<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035.opp-lat1"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Quotquot ergo nunc sunt, quibus dicitur: si se <lb/>
            non continent, nubant, non conparandae sunt tunc etiam <lb/>
            nubentibus sanctis. ipsae quidem nuptiae in omnibus gentibus <lb/>
            eadem sunt filiorum procreandorum causa, qui qualeslibet <lb/>
            postea fuerint, ad hoc tamen institutae sunt nuptiae, ut<lb n="10"/>
            ordinate honesteque nascantur. sed homines, qui se non continent, <lb/>
            tamquam ascendunt in nuptias gradu honestatis; qui <lb/>
            autem se sine dubio continerent, si hoc illius temporis ratio <lb/>
            permisisset, quodam modo descenderunt in nuptias gradu <lb/>
            pietatis. ac per hoc quamuis utrorumque nuptiae, in quantum<lb n="15"/>
            nuptiae sunt, quia procreandi causa sunt, aequaliter bonae <lb/>
            sint, hi tamen homines coniugati illis hominibus coniugatis <lb/>
            non sunt conparandi. habent enim isti, quod illis propter <lb/>
            honestatem nuptiarum, quamuis ad nuptias non pertineat, <lb/>
            secundum ueniam concedatur, id est progressum illum, qui <lb n="20"/>
            excedit generandi necessitatem, quod illi non habent. sed <lb/>
            neque hi, si qui forte nunc inueniuntur, qui non quaerunt in <lb/>
            conubio nec appetunt, nisi propter quod institutae sunt nuptiae, <lb/>
            \'coaequari possunt illis hominibus. in istis enim carnale est

<note type="footnote"> .6 I Cor. 7, 9 </note>

<note type="footnote">3 non <hi rend="italic">om, X</hi> 4 prophetae-camalee <hi rend="italic">om. BI</hi> aic <hi rend="italic">D</hi> utj quod y <lb/>
            6 quodquod <hi rend="italic">(utrnrnque</hi> d in t m. <hi rend="italic">1 corr.) CP2</hi> ergo <hi rend="italic">om</hi>. y dixerunt <lb/>
            <hi rend="italic">H</hi> nunc dicitur <hi rend="italic">X</hi> 7 conparande <hi rend="italic">K</hi> comparandi <hi rend="italic">MENXa</hi> 8 ipse <lb/>
            <hi rend="italic">KHFDE</hi> ipsi <hi rend="italic">X</hi> gentibus <hi rend="italic">om. H</hi> 9 quae <hi rend="italic">K</hi> qualesctlque <hi rend="italic">MNa</hi> <lb/>
            10 institutae sunt tamen <hi rend="italic">E</hi> 11 ordinatae <hi rend="italic">C</hi> honeste quae <hi rend="italic">K</hi> et <lb/>
            honesteque <hi rend="italic">E</hi> 12 gradum <hi rend="italic">CB</hi> que <hi rend="italic">B</hi> . 14 descenderent <hi rend="italic">B</hi> discenderunt <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> gradum C1 15 hac <hi rend="italic">K (semper pro</hi> ac) 16 sunt causa <lb/>
            <hi rend="italic">MENXa</hi> 17 sunt <hi rend="italic">KBMENrJ</hi>. tamen] autem <hi rend="italic">KMENXa</hi>. illis <lb/>
            autem <hi rend="italic">E</hi> 18 comparandi non sunt <hi rend="italic">D</hi> 19 pertineant <hi rend="italic">N</hi> 20 conceditur <lb/>
            <hi rend="italic">MENXa</hi> 21 habent (n 8. <hi rend="italic">l.) H</hi> habebant <hi rend="italic">bd</hi> 22 hi] ibi ix <lb/>
            <hi rend="italic">ras. m. 2 C</hi> 24 coaequari? <hi rend="italic">P</hi> coequari <hi rend="italic">HD</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="213"/>
            ipsum desiderium filiorum, in illis autem spiritale erat, quia <lb/>
            sacramento illius temporis congruebat. nunc quippe nullus <lb/>
            pietate perfectus filios habere nisi spiritaliter quaerit; tunc <lb/>
            uero ipsius pietatis erat operatio etiam carnaliter filios propagare, <lb/>
            quia illius populi generatio nuntia futurorum erat et <lb n="5"/>
            ad dispensationem propheticam pertinebat. 
</p></div></div></body></text></TEI>