<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Quid ergo anima? inquam; nullane habet alimenta propria? <lb/>
            an eius esca scientia uobis uidetur? — Plane, inquit mater, nulla re <lb/>
            alia credo ali animam quam intellectu rerum atque scientia. — De <lb/>
            qua sententia cum Trygetius dubium se ostenderet: Hodie, inquit <lb/>
            illa. tu ipse nonne docuisti, unde aut ubi anima pascatur? nam post <lb n="5"/>
            aliquantam prandii partem te dixisti aduertisse, quo uasculo uteremur, <lb/>
            quod alia nescio qua cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum <lb/>
            parte abstinueras manus atque morsus. ubi igitur erat animus tuus, <lb/>
            quo tempore illud te uescente non adtendebat? inde, mihi crede, et <lb/>
            talibus epulis animus pascitur, id est curis et cogitationibus suis, <lb n="10"/>
            si per eas aliquid percipere possit. — De qua re cum dubitanter <lb/>
            streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum doctissimorum <lb/>
            animos multo esse quam inperitorum quasi in suo genere pleniores <lb/>
            atque maiores ? — Manifestum esse dixerunt. — Recte igitur dicimus <lb/>
            eorum animos, qui nullis disciplinis eruditi sunt nihilque bonarum <lb n="15"/>
            artium hauserunt, ieiunos et quasi famelicos esse. — Plenos, <lb/>
            inquit Trygetius, et illorum animos esse arbitror, sed uitiis atque <lb/>
            nequitia. — Ista ipsa est, inquam, mihi crede, quaedam sterilitas <lb/>
            et quasi fames animorum. nam quem ad modum corpus detracto <lb/>
            cibo plerumque morbis atque scabie repletur, quae in eo uitia indicant <lb n="20"/>
            famem, ita et illorum animi pleni sunt morbis, quibus sua ieiunia <lb/>
            confitentur. etenim ipsam nequitiam matrem omnium uitiorum <lb/>
            ex eo, quod nequicquam sit, id est ex eo, quod nihil sit, ueteres <lb/>
            dictam esse uoluerunt. cui uitio quae contraria uirtus est, <lb/>
            frugalitas nominatur. ut igitur haec a fruge, id est a fructu propter <lb n="25"/>
            quandam animorum fecunditatem, ita illa ab sterilitate, hoc est a <lb/>
            nihilo nequitia nominata est; nihil est enim omne, quod fluit, quod <lb/>
            soluitur, quod liquescit et quasi semper perit. ideo tales homines

<note type="footnote"> 23 cf. Cic. Tusc. III18 </note>

<note type="footnote"> 1 habent <hi rend="italic">Mm1</hi> 2 nobis <hi rend="italic">M, om.p</hi> alia re M 3 ali] ali.(a <hi rend="italic">ras.) A</hi> <lb/>
            5 pascatur anima <hi rend="italic">M</hi> 6 aliquantam (a <hi rend="italic">ult. ex</hi> u) <hi rend="italic">A</hi> non aduertisse <hi rend="italic">am</hi> <lb/>
            7 qua] <hi rend="italic">quae Am2M cdd. 8 adque A ergo p</hi> 9 uescentem M 10 curis <lb/>
            (u <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corf.) A</hi> theoriis <hi rend="italic">LM edd</hi>. 11 si per] super <hi rend="italic">L</hi> si super <hi rend="italic">M</hi> uel si super <hi rend="italic">p <lb/>
            posset LJlp</hi> 12numne.U 16 famelicasL <hi rend="italic">esse om.p</hi> 17 uiciis A 18 ista <lb/>
            <hi rend="italic">om.J1</hi> inquam mihi est crede <hi rend="italic">p</hi> crede mihi <hi rend="italic">am</hi> sterelitas <hi rend="italic">A</hi> 20 morbo <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            repletur <hi rend="italic">(r alt. ex s)</hi> A <hi rend="italic">uitia] uiuam M 21 et ante ita &lt;ras. A</hi> 23 *nequicquam <lb/>
            (q <hi rend="italic">ras.,</hi> c <hi rend="italic">m2) A</hi> nec quicquam <hi rend="italic">LMp</hi> id est-sit <hi rend="italic">om.M</hi> 26 ab] <hi rend="italic">a M</hi> <lb/>
            27 <hi rend="italic">all</hi>. est <hi rend="italic">om.J</hi>! 28 periitJ!ml </note> <lb/>
             
<pb n="96"/>
            etiam perditos dicimus. est autem aliquid, si manet, si constat, Si <lb/>
            semper tale est, ut est uirtus. huius magna pars est atque pulcherrima, <lb/>
            quae temperantia et fru«-alitas dicitur. sed si hoc obscurum est. <lb/>
            quam ut id iam uos uidere possitis, certe illud conceditis, quia, si animi <lb/>
            inperitorum etiam ipsi pleni sunt, ut corporum, ita animorum<lb n="5"/>
            duo alimentorum genera inueniuntur, unum salubre atque utile, <lb/>
            alterum morbidum atque pestiferum. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quae cum ita sint. arbitror die natali meo. quoniam duo <lb/>
            quaedam esse in homine conuenit inter nos, id est corpus atque <lb/>
            animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum<lb n="10"/>
            sed animis etiam exhibere debere. quod autem hoc sit prandium, <lb/>
            si esuritis, proferam. nam si uos inuitos et fastidientes alere conabor. <lb/>
            frustra operam insumam magisque uota facienda sunt. ut <lb/>
            tales epulas potius quam illas corporis desideretis. quod eueniet. si <lb/>
            sani animi uestri fuerint; aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis<lb n="15"/>
            uidemus, cibos suos recusant et respuunt. — Omnes se uultu ipso <lb/>
            et consentiente uoce quidquid praeparassem iam sumere ac uorare <lb/>
            uelle dixerunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>