Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia. haec est enim contraria sapientiae et ita contraria, ut mors uitae, ut beata uita miserae, hoc est sine aliquo medio. nam ut omnis 11011 beatus homo miser est omnisque homo non mortuus uiuit, sic omnem non stultum manifestum est esse sapientem. ex quo et illud iam licet uidere, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat, ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. quo fit, ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque his, quae bona putabat, nihil omnino metuisset. esset enim non fortitudinis excubiis sed mentis sopore securior et altiore stultitia demersius miser. at si omnis, qui caret sapientia, magnam patitur egestatem omnisque compos sapientiae nihilo eget, sequitur, ut stultitia sit egestas. ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. ergo ut omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse conuincitur. Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse diceret: Quid, inquam, inter nos ratione conuenit? — Eum egere, inquit, qui sapientiam non habeat. — Quid est ergo, inquam, egere? — Sapientiam non habere. — Quid est, inquam, sapientiam non habere ? hic cum taceret: Nonne hoc est, inquam, habere stultitiam ? — Hoc, inquit. — Nihil est ergo aliud, inquam, habere egestatem quam habere stultitiam; ex quo iam necesse est egestatem alio uerbo nominari, quando stultitia nominatur; quamquam nescio 2 esset Am2 s.l . 4 ** iquam (i m2 in ras.) A multus A adtensimum L 7 ac] et M edd . 8 pr . sapientia Aml 12 miseriae LM 13 pr . homo orn.p 15 oratum LMp 17 fuisset L iis m 19 demersus Lam diuersus p 24 qua conclusione L 25 quid (d m2 in ras.) A quit L 26 habet p ergo om.p 27pr. sapientiam Am1 sapientiam inquit Am2 in mg. LMedd . 29inquam om.Lp 30 habere om-LMm alia L 31 nominantur L quomodo dicamus: \'habet egestatem\' aut \'habet stultitiam\'. tale est enim, ac si locum aliquem, qui lumine careat, dicamus habere tenebras, quod nihil est aliud quam lumen non habere. non enim tenebrae quasi ueniunt aut recedunt, sed carere lumine, hoc ipsum est iam tenebrosum esse, ut carere ueste, hoc est esse nudum. non enim ueste accedente ueluti aliqua res mobilis nuditas fugit. sic ergo dicimus aliquem habere egestatem, quasi dicamus habere nuditatem. egestas enim uerbum est non habendi. quam ob rem, ut quod uolo explicem. sicut possum, ita dicitur \'habet egestatem\', quasi dicatur \'habet non habere\'. itaque si stultitiam ipsam ueram certam egestatem esse monstratum est, uide iam quaestionem quam susceperamus, utrum soluta sit. dubitabatur enim inter nos, utrum, cum appellamus miseriam, nihil aliud quam egestatem nominaremus. dedimus autem rationem recte stultitiam uocari egestatem. sicut ergo et omnis stultus miser et omnis miser stultus est, ita necesse est non solum omnem, qui egeat, miserum, sed etiam omnem, qui miser sit, egentem esse fateamur. at si ex eo, quod et omnis stultus miser est et omnis miser stultus est, conficitur stultitiam esse miseriam, cur non ex eo, quod et quisquis eget miser et quisquis miser est eget, nihil aliud miseriam quam egestatem esse conficimus?