unicum prolis pignus, propter quod <lb n="20"/>
            nuptiae carae sunt, potuit intrepidus immolare propter regnum <lb/>
            caelorum. 
</p></div></div></body></text></TEI>