<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Modestia utique dicta est a modo et a temperie temperantia. <lb/>
            ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quicquam <lb/>
            nec minus. ipsa est igitur plenitudo, quam egestati contrariam posueramus, <lb n="10"/>
            multo melius, quam si abundantiam poneremus. in <lb/>
            abundantia enim intellegitur affluentia et quasi rei nimium exuberantis <lb/>
            effusio. quod cum euenit ultra quam satis est, etiam ibi <lb/>
            desideratur modus et res, quae nimia est, modo eget. ergo nec ab <lb/>
            ipsa redundantia egestas aliena est, a modo autem et plus et minus <lb n="15"/>
            aliena sunt. ipsam etiam opulentiam si discutias, inuenies eam nihil <lb/>
            aliud tenere quam modum. nam non nisi ab ope dicta est opulentia. <lb/>
            quomodo autem opitulatur, quod nimium est, cum incommodius <lb/>
            sit saepe quam parum ? quidquid igitur uel parum uel nimium est, <lb/>
            quia modo eget, obnoxium est egestati. modus ergo animi <lb n="20"/>
            sapientia est. etenim sapientia contraria stultitiae non negatur <lb/>
            et stultitia egestas, egestati autem contraria plenitudo: sapientia <lb/>
            igitur plenitudo. in plenitudine autem modus: modus igitur animo <lb/>
            in sapientia est. unde illud praeclarum est et non inmerito <lb/>
            diffamatum: <lb n="25"/>
            hoc primum in uita esse utile, ut ne quid nimis. 
</p></div></div></body></text></TEI>