<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><head><title type="main">AUGUSTINI RETRACTATIONUM LIB. I. CAP. II. (PAG. 18, 4 ED. KNOELL) DE BEATA UITA LIBER UNUS. </title></head><p>Librum de beata uita non post libros de Academicis, sed  <lb n="5"/>
            inter illos ut scriberem contigit. ex occasione quippe ortus est diei <lb/>
            natalis mei et tridui disputatione conpletus, sicut satis ipse indicat. <lb/>
            in quo libro constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse beatam <lb/>
            uitam nisi perfectam cognitionem dei. 
</p><p>Displicet autem illic, quod Mallio Theodoro, ad quem librum 2 <lb n="10"/>
            ipsum scripsi, quamuis docto et Christiano uiro, plus tribui qua! <lb/>
            deberem, et quod fortunam etiam illic saepe nominaui, et quod tem 3 <lb/>
            pore uitae huius in solo animo sapientis dixi habitare beatam uitam. &gt; <lb/>
            quomodolibet se habeat corpus eius, cum perfectam cognitionem dei, <lb/>
            hoc est, qua homini maior esse non possit, in futura uita speret <lb n="15"/>
            apostolus, quae sola beata uita dicenda est, ubi et corpus incorruptibile <lb/>
            atque inmortale spiritui suo sine ulla molestia uel reluctatione <lb/>
            subdetur. sane istum librum in nostro codice interruptum repperi <lb/>
            et non parum minus habere, et sic a fratribus quibusdam descriptus <lb/>
            est, nec adhuc apud aliquem integrum inueneram, ex quo <lb n="20"/>
            emendarem, quando haec retractaui. 
</p><p>Hic liber sic incipit: <hi rend="italic">Si ad philosophiae portum</hi>.

<note type="footnote"> 6 De b. nit. 1, ti 11 De b. uit. 1, 5; cf. De ord. I 11, 31 12 De b. uit. <lb/>
            1, 2. 5. 13 De b. uit. 2, 14 13 1 Cor. 13, 12 17 1 &lt;W. 15, 44 sqq. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>