Quae est autem dicenda sapientia nisi quae dei sapientia est ? accepimus autem etiam auctoritate diuina dei filium nihil esse aliud quam dei sapientiam, et est dei filius profecto deus. deum habet igitur quisquis beatus est; quod omnibus nobis iam ante placuit, cum hoc conuiuium ingressi sumus. sed quid putatis esse sapientiam nisi ueritatem? etiam hoc enim dictum est: ego sum ueritas. ueritas autem ut sit, fit per aliquem summum modum, a quo procedit et in quem se perfecta conuertit. ipsi autem summo modo nullus alius modus inponitur; si enim summus modus per summum modum modus est, per se ipsum modus est. sed etiam summus modus necesse est, ut uerus modus sit. ut igitur ueritas modo gignitur, ita modus ueritate cognoscitur. neque igitur ueritas sine modo neque modus sine ueritate umquam fuit. quis est dei filius? dictum est: ueritas. quis est, qui non habet patrem? quis alius quam summus modus? quisquis igitur ad summum modum per ueritatem uenerit, 11 cf. 3, 18 (p. 103, 2.5) 17 cf. I Cor. 1, 24 21 Ioh. 14, 8 1 egeret.4 sapientem esse p 2 iam AM nam L edd. ipsa La 3 & uoluit A enim aliud est M enim est a. p nihil est m 4 quo] a quo A se a animus A 7 animis ibi Aml 8 merore A 12 fallatiam A quibus p 14 inegestatis A \\ 16 autem om.p 17 etiam om.LMp 18 et est LM id est A 19 placuit ante L 21 enim hoc L 22 utadd. Am2s.l. 28 quid L est Am2 s l. 29 alt. quis***(est eras.) A 30 sunimu* (s ras.) A beatus est. hoc est animis deum habere, id est deo perfrui. cetera enim quamuis a deo habeantur, non habent deum. Admonitio autem quaedam, quae nobiscum agit, ut deum recordemur, ut eum quaeramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus, de ipso ad nos fonte ueritatis emanat. hoc interioribus luminibus nostris iubar sol ille secretus infundit. huius est uerum omne, quod loquimur, etiam quando adhuc uel minus sanis uel repente apertis oculis audacter conuerti et totum intueri trepidamus, nihilque aliud etiam hoc apparet esse quam deum nulla degeneratione inpediente perfectum. nam ibi totum atque omne perfectum est simulque est omnipotentissimus deus. sed tamen quamdiu quaerimus, nondum ipso fonte atque, ut illo uerbo utar, plenitudine saturati nondum ad nostrum modum nos peruenisse fateamur et ideo quamuis iam deo adiuuante nondum tamen sapientes ac beati sumus. illa est igitur plena satietas animorum, hoc est beata uita, pie perfecteque cognoscere, a quo inducaris in ueritatem, qua ueritate perfruaris, per quid conectaris summo modo. quae tria unum deum intellegentibus unamque substantiam exclusis uanitatibus uariae superstitionis ostendunt. — Hic mater recognitis uerbis, quae suae memoriae penitus inhaerebant, et quasi euigilans in fidem suam uersum illum sacerdotis nostri: foue precantes, trinitas, laeta effudit atque subiecit: Haec est nullo ambigente beata uita, quae uita perfecta est, ad quam nos festinantes posse perduci solida fide alacri spe flagranti caritate praesumendum est.