Modestia utique dicta est a modo et a temperie temperantia. ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quicquam nec minus. ipsa est igitur plenitudo, quam egestati contrariam posueramus, multo melius, quam si abundantiam poneremus. in abundantia enim intellegitur affluentia et quasi rei nimium exuberantis effusio. quod cum euenit ultra quam satis est, etiam ibi desideratur modus et res, quae nimia est, modo eget. ergo nec ab ipsa redundantia egestas aliena est, a modo autem et plus et minus aliena sunt. ipsam etiam opulentiam si discutias, inuenies eam nihil aliud tenere quam modum. nam non nisi ab ope dicta est opulentia. quomodo autem opitulatur, quod nimium est, cum incommodius sit saepe quam parum ? quidquid igitur uel parum uel nimium est, quia modo eget, obnoxium est egestati. modus ergo animi sapientia est. etenim sapientia contraria stultitiae non negatur et stultitia egestas, egestati autem contraria plenitudo: sapientia igitur plenitudo. in plenitudine autem modus: modus igitur animo in sapientia est. unde illud praeclarum est et non inmerito diffamatum: hoc primum in uita esse utile, ut ne quid nimis. Dixeramus autem in exordio hodiernae disputationis nostrae, quod, si inueniremus nihil esse aliud miseriam quam egestatem, eum beatum esse fateremur, qui non egeret. est autem inuentum. ergo 20 Ter. Andr. 61 27 cf. 4, 23 (p. 106, 2G) 1 uirtutem esse am uirtutum esse p 3 diximus p cui] tui Aml 4 parcimonia edd . 11 habundantiam Aml 12 afflueatu? (om- et) Aml 15 reduntia AMm1 etiam et plus minusque p 1G inueni∗es (a ras.) A inuenias L 19 nimium] minimum L 20 quia*modo (m ras.) A igitur p 21 est. etenim] est enim A 23 animi Lm2am 24 aliud Migne 25 diffamatus -4 diffamatur LM edd . 26hoc primum] adprime Terentii libri utile