<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Quid enim ? ait Trygetius, non potest ex eo iam confici omnem <lb/>
            non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem, qui egeat, <lb/>
            esse miserum? nam concessisse nos memini nihil esse medium <lb/>
            inter miserum et beatum. — Aliquidne, inquam, inter mortuum et <lb n="10"/>
            uiuum tibi medium uidetur esse? nonne omnis homo aut uiuus aut <lb/>
            mortuus est? — Fateor, inquit, neque hic esse aliquid medium; <lb/>
            sed quorsum istuc ?- Quia, inquam, etiam illud te fateri credo, omnem, <lb/>
            qui ante annum sepultus est, esse mortuum. — Non negabat. <lb/>
            — Quid? omnis, qui ante annum sepultus non est, uiuit? — Non, <lb n="15"/>
            ait, sequitur. — Ergo, inquam, non sequitur, ut, si omnis qui eget <lb/>
            miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamuis inter miserum et <lb/>
            beatum ut inter uiuum et mortuum medium nihil inueniri queat. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum aliqui eorum paulo tardius intellexissent me <lb/>
            id quibus potui uerbis ad eorum sensum adcommodatis aperiente atque <lb n="20"/>
            uersante: Ergo, inquam, miserum esse omnem, qui egeat, dubitat <lb/>
            nemo nec nos terrent quaedam sapientium corpori necessaria. non <lb/>
            eis eget ipse animus, in quo posita est beata uita. ipse enim perfectus <lb/>
            est; nullus autem perfectus aliquo eget et, quod uidetur corpori <lb/>
            necessarium, sumet, si adfuerit, si non adfuerit, non eum istarum <lb n="25"/>
            rerum franget inopia. omnis namque sapiens fortis est, nullus autem <lb/>
            fortis aliquid metuit: non igitur metuit sapiens aut mortem corporis <lb/>
            aut dolores, quibus pellend\'0 uel uitandis uel differendis sunt

<note type="footnote">23 cf. Retr. I 2, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 qui <hi rend="italic">A</hi> omnes qui <hi rend="italic">LM edd</hi>. etiam omnes <hi rend="italic">p</hi> 4 enim erit <hi rend="italic">Am]</hi> <lb/>
            5 beatus ergo est <hi rend="italic">am</hi> egestate*(m <hi rend="italic">ras.) A</hi> 7 qui <hi rend="italic">Lp</hi> 9 consensisse <hi rend="italic">LM</hi> <lb/>
            nos (n <hi rend="italic">ex</hi> m) A medium <hi rend="italic">Am2 in ras</hi>. 13 *quorsum A cursum <hi rend="italic">L</hi> istud <lb/>
            <hi rend="italic">LMtnl eâd</hi>. quia***** (illud <hi rend="italic">eras.) A</hi> istud <hi rend="italic">edd</hi>. 14 sepultum <hi rend="italic">(om</hi>. est) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            non negabat-non ait <hi rend="italic">add. Am2 in mg</hi>. 15 <hi rend="italic">alt</hi>. non] nam <hi rend="italic">ex non m2 A</hi> <lb/>
            18 uiuum <hi rend="italic">(u alt, ex n m2) A inuenire L 19 aliquid Aml 20 id ex in m1A</hi> <lb/>
            22 nec] ne <hi rend="italic">Aml</hi> non <hi rend="italic">A</hi> non enim <hi rend="italic">LM edd</hi>. 23 eget eis <hi rend="italic">p</hi> positas <hi rend="italic">Aml</hi> <lb/>
            uita beata <hi rend="italic">am</hi> 26 frangit <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="108"/>
            necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia. sed tamen non desinit <lb/>
            eis bene uti, si ipsa non desunt. uerissima est enim illa sententia: <lb/>
            nam tu quod uitare possis, stultum admittere est. <lb/>
            uitabit ergo mortem ac dolorem, quantum potest et quantum decet,<lb/>
            ne, si minime uitauerit, non ex eo miser sit, quia haec accidunt, sed <lb n="5"/>
            quia uitare cum posset, noluit, quod manifestum stultitiae signum <lb/>
            est. erit ergo ista non uitans non earum rerum perpessione, sed <lb/>
            stultitia miser. si autem non ualuerit euitare, cum id sedulo ac <lb/>
            decenter egerit, non cum ista inruentia miserum fac-ient. etenim et <lb/>
            illa eiusdem comici sententia non minus uera est: <lb n="10"/>
            quoniam non potest id fieri, quod uis, <lb/>
            id uelis, quod possis. <lb/>
            quomodo erit miser, cui nihil accidit praeter uoluntatem, quia, <lb/>
            quod sibi uidet non posse prouenire, non potest uelle? habet enim <lb/>
            rerum certissimarum uoluntatem, id est ut quidquid agit non agat <lb n="15"/>
            nisi ex uirtutis quodam praescripto et diuina lege sapientiae, quae <lb/>
            nullo ab eo pacto eripi possunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>