Ideoque non sicut uni uiro etiam plures habere licebat uxores, ita uni feminae plures uiros nec prolis ipsius causa, si forte illa parere posset, ille generare non posset. occulta enim lege naturae amant singularitatem, quae principantur; subiecta uero non solum singula singulis, sed, si ratio naturalis uel socialis admittit, etiam plura uni non sine decore subduntur. neque enim sic habet unus sei-uus plures dominos, quomodo plures serui unum dominum. ita duobus seu pluribus maritis uiuis nullam legimus seruisse sanctarum; plures autem feminas uni uiro legimus, cum gentis illius societas sinebat et temporis ratio suadebat: neque enim contra naturam nuptiarum est. plures enim feminae ab uno uiro fetari possunt, una uero a pluribus non potest - haec est principiorum uis - sicut multae animae uni deo recte subduntur. ideoque non est uerus deus animarum nisi unus, una uero anima per multos falsos deos fornicari potest, non fecundari. 2 sacramenta D congruebant D congruebant (n fin. 8. I.; hac uoce codex A incåpit) A nullus om . i 3 perfectus-spiritaliter om: B 4 propagare] procreare i HARN 8 faeminae P femina AIx nec] et PAFHRf et ex D ipsius prolifl a 9 illa (a m. 2 corr.) K ille-posset om. fN 11 subiectg B singula] singule B 12 ammittit PK.AHlit emittit MENXa plura (in mg . t plures) A plures B uni] ani (in mg . uni) A 13 pleres f1 dominos Kt 15 uiuis om. D, A; sed uocab. er. est nulla EX legimus om. E plnres- 18 nuptiarum est om. i 16 feminaa (m. 2 as del. et e 8. I. pot.) F uni-feminae om. F kgirp?? (exp. m. 2) B cum gentis] coninnctas B gentes K 17 tempo (in fine uersus) E 18 enim] autem i om. D feminas i nni A1 foetari AB fętari DMX 19 est post nis leg. in E 20 uis ut plures feminae uni uiro sic (sint b) Bb subdantur B 22 fęcundari DM -.-