<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Quae cum ita sint, accipe, mi Theodore — namque ad id, <lb/>
            quod desidero, te unum intueor teque aptissimum semper: admiror <lb n="10"/>
            — accipe, inquam, et quod illorum trium genus hominum me tibi <lb/>
            dederit et quo loco mihi esse uidear et abs te cuius modi auxilium <lb/>
            certus expectem. ego ab usque undeuicensimo anno aetatis meae, <lb/>
            postquam in schola rhetoris librum illum Ciceronis, qui Hortensius <lb/>
            uocatur, accepi, tanto amore philosophiae succensus sum, ut statim <lb n="15"/>
            ad eam me ferre meditarer. sed neque mihi nebulae defuerunt, quibus <lb/>
            confunderetur cursus meus, et diu, fateor, quibus in errorem <lb/>
            ducerer, labentia in Oceanum astra suspexi. nam et superstitio <lb/>
            quaedam puerilis me ab ipsa inquisitione terrebat et, ubi factus erectior <lb/>
            illam caliginem dispuli mihique persuasi docentibus potius quam <lb n="20"/>
            iubentibus esse cedendum, incidi in homines, quibus lux ista, quae <lb/>
            oculis cernitur, inter summe diuina colenda uideretur. non adsentiebar <lb/>
            sed putabam eos magnum aliquid tegere illis inuolucris, quod <lb/>
            essent aliquando aperturi. at ubi discussos eos euasi maxime traiecto <lb/>
            isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus uentis in <lb n="25"/>
            mediis fluctibus Academici tenuerunt. deinde ueni in has terras; hic

<note type="footnote"> lOcf. Retr. 12,2 14 cf. Cic. Hort. frag. 9 Miiller cf. Cunf. III4, 7 21 cf. <lb/>
            ibid 1116,10 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 beniuolentissimo <hi rend="italic">Aml</hi> beneuolentissime (me <hi rend="italic">m2) M</hi> 4 ingressi*suae <lb/>
            <hi rend="italic">(s ras.) L nisi (n ex s corr.) A</hi> 5 habent M inflatos <hi rend="italic">(in a m2) A</hi> superambulantes <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 6 subcrepantes <hi rend="italic">A</hi> sua repente <hi rend="italic">M</hi> 7 tenebris <hi rend="italic">Mml</hi> eripiat <lb/>
            (t <hi rend="italic">ex</hi> s <hi rend="italic">m2) A</hi> luculentum <hi rend="italic">Aml luculentissimam am</hi> 13 undeuice*simo <hi rend="italic">A<lb/>
             undeuicesimo LMp</hi> 14 sc*ola*(h <hi rend="italic">et</hi> m <hi rend="italic">ras.) A scola Mp</hi> rethoris (ris <hi rend="italic">in ras. A) <lb/>
            ALM</hi> rhetorum <hi rend="italic">a</hi> rethorum <hi rend="italic">p</hi> ihortensius <hi rend="italic">A</hi> 16 transferre <hi rend="italic">am</hi> meditarer <lb/>
            <hi rend="italic">(r alt. ex s corr.) A 18 ducor M ducebar am suscepi M 19 ab ipsa me M</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om-M</hi> 20 persuasit <hi rend="italic">L</hi> 21 credendum <hi rend="italic">M edd</hi>. 22 <hi rend="italic">summe A</hi> summa et <lb/>
            <hi rend="italic">LM e,dd</hi>. 23 quod] que <hi rend="italic">p</hi> 24 at <hi rend="italic">ex</hi> ut <hi rend="italic">corr. A</hi> 26 achademici <hi rend="italic">codd</hi>. has] <lb/>
            <hi rend="italic">exteras M</hi> hic] in M </note> <lb/>
             
<pb n="92"/>
            septentrionem cui me crederem didici. animaduerti enim et saepe <lb/>
            in sacerdotis nostri et aliquando in sermonibus tuis, cum de deo cogitaretur, <lb/>
            nihil omnino corporis esse cogitandum, neque cum de anima; <lb/>
            nam id est unum in rebus proximum deo. sed ne in philosophiae <lb/>
            gremium celeriter aduolarem, fateor, uxoris honorisque inlecebra<lb n="5"/>
            detinebar, ut, cum haec essem consecutus, tum demum me, quod <lb/>
            paucis felicissimis licuit, totis uelis, omnibus remis in illum sinum <lb/>
            raperem ibique conquiescerem. lectis autem Plotini paucissimis libris, <lb/>
            cuius te esse studiosissimum accepi, conlataque cum eis, quantum <lb/>
            potui, etiam illorum auctoritate, qui diuina mysteria tradiderunt,<lb n="10"/>
            sic exarsi, ut omnes illas uellem ancoras rumpere, nisi me nonnullorum <lb/>
            hominum existimatio commoueret. quid ergo restabat aliud, <lb/>
            nisi ut inmoranti mihi superfluis tempestas, quae putatur aduersa, <lb/>
            succurreret? itaque tantum me arripuit pectoris dolor, ut illius <lb/>
            professionis onus sustinere non ualens, qua mihi uelificabam fortasse<lb n="15"/>
            ad Sirenas, abicerem omnia et optatae tranquillitati uel <lb/>
            quassatam nauem fessamque perducerem. 
</p></div></div></body></text></TEI>