<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quae cum ita sint. arbitror die natali meo. quoniam duo <lb/>
            quaedam esse in homine conuenit inter nos, id est corpus atque <lb/>
            animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum<lb n="10"/>
            sed animis etiam exhibere debere. quod autem hoc sit prandium, <lb/>
            si esuritis, proferam. nam si uos inuitos et fastidientes alere conabor. <lb/>
            frustra operam insumam magisque uota facienda sunt. ut <lb/>
            tales epulas potius quam illas corporis desideretis. quod eueniet. si <lb/>
            sani animi uestri fuerint; aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis<lb n="15"/>
            uidemus, cibos suos recusant et respuunt. — Omnes se uultu ipso <lb/>
            et consentiente uoce quidquid praeparassem iam sumere ac uorare <lb/>
            uelle dixerunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>