<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud iam, inquam, <lb/>
            sequitur, ut uideamus, quisnonegeat; is enim erit sapiens et beatus. <lb/>
            egestas autem stultitia est egestatisque nomen; hoc autem uerbum <lb/>
            sterilitatem quandam et inopiam solet significare. adtendite ergo <lb/>
            altius, quanta cura priscorum hominum siue omnia siue, quod manifestum <lb n="25"/>
            est, quaedam uerba creata sunt earum rerum maxime, quarum <lb/>
            erat notitia pernecessaria. iam enim conceditis omnem stultum <lb/>
            egere et omnem qui egeat stultum esse; credo uos etiam concedere <lb/>
            animum stultum esse uitiosum omniaque animi uitia uno stultitiae <lb/>
            nomine includi. primo autem die huius disputationis nostrae

<note type="footnote">30 cf. 2, 8 (p. 95, 23) </note>

<note type="footnote"> 2 careat <hi rend="italic">(alt</hi>. a <hi rend="italic">ex</hi> u m2) <hi rend="italic">A</hi> 3 lulmen <hi rend="italic">A</hi> 5 nudum esse <hi rend="italic">p</hi> 10 certam] <lb/>
            <hi rend="italic">et certam LM edd. 11 susciperamus A 12 post sit ras. 2 litt. A</hi> appellaremus <lb/>
            <hi rend="italic">Am2LM edd</hi>. 14 ratione <hi rend="italic">A</hi> stultiam <hi rend="italic">A</hi> 15 miser stultus <hi rend="italic">in ras. <lb/>
            m2A 16 pr, omnem omp alt. omnis A 17 at ex ut A pr. et add. As.l. <lb/>
             19 egeat am 21 inquam iam LMp 22 his A et] ut LJI 24 ergo A</hi> <lb/>
            qiiucso <hi rend="italic">LM edd</hi>. 27 stultū**A </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="112"/>
            nequitiam dixeramus esse ab eo dictam, quod necquicquam sit, cui <lb/>
            contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam. ergo in his duobus <lb/>
            contrariis, hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo uidentur <lb/>
            eminere, esse et non esse. egestati autem, de qua quaestio est, quid <lb/>
            putamus esse contrarium? - Hic, cum aliquantum cunctarentur:<lb n="5"/>
            Si dicam, inquit Trygetius, diuitias, uideo his paupertatem esse <lb/>
            contrariam. — Est quidem, inquam, uicinum; nam paupertas et <lb/>
            egestas unum atque idem accipi solet. tamen aliud uerbum inueniendum <lb/>
            est, ne meliori parti desit unum uocabulum, ut, cum illa pars <lb/>
            paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte solum opponatur<lb n="10"/>
            diuitiarum nomen. nihil enim absurdius, quam ut hic sit egestas <lb/>
            uocabuli, ubi est contraria pars egestati. — Plenitudo, inquit <lb/>
            Licentius, si dici potest, uidetur mihi recte opponi egestati. 
</p></div></div></body></text></TEI>