lam nunc uidete, utrum etiam omnis, qui miser est, egeat. nam huic sententiae concedendae difficultatem illa res facit, quod multis in magna fortuitarum rerum copia constitutis, quibus ita facilia sunt omnia, ut ad eorum nutum praesto sit quidquid cupiditas poscit, difficilis quidem ista uita est. sed fingamus aliquem tamen, qualem Tullius fuisse dicit Oratam. quis enim facile dicat Oratam egestate laborasse, hominem ditissimum amoenissimum deliciosis simun, cui neque ad uoluptatem quicquam defuit neque ad gratiam 3 Ter. Eun. 761 12 Ter. Andr. 305 sq. 24 cf. Cic. Hort. frag. 76 Miiller 1 inopia.sed] inopias & A 3 uitare] cauere Terentius amittere L 5 uita- uit L 7 cum] non L cum uitare p 8 perpessionem A 9 uitare p 11 cõmici A sententia (alt. e in ras. m1) A 12 non om.L 13 possit m Terentii libri, cf. ciu. dei XIV. 25. de trin. XIII 7, 10 15 posse] possidet AnJ 21 multis cod. Trec. n. 40 multi ALM cthl . constitutis Trec . constituti A coa- stituti sunt Lm edd. 22 nutu A 23 possit Aml alique (e ex id m2) A tamen] talem edd. 24 oratum LMap dicat (a ex u corr.) A 25 egestatem A 2G neque ad] nequeat Aml uoluntatem A.ll neque ad bonam integramque ualetudinem ? nam et praediis quaestuosissimis et amicis iucundissimis, quantum libuit, abundauit et illis omnibus aptissime ad salutem corporis usus est eiusque, ut breuiter totum explicem, omne institutum uoluntatemque omnem successio prospera consecuta est. sed fortasse inquiet aliquis uestrum plus illum, quam habebat, habere uoluisse. hoc ignoramus. sed, quod satis est quaestioni, faciamus eum non desiderasse amplius, quam tenebat; uideturne uobis eguisse? — Etiamsi concedam, inquit Licentius, nihil eum plus desiderasse, quod in homine non sapiente nescio quomodo accipiam, metuebat tamen — erat enim, ut dicitur, ingenii non mali — ne illa omnia sibi uel uno aduerso impetu raperentur. non enim magnum erat intellegere talia cuncta, quantacumque essent, esse sub casibus constituta. — Tum ego arridens: Uides, inquam, Licenti, fortunatissimum istum hominem a beata uita ingenii bonitate inpeditum. quo enim erat acutior, eo uidebat illa omnia se posse amittere; quo metu frangebatur illudque uulgare satis adserebat infidum hominem malo suo esse cordatum. Hic cum et ille et ceteri adrisissent: Illud tamen, inquam, diligentius adtendamus, quia, etsi timuit iste, non eguit, unde quaestio est. egere est enim in non habendo, non in timore amittendi quae habeas. erat autem iste miser, quia metuebat, quamuis non egeret. non igitur omnis, qui miser est, eget. — Quod cum adprobauisset cum ceteris etiam ipsa, cuius sententiam defendebam, aliquantum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen et nondum plane intellego, quomodo ab egestate possit miseria aut egestas a miseria separari. nam et iste, qui diues et locuples erat et nihil, ut dicitis, amplius desiderabat, tamen, quia metuebat ne amitteret, egebat sapientia. ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento et pecunia, cum egeret sapientia, non dicemus? — Uli cum omnes 1 ualitudinemil/p praedisL quaestuosissimis] qua est uosissimis Aml que (om.p) studiosissimis Lp 2 et amicis iucundissimis om.LMp habun- dauit A 3 eisque LM breuiter add. m. post. s.l. A 4 pr . omnem A omni*s ex omniu ras. A 5 inquiet in ras. mlA nostrum p 6 quod (o ex i m2) A 9 plus om.m 10 enim] uir add. m 13 tunc LMp 15 omnia illa p 16 a*mittere (m ras.) A 17 infidem A (d ex n ml) La malo] multo A 18 illi a 19 quia] qui m 23 sententia p dependebam LMp 24 aliquantulum m 25 plene am 28 sapiens L 29 et] uel p egeret om.p diceremus Mm mirando exclamassent me ipso etiam non mediocriter alacri atque laeto, quod ab ea potissimum dictum esset, quod pro magno de philosophorum libris atque ultimum proferre paraueram: Uidetisne, inquam, aliud esse multas uariasque doctrinas, aliud animum adtentissimum in deum? nam unde ista, quae miramur, nisi inde procedunt? — Hic Licentius laetus exclamans: Prorsus, inquit, nihil uerius, nihil diuinius dici potuit. nam et maior ac miserabilior egestas nulla est quam egere sapientia et, qui sapientia noneget, nulla re omnino egere potest.