<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>Dixeramus autem in exordio hodiernae disputationis nostrae, <lb/>
            quod, si inueniremus nihil esse aliud miseriam quam egestatem, eum <lb/>
            beatum esse fateremur, qui non egeret. est autem inuentum. ergo

<note type="footnote">20 Ter. Andr. 61 27 cf. 4, 23 (p. 106, 2G) </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 uirtutem esse am uirtutum esse p 3 diximus p</hi> cui] <hi rend="italic">tui Aml</hi> <lb/>
            4 <hi rend="italic">parcimonia edd</hi>. 11 <hi rend="italic">habundantiam Aml</hi> 12 afflueatu? <hi rend="italic">(om- et) Aml</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">reduntia AMm1</hi> etiam et plus <hi rend="italic">minusque p</hi> 1G inueni∗es <hi rend="italic">(a ras.) A <lb/>
            inuenias L</hi> 19 nimium] <hi rend="italic">minimum L</hi> 20 quia*modo <hi rend="italic">(m ras.) A</hi> igitur p <lb/>
            21 est. etenim] est enim A 23 animi <hi rend="italic">Lm2am</hi> 24 aliud <hi rend="italic">Migne</hi> 25 diffamatus <lb/>
            <hi rend="italic">-4 diffamatur LM edd</hi>. 26hoc primum] <hi rend="italic">adprime Terentii libri utile &lt;m.p <lb/>
            ut ex et A 27 hodierna L 28 aliud esse edd. 29 fatemur I</hi>. </note>

<note type="footnote"> LXIII. Auijust. I pars III. ed. KnoeLl. </note>

<note type="footnote"> s </note> <lb/>
             
<pb n="114"/>
            beatum esse nihil est aliud quam non egere, hoc est esse sapientem. <lb/>
            si autem quaeritis, quid sit sapientia, iam et ipsam ratio, quantum <lb/>
            in praesentia potuit, euoluit atque eruit; nihil est enim aliud quam <lb/>
            modus animi, hoc est quo sese animus librat, ut neque excurrat in <lb/>
            nimium neque infra quam plenum est coartetur. excurrit autem in<lb n="5"/>
            luxurias dominationes superbias ceteraque id genus, quibus inmoderatorum <lb/>
            miserorumque animi sibi laetitias atque potentias conparari <lb/>
            putant. coartatur autem sordibus timoribus maerore cupiditate <lb/>
            atque aliis, quaecumque sunt, quibus homines miseros etiam <lb/>
            miseri confitentur. cum uero sapientiam contemplatur inuentam<lb n="10"/>
            cumque, ut huius pueri uerbo utar, ad ipsam se tenet nec se ad simulacrorum <lb/>
            fallaciam, quorum pondus amplexus a deo suo cadere atque <lb/>
            demergi solet, ulla commotus inanitate conuertit, nihil inmoderationis <lb/>
            et ideo nihil egestatis, nihil igitur miseriae pertimescit. habet <lb/>
            ergo modum suum, id est sapientiam, quisquis beatus est. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>