<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Postea, inquam, de uerbo quaeremus fortasse diligentius; <lb/>
            non enim hoc curandum est in conquisitione ueritatis. quamuis enim<lb n="15"/>
            Sallustius, lectissimus pensator uerborum, egestati opposuerit opulentiam, <lb/>
            tamen accipio istam plenitudinem. non enim nec hic grammaticorum <lb/>
            formidine liberabimur aut metuendum est, ne ab eis <lb/>
            castigemur, quod incuriose utimur uerbis, qui res suas nobis ad utendum <lb/>
            dederunt. - Ubi cum adrisissent: Ergo quia mentes uestras,<lb n="20"/>
            inquam, cum intenti estis in deum, uelut quaedam oracula non contemnere <lb/>
            statui, uideamus, quid sibi uelit hoc nomen; nam nullum <lb/>
            adcommodatius esse arbitror ueritati. plenitudo igitur et egestas <lb/>
            contraria sunt; at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate, <lb/>
            apparent illa duo, esse et non esse, et, si egestas est ipsa stultitia,<lb n="25"/>
            plenitudo erit sapientia. merito etiam uirtutum omnium matrem <lb/>
            multi frugalitatem esse dixerunt. quibus consentiens Tullius etiam <lb/>
            in populari oratione ait: ut uolet quisque accipiat; <lb/>
            ego tamen frugalitatem, id\' est modestiam et

<note type="footnote"> 16 cf. Sall. Cat. c. 52 28 Cic. Deiot. 26 </note>

<note type="footnote"> 1 ne quicquam <hi rend="italic">Mm2</hi> 2 iis <hi rend="italic">m</hi> 3 frugalitate (fruga <hi rend="italic">in ras. m2) A</hi> atque] <lb/>
            et <hi rend="italic">p</hi> 4 egestate <hi rend="italic">Am]</hi> 6 trigecius <hi rend="italic">A</hi> 7 contrarium <hi rend="italic">A</hi> 8 solent <hi rend="italic">LM edd. <lb/>
            12 egestatis A 13 si om.Am1 14 quaerimus Aml quaeramus ap</hi> 15 hoc <lb/>
            curandum] obscurandum <hi rend="italic">A</hi> inquisitione <hi rend="italic">am</hi> 16 salustius <hi rend="italic">M</hi> lectissimus] <lb/>
            eius dilectissimus <hi rend="italic">L</hi> electissimus <hi rend="italic">ap</hi> oppolentiam <hi rend="italic">A</hi> 17 nec hic <hi rend="italic">A</hi> hic <hi rend="italic">LMmp</hi> <lb/>
            18 formidinem <hi rend="italic">L</hi> liberauimur <hi rend="italic">L</hi> laborabimus <hi rend="italic">m</hi> 19 ad utendum nobis <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            22 statui <hi rend="italic">in ras. A</hi> 24 at] ut <hi rend="italic">Am]</hi> aut M lrugilitate <hi rend="italic">A</hi> 27 dixerint <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="113"/>
            temperantiam, uirtutem maximam iudico : prorsus <lb/>
            doctissime ac decentissime; considerauit enim frugem, id est <lb/>
            illud, quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. sed propter <lb/>
            uulgarem loquendi consuetudinem, qua frugalitas quasi parsimonia <lb/>
            dici solet, duobus consequentibus quid senserit inlustrauit <lb n="5"/>
            subiciendo modestiam et temperantiam; et haec duo uerba diligentius <lb/>
            adtendamus. 
</p></div></div></body></text></TEI>