lam nunc uidete, utrum etiam omnis, qui miser est, egeat. nam huic sententiae concedendae difficultatem illa res facit, quod multis in magna fortuitarum rerum copia constitutis, quibus ita facilia sunt omnia, ut ad eorum nutum praesto sit quidquid cupiditas poscit, difficilis quidem ista uita est. sed fingamus aliquem tamen, qualem Tullius fuisse dicit Oratam. quis enim facile dicat Oratam egestate laborasse, hominem ditissimum amoenissimum deliciosis simun, cui neque ad uoluptatem quicquam defuit neque ad gratiam 3 Ter. Eun. 761 12 Ter. Andr. 305 sq. 24 cf. Cic. Hort. frag. 76 Miiller 1 inopia.sed] inopias & A 3 uitare] cauere Terentius amittere L 5 uita- uit L 7 cum] non L cum uitare p 8 perpessionem A 9 uitare p 11 cõmici A sententia (alt. e in ras. m1) A 12 non om.L 13 possit m Terentii libri, cf. ciu. dei XIV. 25. de trin. XIII 7, 10 15 posse] possidet AnJ 21 multis cod. Trec. n. 40 multi ALM cthl . constitutis Trec . constituti A coa- stituti sunt Lm edd. 22 nutu A 23 possit Aml alique (e ex id m2) A tamen] talem edd. 24 oratum LMap dicat (a ex u corr.) A 25 egestatem A 2G neque ad] nequeat Aml uoluntatem A.ll neque ad bonam integramque ualetudinem ? nam et praediis quaestuosissimis et amicis iucundissimis, quantum libuit, abundauit et illis omnibus aptissime ad salutem corporis usus est eiusque, ut breuiter totum explicem, omne institutum uoluntatemque omnem successio prospera consecuta est. sed fortasse inquiet aliquis uestrum plus illum, quam habebat, habere uoluisse. hoc ignoramus. sed, quod satis est quaestioni, faciamus eum non desiderasse amplius, quam tenebat; uideturne uobis eguisse? — Etiamsi concedam, inquit Licentius, nihil eum plus desiderasse, quod in homine non sapiente nescio quomodo accipiam, metuebat tamen — erat enim, ut dicitur, ingenii non mali — ne illa omnia sibi uel uno aduerso impetu raperentur. non enim magnum erat intellegere talia cuncta, quantacumque essent, esse sub casibus constituta. — Tum ego arridens: Uides, inquam, Licenti, fortunatissimum istum hominem a beata uita ingenii bonitate inpeditum. quo enim erat acutior, eo uidebat illa omnia se posse amittere; quo metu frangebatur illudque uulgare satis adserebat infidum hominem malo suo esse cordatum. Hic cum et ille et ceteri adrisissent: Illud tamen, inquam, diligentius adtendamus, quia, etsi timuit iste, non eguit, unde quaestio est. egere est enim in non habendo, non in timore amittendi quae habeas. erat autem iste miser, quia metuebat, quamuis non egeret. non igitur omnis, qui miser est, eget. — Quod cum adprobauisset cum ceteris etiam ipsa, cuius sententiam defendebam, aliquantum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen et nondum plane intellego, quomodo ab egestate possit miseria aut egestas a miseria separari. nam et iste, qui diues et locuples erat et nihil, ut dicitis, amplius desiderabat, tamen, quia metuebat ne amitteret, egebat sapientia. ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento et pecunia, cum egeret sapientia, non dicemus? — Uli cum omnes 1 ualitudinemil/p praedisL quaestuosissimis] qua est uosissimis Aml que (om.p) studiosissimis Lp 2 et amicis iucundissimis om.LMp habun- dauit A 3 eisque LM breuiter add. m. post. s.l. A 4 pr . omnem A omni*s ex omniu ras. A 5 inquiet in ras. mlA nostrum p 6 quod (o ex i m2) A 9 plus om.m 10 enim] uir add. m 13 tunc LMp 15 omnia illa p 16 a*mittere (m ras.) A 17 infidem A (d ex n ml) La malo] multo A 18 illi a 19 quia] qui m 23 sententia p dependebam LMp 24 aliquantulum m 25 plene am 28 sapiens L 29 et] uel p egeret om.p diceremus Mm mirando exclamassent me ipso etiam non mediocriter alacri atque laeto, quod ab ea potissimum dictum esset, quod pro magno de philosophorum libris atque ultimum proferre paraueram: Uidetisne, inquam, aliud esse multas uariasque doctrinas, aliud animum adtentissimum in deum? nam unde ista, quae miramur, nisi inde procedunt? — Hic Licentius laetus exclamans: Prorsus, inquit, nihil uerius, nihil diuinius dici potuit. nam et maior ac miserabilior egestas nulla est quam egere sapientia et, qui sapientia noneget, nulla re omnino egere potest. Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia. haec est enim contraria sapientiae et ita contraria, ut mors uitae, ut beata uita miserae, hoc est sine aliquo medio. nam ut omnis 11011 beatus homo miser est omnisque homo non mortuus uiuit, sic omnem non stultum manifestum est esse sapientem. ex quo et illud iam licet uidere, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat, ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. quo fit, ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque his, quae bona putabat, nihil omnino metuisset. esset enim non fortitudinis excubiis sed mentis sopore securior et altiore stultitia demersius miser. at si omnis, qui caret sapientia, magnam patitur egestatem omnisque compos sapientiae nihilo eget, sequitur, ut stultitia sit egestas. ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. ergo ut omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse conuincitur. Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse diceret: Quid, inquam, inter nos ratione conuenit? — Eum egere, inquit, qui sapientiam non habeat. — Quid est ergo, inquam, egere? — Sapientiam non habere. — Quid est, inquam, sapientiam non habere ? hic cum taceret: Nonne hoc est, inquam, habere stultitiam ? — Hoc, inquit. — Nihil est ergo aliud, inquam, habere egestatem quam habere stultitiam; ex quo iam necesse est egestatem alio uerbo nominari, quando stultitia nominatur; quamquam nescio 2 esset Am2 s.l . 4 ** iquam (i m2 in ras.) A multus A adtensimum L 7 ac] et M edd . 8 pr . sapientia Aml 12 miseriae LM 13 pr . homo orn.p 15 oratum LMp 17 fuisset L iis m 19 demersus Lam diuersus p 24 qua conclusione L 25 quid (d m2 in ras.) A quit L 26 habet p ergo om.p 27pr. sapientiam Am1 sapientiam inquit Am2 in mg. LMedd . 29inquam om.Lp 30 habere om-LMm alia L 31 nominantur L quomodo dicamus: \'habet egestatem\' aut \'habet stultitiam\'. tale est enim, ac si locum aliquem, qui lumine careat, dicamus habere tenebras, quod nihil est aliud quam lumen non habere. non enim tenebrae quasi ueniunt aut recedunt, sed carere lumine, hoc ipsum est iam tenebrosum esse, ut carere ueste, hoc est esse nudum. non enim ueste accedente ueluti aliqua res mobilis nuditas fugit. sic ergo dicimus aliquem habere egestatem, quasi dicamus habere nuditatem. egestas enim uerbum est non habendi. quam ob rem, ut quod uolo explicem. sicut possum, ita dicitur \'habet egestatem\', quasi dicatur \'habet non habere\'. itaque si stultitiam ipsam ueram certam egestatem esse monstratum est, uide iam quaestionem quam susceperamus, utrum soluta sit. dubitabatur enim inter nos, utrum, cum appellamus miseriam, nihil aliud quam egestatem nominaremus. dedimus autem rationem recte stultitiam uocari egestatem. sicut ergo et omnis stultus miser et omnis miser stultus est, ita necesse est non solum omnem, qui egeat, miserum, sed etiam omnem, qui miser sit, egentem esse fateamur. at si ex eo, quod et omnis stultus miser est et omnis miser stultus est, conficitur stultitiam esse miseriam, cur non ex eo, quod et quisquis eget miser et quisquis miser est eget, nihil aliud miseriam quam egestatem esse conficimus? Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud iam, inquam, sequitur, ut uideamus, quisnonegeat; is enim erit sapiens et beatus. egestas autem stultitia est egestatisque nomen; hoc autem uerbum sterilitatem quandam et inopiam solet significare. adtendite ergo altius, quanta cura priscorum hominum siue omnia siue, quod manifestum est, quaedam uerba creata sunt earum rerum maxime, quarum erat notitia pernecessaria. iam enim conceditis omnem stultum egere et omnem qui egeat stultum esse; credo uos etiam concedere animum stultum esse uitiosum omniaque animi uitia uno stultitiae nomine includi. primo autem die huius disputationis nostrae 30 cf. 2, 8 (p. 95, 23) 2 careat (alt . a ex u m2) A 3 lulmen A 5 nudum esse p 10 certam] et certam LM edd. 11 susciperamus A 12 post sit ras. 2 litt. A appellaremus Am2LM edd . 14 ratione A stultiam A 15 miser stultus in ras. m2A 16 pr, omnem omp alt. omnis A 17 at ex ut A pr. et add. As.l. 19 egeat am 21 inquam iam LMp 22 his A et] ut LJI 24 ergo A qiiucso LM edd . 27 stultū**A nequitiam dixeramus esse ab eo dictam, quod necquicquam sit, cui contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam. ergo in his duobus contrariis, hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo uidentur eminere, esse et non esse. egestati autem, de qua quaestio est, quid putamus esse contrarium? - Hic, cum aliquantum cunctarentur: Si dicam, inquit Trygetius, diuitias, uideo his paupertatem esse contrariam. — Est quidem, inquam, uicinum; nam paupertas et egestas unum atque idem accipi solet. tamen aliud uerbum inueniendum est, ne meliori parti desit unum uocabulum, ut, cum illa pars paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte solum opponatur diuitiarum nomen. nihil enim absurdius, quam ut hic sit egestas uocabuli, ubi est contraria pars egestati. — Plenitudo, inquit Licentius, si dici potest, uidetur mihi recte opponi egestati.