Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud iam, inquam, sequitur, ut uideamus, quisnonegeat; is enim erit sapiens et beatus. egestas autem stultitia est egestatisque nomen; hoc autem uerbum sterilitatem quandam et inopiam solet significare. adtendite ergo altius, quanta cura priscorum hominum siue omnia siue, quod manifestum est, quaedam uerba creata sunt earum rerum maxime, quarum erat notitia pernecessaria. iam enim conceditis omnem stultum egere et omnem qui egeat stultum esse; credo uos etiam concedere animum stultum esse uitiosum omniaque animi uitia uno stultitiae nomine includi. primo autem die huius disputationis nostrae 30 cf. 2, 8 (p. 95, 23) 2 careat (alt . a ex u m2) A 3 lulmen A 5 nudum esse p 10 certam] et certam LM edd. 11 susciperamus A 12 post sit ras. 2 litt. A appellaremus Am2LM edd . 14 ratione A stultiam A 15 miser stultus in ras. m2A 16 pr, omnem omp alt. omnis A 17 at ex ut A pr. et add. As.l. 19 egeat am 21 inquam iam LMp 22 his A et] ut LJI 24 ergo A qiiucso LM edd . 27 stultū**A nequitiam dixeramus esse ab eo dictam, quod necquicquam sit, cui contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam. ergo in his duobus contrariis, hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo uidentur eminere, esse et non esse. egestati autem, de qua quaestio est, quid putamus esse contrarium? - Hic, cum aliquantum cunctarentur: Si dicam, inquit Trygetius, diuitias, uideo his paupertatem esse contrariam. — Est quidem, inquam, uicinum; nam paupertas et egestas unum atque idem accipi solet. tamen aliud uerbum inueniendum est, ne meliori parti desit unum uocabulum, ut, cum illa pars paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte solum opponatur diuitiarum nomen. nihil enim absurdius, quam ut hic sit egestas uocabuli, ubi est contraria pars egestati. — Plenitudo, inquit Licentius, si dici potest, uidetur mihi recte opponi egestati. Postea, inquam, de uerbo quaeremus fortasse diligentius; non enim hoc curandum est in conquisitione ueritatis. quamuis enim Sallustius, lectissimus pensator uerborum, egestati opposuerit opulentiam, tamen accipio istam plenitudinem. non enim nec hic grammaticorum formidine liberabimur aut metuendum est, ne ab eis castigemur, quod incuriose utimur uerbis, qui res suas nobis ad utendum dederunt. - Ubi cum adrisissent: Ergo quia mentes uestras, inquam, cum intenti estis in deum, uelut quaedam oracula non contemnere statui, uideamus, quid sibi uelit hoc nomen; nam nullum adcommodatius esse arbitror ueritati. plenitudo igitur et egestas contraria sunt; at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate, apparent illa duo, esse et non esse, et, si egestas est ipsa stultitia, plenitudo erit sapientia. merito etiam uirtutum omnium matrem multi frugalitatem esse dixerunt. quibus consentiens Tullius etiam in populari oratione ait: ut uolet quisque accipiat; ego tamen frugalitatem, id\' est modestiam et 16 cf. Sall. Cat. c. 52 28 Cic. Deiot. 26 1 ne quicquam Mm2 2 iis m 3 frugalitate (fruga in ras. m2) A atque] et p 4 egestate Am] 6 trigecius A 7 contrarium A 8 solent LM edd. 12 egestatis A 13 si om.Am1 14 quaerimus Aml quaeramus ap 15 hoc curandum] obscurandum A inquisitione am 16 salustius M lectissimus] eius dilectissimus L electissimus ap oppolentiam A 17 nec hic A hic LMmp 18 formidinem L liberauimur L laborabimus m 19 ad utendum nobis p 22 statui in ras. A 24 at] ut Am] aut M lrugilitate A 27 dixerint L temperantiam, uirtutem maximam iudico : prorsus doctissime ac decentissime; considerauit enim frugem, id est illud, quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. sed propter uulgarem loquendi consuetudinem, qua frugalitas quasi parsimonia dici solet, duobus consequentibus quid senserit inlustrauit subiciendo modestiam et temperantiam; et haec duo uerba diligentius adtendamus.