<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Nec ipsis tamen peccatum sunt nuptiae, quae, si in <lb/>
            conparatione fornicationis eligerentur, minus peccatum essent<lb n="10"/>
            quam fornicatio, sed tamen peccatum essent. nunc autem quid <lb/>
            dicturi sumus aduersus euidentissimam uocem apostoli dicentis: <lb/>
            quod uult faciat; non peccat, nubat, et: si acceperis <lb/>
            uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, <lb/>
            non peccat. hinc certe iam dubitare fas non est nuptias<lb n="15"/>
            non esse peccatum. non itaque nuptias secundum ueniam <lb/>
            concedit apostolus - nam quis ambigat absurdissime dici non <lb/>
            eos peccasse, quibus uenia datur? — sed illum concubitum secundum <lb/>
            ueniam concedit, qui fit per incontinentiam, non sola <lb/>
            causa procreandi et aliquando nulla causa procreandi, quem <lb n="20"/>
            nuptiae non fieri cogunt, sed ignosci inpetrant: si tamen non <lb/>
            ita sit nimius, ut inpediat quae seposita esse debent tempora <lb/>
            orandi, nec inmutetur in eum usum, qui est contra naturam,

<note type="footnote">7 I Cor. 7, 9 13 I Cor. 7, 36 I Cor. 7, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 diois\'» (a <hi rend="italic">er.) H</hi> nupta <hi rend="italic">BMENXu</hi>. 2 ea] circa ea <hi rend="italic">D om. KM<lb/>
             ENXa</hi> 3 sancta sit <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">pr. om. KMEN</hi> 4 circa ea quae <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            6 secundam jiAl 7 contineant <hi rend="italic">D</hi> 8 enim <hi rend="italic">om. MENXa</hi> nuberi <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            ure <hi rend="italic">K</hi> u.ri <hi rend="italic">H</hi> 9 tamen] tč <hi rend="italic">EXa</hi> 11 quam-eaeent <hi rend="italic">om. C</hi> esse.t T <lb/>
            13 qui <hi rend="italic">MENX</hi> si nubat <hi rend="italic">•fFBDMENXaBiHibd</hi> 15 certe ergo <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            iam] tam <hi rend="italic">K</hi> dubita Hl 16 secundum] secfl <hi rend="italic">H</hi> 18 ueniairi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            concubitu <hi rend="italic">K</hi> seC <hi rend="italic">H</hi> 19 concedit apostolus <hi rend="italic">MENa</hi> innocentiam <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            sola (a <hi rend="italic">ex</hi> 0) <hi rend="italic">H</hi> 20 et] sed <hi rend="italic">A2B</hi> quae <hi rend="italic">CKBF1</hi> 21 fieri non <lb/>
            <hi rend="italic">jMENXu</hi>. ignoeci] ignoscunt cQ <hi rend="italic">EMNa</hi> ignos ctt jlHI ignosci cft <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            impeTrant (t 8. <hi rend="italic">I.) PD</hi> perpetra*? (pe <hi rend="italic">alt. 8. I.) H</hi> perpetrant <hi rend="italic">MX-f</hi> <lb/>
            petrant 71 perpetretur <hi rend="italic">E</hi> perpetratur <hi rend="italic">Na</hi> imperant <hi rend="italic">K</hi> 22 se post posito <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> tempore (or <hi rend="italic">8. I.) B</hi> 28 ordinandi <hi rend="italic">PHRFf</hi> ador*andi <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            adornandi D </note> <lb/>
             
<pb n="203"/>
            de quo apostolus tacere non potuit, cum de corruptelis nimis <lb/>
            inmundorum et inpiorum hominum loqueretur. concubitus enim <lb/>
            necessarius causa generandi inculpabilis et solus ipse nuptialis <lb/>
            est. ille autem, qui ultra istam necessitatem progreditur, iam <lb/>
            non rationi, sed libidini obsequitur. et hunc tamen non exigere, <lb n="5"/>
            sed reddere coniugi, ne fornicando damnabiliter peccet, ad <lb/>
            personam pertinet coniugalem. si autem ambo tali concupiscentiae <lb/>
            subiguntur, rem faciunt non plane nuptiarum. uerumtamen <lb/>
            si magis in sua coniunctione diligunt quod honestum, <lb/>
            quam quod inhonestum est, id est quod nuptiarum quam id, <lb n="10"/>
            quod non est nuptiarum, hoc eis auctore apostolo secundum <lb/>
            ueniam conceditur: cuius delicti non habent hortatrices nuptias, <lb/>
            sed deprecatrices, si dei misericordiam non a se auertant, uel <lb/>
            non abstinendo quibusdam diebus, ut orationibus uacent, et <lb/>
            per hanc abstinentiam sicut per ieiunia commendent preces <lb n="15"/>
            suas, uel inmutando naturalem usum in eum usum, qui est <lb/>
            contra naturam, quod damnabilius fit in coniuge. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Nam cum ille naturalis usus, quando prolabitur <lb/>
            ultra pacta nuptialia, id est ultra propagandi necessitatem, <lb/>
            uenialis sit in uxore, in meretrice damnabilis, iste, qui est <lb n="20"/>
            contra naturam, execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius <lb/>
            in uxore. tantum ualet ordinatio creatoris et ordo creaturae, <lb/>
            ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum modus

<note type="footnote"> 1 cf. Rom. 1, 26. 27 </note>

<note type="footnote"> 1 apostulua <hi rend="italic">K</hi> nimiis <hi rend="italic">PyAFaBBDMEN Xabd</hi> 3 generandi (ne <lb/>
            <hi rend="italic">8. I.) B</hi> 4 est <hi rend="italic">om. KMNXa</hi>. istam <hi rend="italic">om; FyAHFBD</hi> procedit.. <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            procedit <hi rend="italic">D</hi> 6 coniugii <hi rend="italic">B</hi> 8 subiugantur <hi rend="italic">MNXa</hi> Bobiapgaritur <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            subiuguntur <hi rend="italic">BIHI</hi> subiciuntur <hi rend="italic">B1</hi> subiunguntur <hi rend="italic">H2</hi> faciant <hi rend="italic">PyIHIA<lb/>
             Jf\'1BD</hi> 10 quam <hi rend="italic">om. E</hi> inonestum Hi quod est nuptiarum <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            11 apostulo <hi rend="italic">K</hi> secundum] seč <hi rend="italic">H</hi> 12 delecti 01 dilecti <hi rend="italic">K</hi> delicta <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            13 depraecatrices <hi rend="italic">OPiy K</hi> deprecatri <hi rend="italic">B1</hi> si <hi rend="italic">om. B</hi> misericordiam <lb/>
            qui <hi rend="italic">B</hi> 14 ut <hi rend="italic">om. AXD</hi> uocint Hx 15 praeces <hi rend="italic">CK</hi> 16 eum <lb/>
            <hi rend="italic">om. PKfHAFBDMENXa</hi> 17 fit <hi rend="italic">ex</hi> sit <hi rend="italic">H</hi> 18 quando <hi rend="italic">om. X</hi> <lb/>
            probabitur <hi rend="italic">C</hi> 19 ultra] ulla <hi rend="italic">C</hi> 20 fit <hi rend="italic">D om. B</hi> daTnpnaadabilis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            21 exsecrabiliter <hi rend="italic">K</hi> exsecrabiltter y fit <hi rend="italic">om. R</hi> eisecrabilius fit <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            execrabilius fit <hi rend="italic">MDNXEa</hi> ei§ecrabilius f 28 concessit <hi rend="italic">K</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="204"/>
            exceditur, longe sit tolerabilius quam in ea, quae concessa non <lb/>
            sunt, uel unus uel rarus excessus. et ideo in re concessa inmoderatio <lb/>
            coniugis, ne in rem non concessam libido prorumpat, <lb/>
            toleranda est. hinc est etiam, quod longe minus peccat quamlibet <lb/>
            adsiduus ad uxorem quam uel rarissimus ad fornicationem.<lb n="5"/>
            cum uero uir membro mulieris non ad hoc concesso <lb/>
            uti uoluerit, turpior est uxor, si in se, quam si in alia fieri <lb/>
            permiserit. decus ergo coniugale est castitas procreandi et <lb/>
            reddendi carnalis debiti fides: hoc est opus nuptiarum, hoc <lb/>
            ab omni crimine defendit apostolus dicendo: et acceperis<lb n="10"/>
            uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non <lb/>
            peccat, et: quod uult faciat; non peccat, nubat. <lb/>
            exigendi autem debiti ab alterutro sexu inmoderatior progressio <lb/>
            propter illa, quae supra dixit, coniugibus secundum ueniam <lb/>
            conceditur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Quod ergo ait: quae innupta est, cogitat ea <lb/>
            quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et <lb/>
            spiritu, non sic accipiendum est, ut putemus non esse <lb/>
            sanctam corpore christianam coniugem castam. omnibus quippe <lb/>
            fidelibus dictum est: nescitis, quia corpora uestra <lb n="20"/>
            templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis <lb/>
            a deo? sancta sunt ergo etiam corpora coniugatorum fidem <lb/>
            sibi et domino seruantium. cui sanctitati cuiuslibet eorum <lb/>
            nec infidelem coniugem obsistere, sed potius sanctitatem <lb/>
            uxoris prodesse infideli uiro aut sanctitatem uiri prodesse

<note type="footnote">10 I Cor. 7, 28. 36 16 I Cor. 7, 84 20 I Cor. 6, 19. </note>

<note type="footnote"> 1 tollerabiliuB <hi rend="italic">(semper</hi> 11) <hi rend="italic">N</hi> ea] eis <hi rend="italic">Wbd</hi> 3 rem] se <hi rend="italic">CB</hi> non <lb/>
            concesso (con <hi rend="italic">8. l.) C</hi> inconcessam a libido-etiam <hi rend="italic">om. AD</hi> labido <hi rend="italic">Hx</hi> <lb/>
            4 etiam <hi rend="italic">om. MENXct</hi> quod] cadat quod <hi rend="italic">D</hi> qvod corruat (corruat <lb/>
            <hi rend="italic">8. I.) A</hi> qualibet (a in i <hi rend="italic">flZut.) A</hi> 6 uero] enim i consenso <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            7 tnrpe <hi rend="italic">Bl pr</hi>. si <hi rend="italic">om. AD</hi> si <hi rend="italic">om. X</hi> 9 debeti <hi rend="italic">Bl</hi> 10 apostalus <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> 12 que <hi rend="italic">H</hi> nnbat] si nubat (si s. <hi rend="italic">I.) AIPB\', j\'FBDbd. <lb/>
             om. MENXa</hi>. 14 dixi <hi rend="italic">PRfB2</hi> diximus <hi rend="italic">ENXKM</hi> 21 templum <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            in uobis <hi rend="italic">om. D</hi> est] sunt <hi rend="italic">MENXu</hi>. sancti <hi rend="italic">om. Bx</hi> 25 uxoris <lb/>
            <hi rend="italic">omMENXa</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="205"/>
            infideli uxori idem apostolus testis est dicens: sanctificatus <lb/>
            est enim uir infidelis in uxore, et sanctificata est <lb/>
            mulier infidelis in fratre. proinde illud dictum est <lb/>
            secundum ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum, <lb/>
            cui merces etiam debetur amplior secundum quod isto bono <lb n="5"/>
            illud est melius, quia et hoc solum cogitat, quomodo placeat <lb/>
            domino. neque enim femina fidelis, seruans pudicitiam coniugalem, <lb/>
            non cogitat, quomodo placeat domino, sed utique <lb/>
            minus, quia cogitat etiam quae sunt mundi, quomodo placeat <lb/>
            uiro. hoc enim de illis dicere uoluit, quod possunt habere <lb n="10"/>
            quodam modo de necessitate conubii, ut cogitent quae sunt <lb/>
            mundi, quomodo placeant uiris suis. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Quod utrum de omnibus nuptis dixerit, an de <lb/>
            talibus quales ita multae sunt, ut paene omnes putari possint, <lb/>
            non inmerito dubitatur. neque enim et illud, quod de innuptis <lb n="15"/>
            ait: quae innupta est, cogitat ea quae sunt domini, <lb/>
            ut sit sancta et corpore et spiritu, ad omnes innuptas <lb/>
            pertinet, cum sint quaedam uiduae mortuae, quae in deliciis <lb/>
            uiuunt. uerumtamen quod attinet ad quandam distinctionem <lb/>
            et quasi proprietatem innuptarum atque nuptarum, sicut <lb n="20"/>
            nimium detestanda est, quae continens a nuptiis, id est a re <lb/>
            concessa, non continet a delictis uel luxuriae uel superbiae <lb/>
            uel curiositatis et uerbositatis, ita rara nupta est, quae in <lb/>
            ipso quoque obsequio coniugali non cogitat nisi quomodo

<note type="footnote"> 1 I Cor. 7, 14 17 I Cor. 7, 34 19 cf. I Tim. 5, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 saactifatus <hi rend="italic">B</hi> 2 uxore fidele <hi rend="italic">K</hi> uiore fldeli <hi rend="italic">MENXa</hi> 3 fratre <lb/>
            fidele <hi rend="italic">K</hi> fratre fideli <hi rend="italic">MENXa</hi> 4 quam «»nuptnrura r 5 bonft <hi rend="italic">Bl</hi> <lb/>
            6 quia <hi rend="italic">om. MENi</hi> cogitat] cogitat femina <hi rend="italic">K</hi> cogitat innupta <hi rend="italic">MEN XtA</hi> <lb/>
            7 femina <hi rend="italic">om. KMENXa</hi> 9 quia] que (§ in <hi rend="italic">rUB.) d</hi> qui <hi rend="italic">D</hi> 10 quod <lb/>
            <hi rend="italic">(a. 1</hi>. quę) <hi rend="italic">A</hi> quae <hi rend="italic">Bb</hi> 13 nnbti.s <hi rend="italic">P</hi> nuptiis <hi rend="italic">A</hi> 14 poene <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            omnes tales <hi rend="italic">K</hi> omne <hi rend="italic">D</hi> putari possint] futuri passim <hi rend="italic">AXD</hi> arbitrari <lb/>
            possim A2 possent <hi rend="italic">MENXa</hi> 15 enim <hi rend="italic">om. ADN</hi> innubti.s P <lb/>
            nuptis <hi rend="italic">B</hi> 18 diliciis KTt 20 adque <hi rend="italic">CK</hi> 22 delectis <hi rend="italic">Bl</hi> luxoriae <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> 23 ita rara] ita grata (a <hi rend="italic">prim. s. I;</hi> g in <hi rend="italic">ras.) A</hi> iterata <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="206"/>
            placeat deo, ornando se non intortis crinibus aut auro <lb/>
            et margaritis et ueste pretiosa, sed quod decet <lb/>
            mulieres promittentes pietatem per bonam conuersationem. <lb/>
            talia quippe coniugia Petrus quoque apostolus <lb/>
            praecipiendo describit. similiter, inquit, mulieres obaudientes<lb n="5"/>
            maritis suis, ut et si qui non credunt <lb/>
            uerbo, per mulieris conuersationem sine loquella <lb/>
            lucrifieri possint, uidentes timorem et castam <lb/>
            conuersationem uestram: ut sint non quae a foris <lb/>
            ornantur capillorum incrispationibus aut circumdatae<lb n="10"/>
            auro aut ueste decora, sed ille absconditus <lb/>
            cordis uestri homo in illa perpetuitate quieti et <lb/>
            modesti spiritus, qui et apud dominum locuples <lb/>
            est. nam sic quaedam sanctae mulieres, quae in <lb/>
            dominum sperabant, ornabant se, obsequentes <lb n="15"/>
            uiris suis, quomodo Sarra obaudiebat Abrahae, <lb/>
            dominum illum uocans, cuius factae estis filiae <lb/>
            benefacientes et non timentes ullum uanum timorem. <lb/>
            uiri simili ratione concordes et caste uiuentes <lb/>
            cum uxoribus uestris et tamquam uasi infirmiori <lb n="20"/>
            et subiecto tribuite honorem quasi coheredibus <lb/>
            gratiae, et uidete ne inpediantur orationes <lb/>
            uestrae. itane uero coniugia talia non cogitant ea quae sunt

<note type="footnote"> 1 cf. I Tim. 2, 9. 10 5 I Petro 3, 1-7 </note>

<note type="footnote"> 1 ornando <hi rend="italic">(pr. n s. I.) A</hi> 2 ptioaa <hi rend="italic">K</hi> 4 coniuga <hi rend="italic">H</hi> apostolus A" <lb/>
            5 discribit <hi rend="italic">K</hi> pscribit <hi rend="italic">X</hi> inquid <hi rend="italic">PK</hi> ob§dienteB <hi rend="italic">MENXa</hi> 6 nt <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> et <hi rend="italic">om. PKfHAFRBDMENXa</hi>. 7 mulieres <hi rend="italic">BEX</hi> mulierum <lb/>
            <hi rend="italic">Btbd</hi> loque.la <hi rend="italic">C</hi> loquejla <hi rend="italic">R</hi> loquilla <hi rend="italic">K</hi> loquela <hi rend="italic">fHABDMENXabd</hi> <lb/>
            8 timorem] morem ei B\' in timorem dei <hi rend="italic">B3</hi> 9 quae a] qua ea <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            afforis <hi rend="italic">E</hi> 10 hornantur <hi rend="italic">F</hi> crispationibuB <hi rend="italic">KMENXa</hi>. 11 decora] <lb/>
            ptiosa <hi rend="italic">MNa</hi>. 12 cordibus (bu <hi rend="italic">s. I.)</hi> uestris <hi rend="italic">R</hi> et] ac D 18 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. KENXa</hi> aput <hi rend="italic">P</hi> deum <hi rend="italic">FB</hi> 14 sicut <hi rend="italic">ADa</hi> si <hi rend="italic">F</hi> 15 domino <lb/>
            <hi rend="italic">PKfHAFBDMENXa</hi> 16 sara <hi rend="italic">BDMENXab</hi> oboediebat <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            obediebat <hi rend="italic">MENa</hi> obediebat <hi rend="italic">X</hi> 18 ullum (ul <hi rend="italic">ex</hi> il) P 20 et] <lb/>
            ut A uasi (a <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">m. 2) K</hi> uase <hi rend="italic">MENXa</hi> uas y infirmiore <hi rend="italic">B1</hi> <lb/>
            21 quoheredibus <hi rend="italic">FB1</hi> coeredibus <hi rend="italic">H1</hi> coherentibus <hi rend="italic">Bt</hi> 22 impedientur <hi rend="italic">Bl</hi> <lb/>
            23 uero] ergo <hi rend="italic">ENXa</hi> ea <hi rend="italic">om. E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="207"/>
            domini, quomodo placeant domino? sed perrara sunt — quis <lb/>
            negat? — et in ipsa raritate paene omnes, qui tales sunt, non <lb/>
            ut tales essent, coniuncti sunt, sed iam coniuncti tales <lb/>
            facti sunt. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Qui enim nostri temporis homines christiani, <lb n="5"/>
            nuptiarum uinculo liberi ualentes ab omni concubitu se continere, <lb/>
            cum iam tempus esse perspicerent, sicut scriptum <lb/>
            est, non amplectendi, sed abstinendi ab amplexu, <lb/>
            non potius eligerent uel uirginalem uel uidualem continentiam <lb/>
            conseruare quam tribulationem carnis, sine qua coniugia esse <lb n="10"/>
            non possunt — ut alia taceantur a quibus parcit apostolus nullo <lb/>
            iam cogente humanae societatis officio sustinere? sed <lb/>
            cum dominante concupiscentia fuerint copulati, si eam postea <lb/>
            uicerint, quia non ita licet dissoluere coniugium, sicut licebat <lb/>
            non conligare, fiunt tales, quales profitetur forma nuptiarum, <lb n="15"/>
            ita ut uel pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum <lb/>
            aut, si non ambo sunt tales, erit, qui talis est non exactor, <lb/>
            sed redditor debiti, seruans in omnibus castam religiosamque <lb/>
            concordiam. illis uero temporibus, cum adhuc propheticis <lb/>
            sacramentis salutis nostrae mysterium uelabatur, etiam qui <lb n="20"/>
            ante nuptias tales erant, officio propagandi nuptias copulabant, <lb/>
            non uicti libidine, sed ducti pietate: quibus si optio talis <lb/>
            daretur, qualis reuelato nouo testamento data est dicente <lb/>
            domino: qui potest capere, capiat, non eos dubitat

<note type="footnote"> 7 Eccle. 3, 5 24 Matth. 19, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 placeat i 2 negant <hi rend="italic">K</hi> et] quod et (quod 8. <hi rend="italic">I.) A</hi> 6 uolentes <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> concubito Al ee om. <hi rend="italic">KMENXa</hi>. 7 iam] iam tale <hi rend="italic">MNa</hi> <lb/>
            tale <hi rend="italic">E</hi> esset <hi rend="italic">B</hi> respicerent <hi rend="italic">PyAHR om. B</hi> sicut? <hi rend="italic">P</hi> 8 abstiaen <lb/>
            <hi rend="italic">Pl</hi> abstinente y1 abstinenti <hi rend="italic">AlD</hi> 10 obseraare 7 carnas <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            qua om. <hi rend="italic">E</hi> 11 posant <hi rend="italic">B</hi> qaibus (ui s. <hi rend="italic">I. m. 2) P</hi> 12 <hi rend="italic">cogentę H</hi> <lb/>
            offitio (t <hi rend="italic">pro</hi> c <hi rend="italic">saepisnme) K</hi> 13 concopiscentii <hi rend="italic">K</hi> fuerit Rt <lb/>
            ai eam] 8; ef a 14 uipcerint <hi rend="italic">B</hi> dissouere <hi rend="italic">E</hi> 15 conlicare <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            noptiarum uirtntum <hi rend="italic">K</hi> 16 gradum] gaadium <hi rend="italic">CB</hi> 17 sunt ambo <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            qui talis] qualis <hi rend="italic">MENXa</hi> tales <hi rend="italic">K</hi> 18 relegiosamque <hi rend="italic">K</hi> 20 uelabitur <lb/>
            <hi rend="italic">(supra</hi> i <hi rend="italic">add</hi>. a) <hi rend="italic">B</hi> reuelabatur <hi rend="italic">MENX</hi> 21 propagandi] procreandi <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 22 tales <hi rend="italic">K</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="208"/>
            etiam cum gaudio suscepturos fuisse, qui diligenter intentus <lb/>
            legit, quomodo coniugibus utebantur, cum et plures habere <lb/>
            uni uiro licebat, quas castius habebat quam nunc unam quilibet <lb/>
            istorum, quibus uidemus quid secundum ueniam concedat <lb/>
            apostolus. habebant enim eas in opere generandi, non <lb n="5"/>
            in morbo desiderii sicut gentes, quae ignorant <lb/>
            deum. quod tam magnum est, ut multi hodie facilius se <lb/>
            tota uita ab omni concubitu abstineant quam modum teneant <lb/>
            non coeundi nisi prolis causa, si matrimonio copulentur. <lb/>
            nempe multos habemus fratres et socios caelestis hereditatis<lb n="10"/>
            utriusque sexus continentes, siue expertos nuptias siue ab <lb/>
            omni tali conmixtione integros; nempe innumerabiles sunt. <lb/>
            quem tandem audiuimus inter familiaria conloquia, siue eorum, <lb/>
            qui coniugati sunt, siue qui fuerunt, indicantem nobis numquam <lb/>
            se coniugi esse conmixtum nisi sperando conceptum? <lb n="15"/>
            quod ergo praecipiunt coniugatis apostoli, hoc est nuptiarum: <lb/>
            quod autem uenialiter concedunt aut quod inpedit orationes, <lb/>
            non cogunt nuptiae, sed ferunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>