<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Sed quoniam ex multis animis una ciuitas <lb/>
            futura est habentium animam unam et cor unum in deum — <lb/>
            quae unitatis nostrae perfectio post hanc peregrinationem <lb/>
            futura est, ubi omnium cogitationes nec latebunt inuicem nec <lb/>
            inter se in aliquo repugnabunt — propterea sacramentum<lb n="5"/>
            nuptiarum temporis nostri sic ad unum uirum et unam uxorem <lb/>
            redactum est, ut ecclesiae dispensatorem non liceat ordinari <lb/>
            nisi unius uxoris uirum. quod acutius intellexerunt, qui nec <lb/>
            eum, qui catechumenus uel paganus habuerit alteram, ordinandum <lb/>
            esse censuerunt. de sacramento enim agitur, non de<lb n="10"/>
            peccato. nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. sed qui <lb/>
            dixit: si acceperis uxorem, non peccasti; et si <lb/>
            nupserit uirgo non peccat, et: quod uult faciat. <lb/>
            non peccat, nubat, satis declarauit nuptias nullum esse <lb/>
            peccatum. propter sacramenti autem sanctitatem sicut femina,<lb n="15"/>
            etiamsi catechumena fuerit uitiata, non potest post baptismum <lb/>
            inter dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est eum. <lb/>
            qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod <lb/>
            commisisse, sed normam quandam sacramenti amisisse. <lb/>
            non ad uitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae <lb n="20"/>
            signaculum necessariam. ac per hoc sicut plures uxores antiquorum <lb/>
            patrum significauerunt futuras nostras ex omnibus <lb/>
            gentibus ecclesias uni uiro subditas Christo, ita noster antistes

<note type="footnote"> 1 cf. Act. 4, 32 7 cf. I Tim. 3, 2; Tit. 1, 6 12 I Cor. 7, <lb/>
            28.36 </note>

<note type="footnote"> 1 animabus <hi rend="italic">NH2</hi> ciuitas una <hi rend="italic">N</hi> 3 peregrinatione P 4 latebant <lb/>
            <hi rend="italic">A1</hi> latebaunt <hi rend="italic">(sic) E</hi> 5 in <hi rend="italic">om. H</hi> aliqua re pugnabant <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            7 ordinare <hi rend="italic">Fbd</hi> esse <hi rend="italic">s. l. A, om. D</hi> 8 unus P1 uirum <hi rend="italic">om. H</hi> <lb/>
            acutius (t 8. <hi rend="italic">I.) A</hi> 9 cathecumenus <hi rend="italic">Cl</hi> cathecnminas <hi rend="italic">IfBG\'=a</hi> catechumenus <lb/>
            (chu <hi rend="italic">ex</hi> cho) <hi rend="italic">P</hi> catecuminus <hi rend="italic">AHDMENXf1</hi> caticuminus 12 10 sacramento <lb/>
            (sa s. <hi rend="italic">l.) P</hi> agitur enim <hi rend="italic">ADa</hi>. 11 omnia <hi rend="italic">peccata ABDMENX</hi> <lb/>
            14 nubat] si nubat (si s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">A, aHaBDMENXabd</hi> declarabit <lb/>
            (ra 8. <hi rend="italic">l.) K</hi> 15 sacramentQ <hi rend="italic">DX</hi> sanctitatem <hi rend="italic">om. PlD</hi> 16 cathecumena <lb/>
            <hi rend="italic">ClPl</hi> cathecumina <hi rend="italic">CZKBa</hi> catecumina <hi rend="italic">HAfMXDEN</hi> 17 eum <lb/>
            <hi rend="italic">om. AD</hi> 18 singularem (e <hi rend="italic">supra</hi> u <hi rend="italic">m. 1) P</hi> aliquot T 19 sed— <lb/>
            amisisse in <hi rend="italic">mg. H</hi> 20 ad <hi rend="italic">fin. om. E</hi> 21 necessarium <hi rend="italic">B</hi> hac <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            23 uiro? <hi rend="italic">C</hi> christo <hi rend="italic">om. B</hi> antestes <hi rend="italic">Cl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="215"/>
            unius uxoris uir significat ex omnibus gentibus unitatem uni <lb/>
            uiro subditam Christo, quae tunc perficietur, cum reuelauerit <lb/>
            occulta tenebrarum et manifestauerit occulta cordis, <lb/>
            ut tunc laus sit unicuique a deo. nunc autem sunt <lb/>
            manifestae, sunt latentes dissensiones etiam salua caritate <lb n="5"/>
            inter eos, qui unum et in uno futuri sunt: quae tunc utique <lb/>
            nullae erunt. sicut ergo sacramentum pluralium nuptiarum <lb/>
            illius temporis significauit futuram multitudinem deo subiectam <lb/>
            in terrenis omnibus gentibus, sic sacramentum nuptiarum <lb/>
            singularum nostri temporis significat unitatem omnium nostrum <lb n="10"/>
            subiectam deo futuram in una caelesti ciuitate. itaque sicut <lb/>
            duobus pluribusue seruire, sic a uiuo uiro in alterius transire <lb/>
            conubium nec tunc licuit nec nunc licet nec umquam licebit. <lb/>
            apostatare quippe ab uno deo et ire in alterius adulterinam <lb/>
            superstitionem semper est malum. nec causa ergo numerosioris <lb n="15"/>
            prolis fecerunt sancti nostri, quod Cato dicitur fecisse Romanus, <lb/>
            ut traderet uiuus uxorem etiam alterius domum filiis <lb/>
            inpleturam. in nostrarum quippe nuptiis plus ualet sanctitas <lb/>
            sacramenti quam fecunditas uteri. 
</p></div></div></body></text></TEI>