<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Nec quod purificari lex hominem et post coniugalem <lb/>
            concubitum iubet, peccatum esse declarat, si non est <lb n="10"/>
            ille, qui secundum ueniam conceditur, qui etiam nimius inpedit <lb/>
            orationes. sed sicut multa lex ponit in sacramentis et umbris <lb/>
            futurorum, quaedam in semine quasi materialis informitas, <lb/>
            quae formata corpus hominis redditura est, in significatione <lb/>
            posita est uitae informis et ineruditae: a qua informitate <lb n="15"/>
            quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, <lb/>
            in huius rei signum illa purificatio praecepta est post <lb/>
            seminis emissionem. neque enim et in somnis peccato fit; et <lb/>
            tamen etiam ibi praecepta est purificatio. aut si et hoc peccatum <lb/>
            quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo <lb n="20"/>
            huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid <lb/>
            et solita mensuum peccata sunt feminarum? a quibus tamen <lb/>
            eas eadem legis uetustas praecepit expiari non nisi propter

<note type="footnote"> 1 cf. Gen. 24, 2. 3 23 cf. Leu. c. 15 </note>

<note type="footnote"> 1 cui] cO <hi rend="italic">KDMENa</hi>. manu <hi rend="italic">E</hi> ut de] unde <hi rend="italic">fF</hi> uxorS <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            2 que (e <hi rend="italic">in ras. m. 2) C</hi> a <hi rend="italic">om. PKjAFJJMENXa</hi> enim] ei <hi rend="italic">PjDH, <lb/>
            (I. I.) A</hi> ergo <hi rend="italic">N</hi> 4 illo] eo <hi rend="italic">D</hi> ducere <hi rend="italic">E</hi> 5 bone By2 6 ac] <lb/>
            et <hi rend="italic">D</hi> 8 spiritaleter Y1 9 Ne <hi rend="italic">KN</hi> et <hi rend="italic">om. EX</hi> iugalem ),1 <lb/>
            11 qui] cui <hi rend="italic">PAaHFBDx</hi> secQdQ (dQ 8. <hi rend="italic">I.) H</hi> 12 lex multa X <lb/>
            13 quaedam ergo (ergo <hi rend="italic">s. 1. m. al.) P, HÂFRDNr</hi> materiales <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            14 quo <hi rend="italic">X</hi> in] sic in <hi rend="italic">a</hi> signifioationein <hi rend="italic">MENXa</hi> 15 informis <lb/>
            10 <hi rend="italic">supra</hi> i <hi rend="italic">add.) H</hi> inheruditae <hi rend="italic">H</hi> 16 quoniam) quia <hi rend="italic">KMENXa</hi>. <lb/>
            doctrinae] doctrina et <hi rend="italic">KMENXa</hi> 18 enim <hi rend="italic">om. N</hi> peccatum <hi rend="italic">H7MENXb</hi> <lb/>
            20 putet <hi rend="italic">KMENXa</hi> accedere <hi rend="italic">Kti</hi> - 22 mensuum <hi rend="italic">CaPaAaRIVF</hi> <lb/>
            menstroum <hi rend="italic">KMXENa</hi> mensium <hi rend="italic">A2H2BD</hi> menstraa <hi rend="italic">bd</hi> peccata (ta <lb/>
            <hi rend="italic">s. I.) B</hi> tamen] tunc <hi rend="italic">ENX</hi> 23 praecipit <hi rend="italic">KMENa</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="218"/>
            ipsam materialem informitatem, quae facto conceptu tamquam <lb/>
            in aedificationem corporis additur. ac per hoc cum informiter <lb/>
            fluit, significari per illam lex uoluit animum sine disciplinae <lb/>
            forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere <lb/>
            significat, cum talem fluxum corporis iubet purificari. postremo <lb n="5"/>
            numquid et mori peccatum est aut mortuum sepelire non <lb/>
            etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio et <lb/>
            inde mandata est, quia et mortuum corpus uita deserente <lb/>
            non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a <lb/>
            iustitia. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>