<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Idibus Nouembribus mihi natalis dies erat. post tam tenue <lb/>
            prandium, ut ab eo nihil ingeniorum inpediretur, omnes, qui simul <lb/>
            non modo illo die sed cottidie conuiuabamur, in balneas ad <lb n="15"/>
            consedendum uocaui; nam is tempori aptus locus secretus <lb/>
            occurrerat. erant autem — non enim uereor eos singulari <lb/>
            benignitati tuae notos interim nominibus facere — in primis <lb/>
            nostra mater, cuius meriti credo esse omne, quod uiuo, Nauigius <lb/>
            frater meus, Trygetius et Licentius ciues et discipuli mei; nec <lb n="20"/>
            Lartidianum et Rusticum consobrinos meos, quamuis nullum uel <lb/>
            grammaticum passi sint. deesse uolui ipsumque eorum sensum <lb/>
            communem ad rem, quam moliebar, necessarium putaui. erat <lb/>
            etiam nobiscum aetate minimus omnium, sed cuius ingenium. si <lb/>
            amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius <lb n="25"/>
            meus. quibus adtentis sic coepi. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Manifestum uobis uidetur ex anima et corpore nos esse <lb/>
            compositos? — Cum omnes consentirent. Nauigius se ignorare respondit. <lb/>
            — Cui ego: Nihilne omnino scis, inquam, an inter aliqua,

<note type="footnote">9 cf. Retr. I 2, 3 </note>

<note type="footnote"> 3 plenius] utpleniusw plenius ut JI uel quo pl. <hi rend="italic">p</hi> disputationllm] initium <lb/>
            (iispntationum <hi rend="italic">m</hi> pelagus d. <hi rend="italic">ap</hi> 4 euasisse (isse <hi rend="italic">in ras. m2) A</hi> 7 donum dei p <lb/>
            <hi rend="italic">11 eosdem ex eiusdem A eosdem ipsos om-M</hi> 12 quaeso] <hi rend="italic">q. te Mam 13</hi> no- <lb/>
            <hi rend="italic">uembris edd. dies om.Mml 15 cotidie LM ad om.Mml</hi> 16 histemporibus M <lb/>
            <hi rend="italic">aptius Lm2Mp apius Lml secretusque Mm 19 esse credo Lp</hi> 20 triaetiu. <lb/>
            <hi rend="italic">LM</hi> ciuis ill <hi rend="italic">condiscipulip 21 larcidianum M Lastidianum edd. 22 com-</hi> <lb/>
            munem sensum <hi rend="italic">M</hi> 23 uinlibar <hi rend="italic">Mm1</hi> molebar <hi rend="italic">a</hi> 25 amore] animo <hi rend="italic">M <lb/>
            quidam Aml</hi> adeudatos <hi rend="italic">(u in o corr.) A 27 uidetur .4 s.l. ml</hi> 29 nihilne] <lb/>
            nihil nihilne m </note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            quae ignoras, etiam hoc numerandum est ? — Non puto me, inquit, <lb/>
            omnia nescire. — Potesne nobis dicere aliquid eorum, quae nosti ? <lb/>
            — Possum, inquit. — Nisi molestum est, inquam, profer aliquid. <lb/>
            — Et cum dubitaret: Scisne, inquam, saltem te uiuere? — Scio, <lb/>
            inquit. — Scis ergo habere te uitam, si quidem uiuere nemo nisi uita<lb n="5"/>
            potest. — Et hoc, inquit, scio. — Scis etiam corpus te habere? — <lb/>
            Adsentiebatur. — Ergo iam scis te constare ex corpore et uita. — <lb/>
            Scio interim, sed utrum haec sola sint incertus sum. — Ergo duo <lb/>
            ista, inquam, esse non dubitas, corpus et animam, sed incertus es, <lb/>
            utrum sit aliud, quod ad conplendum ac perficiendum hominem ualet. <lb n="10"/>
            — Ita, inquit. — Hoc quale sit, alias, si possumus, quaeremus, inquam. <lb/>
            nunc illud iam ex omnibus quaero, cum fateamur cuncti neque sine <lb/>
            corpore neque sine anima esse posse hominem, cibos propter quid <lb/>
            horum appetamus. - Propter corpus, inquit Licentius.— Ceteri autem <lb/>
            cunctabantur uarioque sermone inter se agebant, quomodo possit <lb n="15"/>
            propter corpus cibus necessarius uideri, cum appeteretur propter <lb/>
            uitam et uita non nisi ad animam pertineret. — Tum ego: Uidetur, <lb/>
            inquam. uobis ad eam partem cibum pertinere, quam cibo crescere <lb/>
            robustioremque fieri uidemus ? —Adsentiebanturapraeter Trygetium. <lb/>
            ait enim: Cur ego non pro edacitate mea creui? — Modum, inquam,<lb n="20"/>
            suum a natura constitutum habent omnia corpora, ultra quam mensuram <lb/>
            progredi nequeant. tamen ea mensura minora essent, si eis <lb/>
            alimenta defuissent; quod et in pecoribus facilius animaduertimus <lb/>
            et nemo dubitat cibis subtractis omnium animantium corpora macescere. <lb/>
            — Macescere, inquit Licentius, non decrescere. — Satis est<lb n="25"/>
            mihi, inquam, ad id quod uolo. etenim quaestio est, utrum ad corpus <lb/>
            cibus pertineat. pertinet autem, cum eo subducto ad maciem deducitur. <lb/>
            — Omnes ita esse censuerunt.

<note type="footnote"> 1 inquit (t <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">corr.) A, /ere semper</hi> inquit me <hi rend="italic">p</hi> 2 potesne] potes inquam <lb/>
            <hi rend="italic">LMp</hi> potesne inquam <hi rend="italic">am</hi> aliquid eorum dicere <hi rend="italic">M</hi> 4 hesitaret 37 <lb/>
            saltim <hi rend="italic">A</hi> te <hi rend="italic">om.J1</hi> 5 te <hi rend="italic">habere M</hi> 6 scis] scir*(e <hi rend="italic">ras.) A</hi> habere te corpus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> te habere te corpus M te corpus h. <hi rend="italic">p</hi> 7 te scis <hi rend="italic">p</hi> 10 complacendum <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            11 quale*(s <hi rend="italic">ras.) A</hi> quaeramus <hi rend="italic">Lp</hi> 12 ex <hi rend="italic">in ras. mlA</hi> 13 pos*se (e, <hi rend="italic">ut<lb/>
             uidetur,ml) A 14 orum A</hi> 15 se*A <hi rend="italic">posset LM edd. posset post uideri <lb/>
            exhibet M 17 nonsnisi A pertinere M 19 assentiebatur Mml</hi> trigetium <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 20 ego] ergo <hi rend="italic">Mam</hi> pro edacitate mea non creui <hi rend="italic">p</hi> modo <hi rend="italic">Aml</hi> <lb/>
            22 minora essent] minorarentur M 23 peccoribus <hi rend="italic">AM</hi> 24 dubitat] d. inquit <lb/>
            <hi rend="italic">Mm2</hi> marcescere <hi rend="italic">Mp</hi> macrescere <hi rend="italic">m</hi> 25 macescere-decrescere <hi rend="italic">om.M</hi> <lb/>
            26 id <hi rend="italic">add. Aml s.l</hi>. 28 censuerunt ita esse <hi rend="italic">p</hi> </note> 
<pb n="95"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>