Idibus Nouembribus mihi natalis dies erat. post tam tenue prandium, ut ab eo nihil ingeniorum inpediretur, omnes, qui simul non modo illo die sed cottidie conuiuabamur, in balneas ad consedendum uocaui; nam is tempori aptus locus secretus occurrerat. erant autem — non enim uereor eos singulari benignitati tuae notos interim nominibus facere — in primis nostra mater, cuius meriti credo esse omne, quod uiuo, Nauigius frater meus, Trygetius et Licentius ciues et discipuli mei; nec Lartidianum et Rusticum consobrinos meos, quamuis nullum uel grammaticum passi sint. deesse uolui ipsumque eorum sensum communem ad rem, quam moliebar, necessarium putaui. erat etiam nobiscum aetate minimus omnium, sed cuius ingenium. si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus. quibus adtentis sic coepi. Manifestum uobis uidetur ex anima et corpore nos esse compositos? — Cum omnes consentirent. Nauigius se ignorare respondit. — Cui ego: Nihilne omnino scis, inquam, an inter aliqua, 9 cf. Retr. I 2, 3 3 plenius] utpleniusw plenius ut JI uel quo pl. p disputationllm] initium (iispntationum m pelagus d. ap 4 euasisse (isse in ras. m2) A 7 donum dei p 11 eosdem ex eiusdem A eosdem ipsos om-M 12 quaeso] q. te Mam 13 no- uembris edd. dies om.Mml 15 cotidie LM ad om.Mml 16 histemporibus M aptius Lm2Mp apius Lml secretusque Mm 19 esse credo Lp 20 triaetiu. LM ciuis ill condiscipulip 21 larcidianum M Lastidianum edd. 22 com- munem sensum M 23 uinlibar Mm1 molebar a 25 amore] animo M quidam Aml adeudatos (u in o corr.) A 27 uidetur .4 s.l. ml 29 nihilne] nihil nihilne m quae ignoras, etiam hoc numerandum est ? — Non puto me, inquit, omnia nescire. — Potesne nobis dicere aliquid eorum, quae nosti ? — Possum, inquit. — Nisi molestum est, inquam, profer aliquid. — Et cum dubitaret: Scisne, inquam, saltem te uiuere? — Scio, inquit. — Scis ergo habere te uitam, si quidem uiuere nemo nisi uita potest. — Et hoc, inquit, scio. — Scis etiam corpus te habere? — Adsentiebatur. — Ergo iam scis te constare ex corpore et uita. — Scio interim, sed utrum haec sola sint incertus sum. — Ergo duo ista, inquam, esse non dubitas, corpus et animam, sed incertus es, utrum sit aliud, quod ad conplendum ac perficiendum hominem ualet. — Ita, inquit. — Hoc quale sit, alias, si possumus, quaeremus, inquam. nunc illud iam ex omnibus quaero, cum fateamur cuncti neque sine corpore neque sine anima esse posse hominem, cibos propter quid horum appetamus. - Propter corpus, inquit Licentius.— Ceteri autem cunctabantur uarioque sermone inter se agebant, quomodo possit propter corpus cibus necessarius uideri, cum appeteretur propter uitam et uita non nisi ad animam pertineret. — Tum ego: Uidetur, inquam. uobis ad eam partem cibum pertinere, quam cibo crescere robustioremque fieri uidemus ? —Adsentiebanturapraeter Trygetium. ait enim: Cur ego non pro edacitate mea creui? — Modum, inquam, suum a natura constitutum habent omnia corpora, ultra quam mensuram progredi nequeant. tamen ea mensura minora essent, si eis alimenta defuissent; quod et in pecoribus facilius animaduertimus et nemo dubitat cibis subtractis omnium animantium corpora macescere. — Macescere, inquit Licentius, non decrescere. — Satis est mihi, inquam, ad id quod uolo. etenim quaestio est, utrum ad corpus cibus pertineat. pertinet autem, cum eo subducto ad maciem deducitur. — Omnes ita esse censuerunt. 1 inquit (t ex d corr.) A, /ere semper inquit me p 2 potesne] potes inquam LMp potesne inquam am aliquid eorum dicere M 4 hesitaret 37 saltim A te om.J1 5 te habere M 6 scis] scir*(e ras.) A habere te corpus L te habere te corpus M te corpus h. p 7 te scis p 10 complacendum p 11 quale*(s ras.) A quaeramus Lp 12 ex in ras. mlA 13 pos*se (e, ut uidetur,ml) A 14 orum A 15 se*A posset LM edd. posset post uideri exhibet M 17 nonsnisi A pertinere M 19 assentiebatur Mml trigetium A 20 ego] ergo Mam pro edacitate mea non creui p modo Aml 22 minora essent] minorarentur M 23 peccoribus AM 24 dubitat] d. inquit Mm2 marcescere Mp macrescere m 25 macescere-decrescere om.M 26 id add. Aml s.l . 28 censuerunt ita esse p