<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Hic cum et ille et ceteri adrisissent: Illud tamen, inquam, <lb/>
            diligentius adtendamus, quia, etsi timuit iste, non eguit, unde <lb/>
            quaestio est. egere est enim in non habendo, non in timore amittendi <lb n="20"/>
            quae habeas. erat autem iste miser, quia metuebat, quamuis <lb/>
            non egeret. non igitur omnis, qui miser est, eget. — Quod cum adprobauisset <lb/>
            cum ceteris etiam ipsa, cuius sententiam defendebam, <lb/>
            aliquantum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen et nondum <lb/>
            plane intellego, quomodo ab egestate possit miseria aut egestas a <lb n="25"/>
            miseria separari. nam et iste, qui diues et locuples erat et nihil, ut <lb/>
            dicitis, amplius desiderabat, tamen, quia metuebat ne amitteret, <lb/>
            egebat sapientia. ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento <lb/>
            et pecunia, cum egeret sapientia, non dicemus? — Uli cum omnes

<note type="footnote"> 1 ualitudinemil/p <hi rend="italic">praedisL</hi> quaestuosissimis] <hi rend="italic">qua est uosissimis Aml <lb/>
            que (om.p)</hi> studiosissimis <hi rend="italic">Lp</hi> 2 et amicis iucundissimis <hi rend="italic">om.LMp habun-</hi> <lb/>
            dauit <hi rend="italic">A</hi> 3 eisque <hi rend="italic">LM</hi> breuiter <hi rend="italic">add. m. post. s.l. A</hi> 4 <hi rend="italic">pr</hi>. omnem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            omni*s <hi rend="italic">ex</hi> omniu <hi rend="italic">ras. A</hi> 5 inquiet <hi rend="italic">in ras. mlA</hi> nostrum <hi rend="italic">p</hi> 6 quod <lb/>
            <hi rend="italic">(o ex</hi> i <hi rend="italic">m2) A</hi> 9 plus <hi rend="italic">om.m</hi> 10 enim] uir <hi rend="italic">add. m</hi> 13 tunc <hi rend="italic">LMp</hi> 15 omnia <lb/>
            <hi rend="italic">illa p</hi> 16 a*mittere <hi rend="italic">(m ras.) A 17 infidem A (d ex n ml) La</hi> malo] <lb/>
            <hi rend="italic">multo A 18 illi a</hi> 19 quia] qui m <hi rend="italic">23 sententia p dependebam LMp<lb/>
             24 aliquantulum m 25 plene am 28 sapiens L 29 et] uel p egeret om.p</hi> <lb/>
            diceremus <hi rend="italic">Mm</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            mirando exclamassent me ipso etiam non mediocriter alacri atque <lb/>
            laeto, quod ab ea potissimum dictum esset, quod pro magno de philosophorum <lb/>
            libris atque ultimum proferre paraueram: Uidetisne, <lb/>
            inquam, aliud esse multas uariasque doctrinas, aliud animum adtentissimum <lb/>
            in deum? nam unde ista, quae miramur, nisi inde procedunt?<lb n="5"/>
            — Hic Licentius laetus exclamans: Prorsus, inquit, nihil <lb/>
            uerius, nihil diuinius dici potuit. nam et maior ac miserabilior <lb/>
            egestas nulla est quam egere sapientia et, qui sapientia noneget, nulla <lb/>
            re omnino egere potest. 
</p></div></div></body></text></TEI>