Itaque si forte — quod utrum fieri possit ignoro magisque fieri non posse existimo — sed tamen, si forte ad tempus adhibita concubina filios solos ex eadem conmixtione quaesiuerit, nec sic ista coniunctio uel earum nuptiis praeponenda est, quae ueniale illud operantur. quid enim sit 4 cf. I Cor. 7, 6 5 cf. I Thess. 4, 5 1 diligenter intellegit intentas K inte§tus (supra 9 add . n) P 2 uni uiro habere KMEXa uni uiro nabere N 3 castius] iostias (ias s. I. m. Z) A habebant B 4 concedit ENX 6 et gentes K 7 ut] et Bl se facilius EX 8 quA ad modQ a tenegQeant K 9 coeundo ENXa cupulentur P 10 multus K sotios Ky celestis P 11 expertas MEXa expertes N 13 quem tandem] quae tandem C quosdfi B 14 sine] siue eorum N qui cn". a indicaiites B indicante a 15 coniugibus B commixtos B 17 ueniabiliter KADMENXa 19 quod om. B utrumque EX utrum -forte in mg. m. 1 B 20 magis quae C 21 adhibuit a conubio D concubina ex conubia A commistione (supra st add. x) A, om. E 23 ueniaiix A nuptiarum, considerandum est, non quid sit nubentium et immoderatius nuptiis utentium. neque enim si agris inique ac perperam inuasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas elemosynas faciat, ideo rapinam iustificat; neque si alius ruri paterno uel iuste quaesito auarus incumbat, ideo culpanda est iuris ciuilis regula, qua possessor legitimus factus est; nec tyrannicae factionis peruersitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet; nec uituperabilis ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeuiat. aliud est namque iniusta potestate iuste uelle uti, et aliud, est iusta potestate iniuste uti. ita nec concubinae ad tempus adhibitae, si filiorum causa concumbant, iustum faciunt concubinatum suum nec coniugatae, si cum maritis lasciuiant, nuptiali ordini crimen inponunt.