<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum placuit omnibus: Bene habet, inquam, sed adhuc <lb/>
            illud uereor, ne uos moueat quod iam superius concesseramus,<lb n="5"/>
            miserum esse quisquis beatus non esset; cui consequens erit esse <lb/>
            miserum hominem, qui ∗∗∗∗∗∗ aliquem beatum. an uero, <lb/>
            quod ait Tullius, multorum interrispraediorumdominos <lb/>
            diuites appellamus, omnium uirtutum <lb/>
            poss\'essores pauperes nominabimus? sed illud<lb n="10"/>
            uidete, utrum, quomodo uerum est, quod omnis egens miser sit, <lb/>
            ita sit uerum, quod omnis miser egeat. ita enim erit uerum nihil <lb/>
            esse aliud miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur, <lb/>
            laudare sensistis. hoc autem hodie longum, ut quaeramus; quare peto, <lb/>
            ne fastidio uobis sit ad istam mensam cras etiam conuenire. — Quod<lb n="15"/>
            cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus. 
</p></div></div></body></text></TEI>