<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Quid enim ? ait Trygetius, non potest ex eo iam confici omnem <lb/>
            non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem, qui egeat, <lb/>
            esse miserum? nam concessisse nos memini nihil esse medium <lb/>
            inter miserum et beatum. — Aliquidne, inquam, inter mortuum et <lb n="10"/>
            uiuum tibi medium uidetur esse? nonne omnis homo aut uiuus aut <lb/>
            mortuus est? — Fateor, inquit, neque hic esse aliquid medium; <lb/>
            sed quorsum istuc ?- Quia, inquam, etiam illud te fateri credo, omnem, <lb/>
            qui ante annum sepultus est, esse mortuum. — Non negabat. <lb/>
            — Quid? omnis, qui ante annum sepultus non est, uiuit? — Non, <lb n="15"/>
            ait, sequitur. — Ergo, inquam, non sequitur, ut, si omnis qui eget <lb/>
            miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamuis inter miserum et <lb/>
            beatum ut inter uiuum et mortuum medium nihil inueniri queat. 
</p></div></div></body></text></TEI>