Quid ergo anima? inquam; nullane habet alimenta propria? an eius esca scientia uobis uidetur? — Plane, inquit mater, nulla re alia credo ali animam quam intellectu rerum atque scientia. — De qua sententia cum Trygetius dubium se ostenderet: Hodie, inquit illa. tu ipse nonne docuisti, unde aut ubi anima pascatur? nam post aliquantam prandii partem te dixisti aduertisse, quo uasculo uteremur, quod alia nescio qua cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum parte abstinueras manus atque morsus. ubi igitur erat animus tuus, quo tempore illud te uescente non adtendebat? inde, mihi crede, et talibus epulis animus pascitur, id est curis et cogitationibus suis, si per eas aliquid percipere possit. — De qua re cum dubitanter streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum doctissimorum animos multo esse quam inperitorum quasi in suo genere pleniores atque maiores ? — Manifestum esse dixerunt. — Recte igitur dicimus eorum animos, qui nullis disciplinis eruditi sunt nihilque bonarum artium hauserunt, ieiunos et quasi famelicos esse. — Plenos, inquit Trygetius, et illorum animos esse arbitror, sed uitiis atque nequitia. — Ista ipsa est, inquam, mihi crede, quaedam sterilitas et quasi fames animorum. nam quem ad modum corpus detracto cibo plerumque morbis atque scabie repletur, quae in eo uitia indicant famem, ita et illorum animi pleni sunt morbis, quibus sua ieiunia confitentur. etenim ipsam nequitiam matrem omnium uitiorum ex eo, quod nequicquam sit, id est ex eo, quod nihil sit, ueteres dictam esse uoluerunt. cui uitio quae contraria uirtus est, frugalitas nominatur. ut igitur haec a fruge, id est a fructu propter quandam animorum fecunditatem, ita illa ab sterilitate, hoc est a nihilo nequitia nominata est; nihil est enim omne, quod fluit, quod soluitur, quod liquescit et quasi semper perit. ideo tales homines 23 cf. Cic. Tusc. III18 1 habent Mm1 2 nobis M, om.p alia re M 3 ali] ali.(a ras.) A 5 pascatur anima M 6 aliquantam (a ult. ex u) A non aduertisse am 7 qua] quae Am2M cdd. 8 adque A ergo p 9 uescentem M 10 curis (u ex a corf.) A theoriis LM edd . 11 si per] super L si super M uel si super p posset LJlp 12numne.U 16 famelicasL esse om.p 17 uiciis A 18 ista om.J1 inquam mihi est crede p crede mihi am sterelitas A 20 morbo M repletur (r alt. ex s) A uitia] uiuam M 21 et ante ita