<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Quae est autem dicenda sapientia nisi quae dei sapientia <lb/>
            est ? accepimus autem etiam auctoritate diuina dei filium nihil esse <lb/>
            aliud quam dei sapientiam, et est dei filius profecto deus. deum <lb/>
            habet igitur quisquis beatus est; quod omnibus nobis iam ante placuit, <lb/>
            cum hoc conuiuium ingressi sumus. sed quid putatis esse sapientiam<lb n="20"/>
            nisi ueritatem? etiam hoc enim dictum est: ego sum <lb/>
            ueritas. ueritas autem ut sit, fit per aliquem summum modum, <lb/>
            a quo procedit et in quem se perfecta conuertit. ipsi autem summo <lb/>
            modo nullus alius modus inponitur; si enim summus modus per summum <lb/>
            modum modus est, per se ipsum modus est. sed etiam summus<lb n="25"/>
            modus necesse est, ut uerus modus sit. ut igitur ueritas modo gignitur, <lb/>
            ita modus ueritate cognoscitur. neque igitur ueritas sine modo neque <lb/>
            modus sine ueritate umquam fuit. quis est dei filius? dictum est: <lb/>
            ueritas. quis est, qui non habet patrem? quis alius quam summus <lb/>
            modus? quisquis igitur ad summum modum per ueritatem uenerit,

<note type="footnote">11 cf. 3, 18 (p. 103, 2.5) 17 cf. I Cor. 1, 24 21 Ioh. 14, 8 </note>

<note type="footnote">1 egeret.4 <hi rend="italic">sapientem esse p 2 iam AM nam L edd. ipsa La</hi> <lb/>
            3 &amp; uoluit A enim aliud est <hi rend="italic">M</hi> enim est a. <hi rend="italic">p</hi> nihil est m 4 quo] a quo <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            se <hi rend="italic">a</hi> animus <hi rend="italic">A</hi> 7 animis ibi <hi rend="italic">Aml</hi> 8 merore A 12 fallatiam <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            quibus p <hi rend="italic">14 inegestatis A</hi> \\ <hi rend="italic">16 autem om.p 17 etiam om.LMp 18 et est LM <lb/>
            id est A 19 placuit ante L 21 enim hoc L 22 utadd. Am2s.l. 28 quid L <lb/>
            est Am2 s l. 29 alt. quis***(est eras.) A</hi> 30 sunimu* <hi rend="italic">(s ras.) A</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="115"/>
            beatus est. hoc est animis deum habere, id est deo perfrui. cetera <lb/>
            enim quamuis a deo habeantur, non habent deum. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Admonitio autem quaedam, quae nobiscum agit, ut deum <lb/>
            recordemur, ut eum quaeramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus, <lb/>
            de ipso ad nos fonte ueritatis emanat. hoc interioribus luminibus <lb n="5"/>
            nostris iubar sol ille secretus infundit. huius est uerum omne, quod <lb/>
            loquimur, etiam quando adhuc uel minus sanis uel repente apertis <lb/>
            oculis audacter conuerti et totum intueri trepidamus, nihilque aliud <lb/>
            etiam hoc apparet esse quam deum nulla degeneratione inpediente <lb/>
            perfectum. nam ibi totum atque omne perfectum est simulque est <lb n="10"/>
            omnipotentissimus deus. sed tamen quamdiu quaerimus, nondum <lb/>
            ipso fonte atque, ut illo uerbo utar, plenitudine saturati nondum ad <lb/>
            nostrum modum nos peruenisse fateamur et ideo quamuis iam deo <lb/>
            adiuuante nondum tamen sapientes ac beati sumus. illa est igitur <lb/>
            plena satietas animorum, hoc est beata uita, pie perfecteque cognoscere, <lb n="15"/>
            a quo inducaris in ueritatem, qua ueritate perfruaris, per <lb/>
            quid conectaris summo modo. quae tria unum deum intellegentibus <lb/>
            unamque substantiam exclusis uanitatibus uariae superstitionis <lb/>
            ostendunt. — Hic mater recognitis uerbis, quae suae memoriae penitus <lb/>
            inhaerebant, et quasi euigilans in fidem suam uersum illum sacerdotis <lb n="20"/>
            nostri: <lb/>
            foue precantes, trinitas, <lb/>
            laeta effudit atque subiecit: Haec est nullo ambigente beata uita, <lb/>
            quae uita perfecta est, ad quam nos festinantes posse perduci solida <lb/>
            fide alacri spe flagranti caritate praesumendum est. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>