<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Idibus Nouembribus mihi natalis dies erat. post tam tenue <lb/>
            prandium, ut ab eo nihil ingeniorum inpediretur, omnes, qui simul <lb/>
            non modo illo die sed cottidie conuiuabamur, in balneas ad <lb n="15"/>
            consedendum uocaui; nam is tempori aptus locus secretus <lb/>
            occurrerat. erant autem — non enim uereor eos singulari <lb/>
            benignitati tuae notos interim nominibus facere — in primis <lb/>
            nostra mater, cuius meriti credo esse omne, quod uiuo, Nauigius <lb/>
            frater meus, Trygetius et Licentius ciues et discipuli mei; nec <lb n="20"/>
            Lartidianum et Rusticum consobrinos meos, quamuis nullum uel <lb/>
            grammaticum passi sint. deesse uolui ipsumque eorum sensum <lb/>
            communem ad rem, quam moliebar, necessarium putaui. erat <lb/>
            etiam nobiscum aetate minimus omnium, sed cuius ingenium. si <lb/>
            amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius <lb n="25"/>
            meus. quibus adtentis sic coepi. 
</p></div></div></body></text></TEI>