<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Ergo uides, in qua philosophia quasi in portu nauigem. sed <lb/>
            etiam ipse late patet; eius magnitudo quamuis iam minus periculosum <lb/>
            non tamen penitus excludit errorem. nam cui parti terrae, quae<lb n="20"/>
            profecto una beata est, me admoueam eamque contingam, prorsus <lb/>
            ignoro. quid enim solidum tenui, cui adhuc de anima quaestio nutat <lb/>
            et fluctuat? quare obsecro te per uirtutem tuam, per humanitatem, <lb/>
            per animarum inter se uinculum atque conmercium, ut dexteram <lb/>
            porrigas, hoc autem est, ut me ames et a me uicissim te amari<lb n="25"/>
            credas carumque haberi. quod si inpetrauero, ad ipsam beatam <lb/>
            uitam, cui te iam haerere praesumo, paruo conatu facillime accedam.

<note type="footnote"> 1 cf. Conf. VI 3, 4 sqq. 8 cf. ibid. VII 9, 13. VIII 2, 3 14 cf. ibid. IX 2, 4 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 septentrioces A (6 ex es corr.)</hi> credere M 2 sacerdotis <hi rend="italic">(is ex es<lb/>
             orr.)</hi><hi rend="italic">A 5 illecebra LM 6 haec om.M hoc p tam] tamen p</hi> 7 omnibusque <lb/>
            <hi rend="italic">am</hi> 8 plotini <hi rend="italic">AL</hi> platonis <hi rend="italic">M edd</hi>. 9 esse <hi rend="italic">om.M</hi> 12 ergo <hi rend="italic">om.Jl</hi> <lb/>
            13 superfluus <hi rend="italic">Mml</hi> putabatur <hi rend="italic">edd</hi>. 14 tantus <hi rend="italic">LM edd</hi>. dolor pectoris <hi rend="italic">p <lb/>
            15 honus A ualificabam Mml uilificabam a 16 syrenas M</hi> abicere M <lb/>
            17 nauim <hi rend="italic">Mp</hi> fessamque <hi rend="italic">ALM</hi> fissamque m perducere <hi rend="italic">M</hi> 19 eiusque <lb/>
            (que <hi rend="italic">m2A) ALJI edd</hi>. pericolosum (0 <hi rend="italic">alt. ex</hi> u) <hi rend="italic">A</hi> 20 non tamen <hi rend="italic">om.M</hi> <lb/>
            exclusit <hi rend="italic">p</hi> 21 est beata <hi rend="italic">M</hi> eamque] atque <hi rend="italic">LMm</hi> 22 nutuat uel nutat <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            nitat <hi rend="italic">Mml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="93"/>
            quid autem agam quoue modo ad istum portum necessarios meos <lb/>
            congregem ut cognoscas et ex eo animum meum — neque enim alia <lb/>
            signa inuenio, quibus me ostendam — plenius intellegas, disputationum <lb/>
            mearum quod mihi uidetur religiosius euasisse atque tuo <lb/>
            titulo dignius, ad te scribendum putaui et ipso tuo nomine dedicandum. <lb n="5"/>
            aptissime sane; nam de beata uita quaesiuimus inter nos <lb/>
            nihilque aliud uideo, quod magis dei donum uocandum sit. eloquentia <lb/>
            tua territus non sum. quidquid enim amo, quamuis non adsequar, <lb/>
            timere non possum; fortunae uero sublimitatem multo minus. <lb/>
            apud te enim uere, quamuis sit magna. secunda est; nam quibus <lb n="10"/>
            dominatur, eosdem ipsos secundos facit. sed iam quid adferam, <lb/>
            quaeso adtende. 
</p></div></div></body></text></TEI>