Bonum, inquam, sunt nuptiae et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi. nuptiis tamen sanctorum patrum non quas nuptias, sed quam continentiam conparem quaero, immo non nuptias nuptiis — nam par in omnibus munus est mortali hominum naturae datum — sed homines, qui nuptiis utuntur, illis hominibus qui longe aliter nuptiis usi sunt quos conferam quoniam non inuenio, quinam continentes illis coniugatis conferendi sint requirendum est. nisi forte Abraham continere se non posset a nuptiis propter regnum caelorum, qui unicum prolis pignus, propter quod nuptiae carae sunt, potuit intrepidus immolare propter regnum caelorum.